CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 978440 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/978440.

Nodus 978440 in documento djurdjev-i-poe.xml


I. SOMNIUM DE NURSIAE EXCIDIO ANNO DOMINI 1703 Postquam visceribus terrae grassatus in imis Concussit subitus nostraque nosque tremor, Horrebam tacitus (mala nam formidine crescunt), Quod posset, non quod fecerat illa lues. Dum resilire solum, quoties dum quassa putabam 5 Tecta, tremor nostri corporis ille fuit. Admovi quoties menti solatia frustra, Nam nulla validus vincitur arte timor, Sed me dum lassat, populit timor ipse timorem Membraque corripuit fessa timore sopor. Decubui, cum iam propior rubet orbita Phoebi Et, cum non fallunt somnia, tempus erat. Ecce gradu timido, Latio non disona cultu, Constitit ante oculos maesta caterva meos. Implebat laceris gremiumque manusque capillis, Et coma, quae reliqua est, pulvere cana fuit. Terga patent cunctis discissa prodita palla Et pallor fati testis in ore sedet. Inque oculis luctus (nam lumina sicca quierant) Ipse videbatur continuisse stupor. »Cui tam de vobis licuit quisve intulit istam, Quam referunt«, dixi, »cultus et ora, luem?« Solverunt illis lacrymas mea dicta morantes Constrictas Borea ceu solet Auster aquas. Unaque sic coepit certi gravitate doloris Credita funesti duxque caputque chori: »Nursia, sum; genui, Latio qui littore primus Sacrum seposuit Coenobiarca gregem, Quique duces rexit Sertorius exul Iberos, E gremio vires protulit ille meo. Par summis ducibus, nam vindice victus ab illo est, A quo vel vinci maxima palma fuit. Sed quid tanta iuvant? crescitque in vulnere pondus, Quod non assueto peotore damna tuli. Haec prope me pallens nutanti est Cassia gressu, Quae nigro indignam syrmate verrit humum. Post aliae, quarum simul et mea fata retexam, Nam causa in nostris, heu, fuit una malis. Eloquar et scindam vulnus lethale, meisque Sit modus in lacrymis non habuisse modum. Bissenos vidi placido pede currere soles, Extulit ut geminum Ianus ab axe caput. Proxima lux aderat, post quam non visa putatur Nigrior Eois prosiluisse vadis. Nec temere visa est: tremui iacuique repente Diruta et excidio semisepulta meo. Parva forent primo, nisi sors exercita damno Disceret in iactus certius ire novos. Siste manum, fortuna, precor, nisi busta supersunt, Quodque in me ferias, nil nisi vulnus habes. Nam mihi pars primo si quae stetit integra lapsu, Integra rebatur, non tamen illa fuit. Caeco arrosa malo stabant et hiantia tecta Et quae stare magis quam cecidisse nocet. At sors saevit adhuc, lucem duxere secundam Februa et in medio vertice Phoebus erat. Ad cladem vasto praelusit terra boatu, Qualem Trinacrius iactat ab ore gygas. Subsilit inde solum convulsaque vertor ab imo, Et rapuit medium pulveris umbra diem. Fana domusque simul trepidoque natantia cono Menia semirutum deposuere caput. Ipsa ruina perit, pereunt quoque signa ruinae, Nam quae tunc pereat, sola ruina fuit. Quis cladis fuerit sensus mihi, parce rogare; Sensus in nostro pectore nullus erat. Semianimis cecidi, vivebam nescia vitae, Ut quos attonuit Iuppiter igne suo. Nil novi ulterius, minuit nescire dolorem, O si, quod fuerim, non meminisse queam.« Nursia conticuit, reliquae gemuere, mihique Territus a tanto murmure somnus abit.