CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 977858 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/977858.

Nodus 977858 in documento nn-mladini.xml


Heu gemma splendida jacet sub hac petra Cuius valor periit nunc in fossa tetra Mladinus magnificus qui Clissie fuit Comes, suis sola spes, cur tam cito ruit? Georgii comitis memorie bone Natus atque dominus Almesi, Scardone Probitatis titulus, morum et honoris Vt flos vernans defuit vir tanti valoris Croatorum clipeus fortis et ipse erat Inter omnes fortior; volens scire querat: Eius mortem impiam cerno pro peccatis Slavonie gentium evenisse gratis. Flete, Slavi, nobilem nepotem banorum, Largam vestram copiam pacis et honorum. Sic preces altissimo date creatori Quod ipse misericors parcat peccatori. Hic annorum domini sub cursu milleni Trecenteni insuper atque quadrageni Octauo sub tempore traditus et limo In Calendis Madii mensis die primo. Cum bona sui memoria mors ipsum voravit Deo reddens animam hic mox expiravit.