CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-02+02:00. Nodus 974262 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/974262.

Nodus 974262 in documento boskovic-r-dsld.xml


De iis, quae pertinent ad hosce transitus Veneris sub Sole, plurima quidem dici possent scitu dignissima, sed ego hic proponam tantummodo nonnulla magis necessaria et quae facilius possint intelligi. Conjunctiones inferiores Veneris cum Sole, sive occursus Veneris ac Terrae in eadem coeli plaga respectu Solis, sunt admodum frequentes. Habentur enim quinquies intervallo annorum octo, quo Terra absolvit octo conversiones circa Solem, et Venus parum admodum plus quam tredecim. At ad hoc, ut Venus appareat in ipso Sole, requiritur, ut aliquis ex hisce occursibus fiat prope nodum orbitae Veneris. Nam si is fiat in distantia aliquanto majore a nodo, debebit Venus ibi ita distare ab ecliptica, in qua Sol e Terra cernitur, vel in Boream vel in Austrum (quam distantiam ab ecliptica appellant astronomi latitudinem borealem vel australem) ut respectu observatoris positi in ipsa Terra effugiat solarem discum. Si post quosvis octo annos accurate rediret Venus, et Terra, ad eandem positionem, occursus omnes celebrarentur in iisdem quinque punctis. Et si praeterea nodi Veneris accurate quiescerent, vel nunquam vel semper post quosvis octo annos Venus appareret in Sole. Verum cum id non accurate accidat, fiunt aliquando bini occursus hinc et inde ab altero e binis nodis in distantia ita exigua ab ipso, ut Venus eclipticae satis proxima in Solem incurrat respectu Terrae. Posteriores autem occursus post reliquos octo annos fiunt in distantia paullo majore ab eodem nodo nec nisi post plures quam centum annos tertius ex illis quinque occursibus annorum octo perpetuo regrediens advenit ad nodum oppositum, et Venus incurrit in Solem vel bis vel saltem semel.