CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 964429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/964429.

Nodus 964429 in documento boskovic-r-dsld.xml


LIBER QUINTUS Post serta1 obductam Phoebi cingentia frontem Candida fulgentesque comas radiumque bicornem Signiferi oppositis protentum finibus orbis Et vim divini jubaris plenumque, latente 5 Dimidio quanquam ore, diem, te, diva triformis, Te canimus niveos prima Telluris ab umbra Pallentem vultus, tum sive sub axe latentem Nigranti raptamque oculis seu luce maligna Perfusam late et turpi caligine foedam. io Tu digitos mihi, tu plectri resonantia eburni Fila move cantumque rege et non impare versu Ipsa tuos praesens da pandere, diva, labores. Principio2 umbrifero dorso cur proxima coni Inficiat pallore genas turbata nitentes 15 Cynthia divinumque oris confundat honorem, Illa docet, Phoebi rutilis quam corpus opacum Fulget ubi a radiis, umbram e regione nigrantem Projicit adversa, quae pallida margine summo Atque incerta oculos fallit. Mediam undique circum 20 Namque obeunt dubio mixtae splendore tenebrae. Quoque magis fugit atque a corpore distat opaco, Hoc magis incerto se limite contrahit umbra. Nonne vides, alti summo de culmine tecti Cum cadit atque viam distinguit tramite longo, 25 Densatas inter tenebras tractumque nitentem Linea non tenuis tantum sese inserit et non Protinus hinc illuc puncto transitur in uno? Languescit sensim lux aurea paulatimque Exoritur lentoque gradu sese explicat umbra 30 Principio levis ac sensim nigrescit eundo. Non tamen et spatiis plus aequo ingentibus idem Confusus margo distenditur et digitorum Exiguo semper numero concluditur arctus. Ast ubi majores altis de montibus umbrae Excurrunt procul et campos secuere patentes, Nequidquam extremae speres confinia lucis Designare tuens ac multis passibus erres Incertus dubiusque animi, dum a lumine certo Haud dubiam demum transcurrere detur ad umbram. Quorum3 etiam causas libeat si nosse latentes, Accipe! Durum opus est dicto, sed dexter Apollo Et faciles quid non jubeant sperare Camoenae? Si medio Phoebi tantum prorumpat ab imo Irriguus radiorum imber coelumque per amplum Effundat recto se tramite, quidquid opaci Corporis objiciat sese cursumque inoretur, Margine distinctam certo determinet umbram. Finge etenim, quacumque patet via libera, virgas A puncto vibrante jubar procurrere recto Tramite in immensum. Sed qua se corpus opacum Objicit, infractas dorso consistere, et ultra Quod superat, vacua spatium rarescere ab aura. Id spatii, virgas inter quod restat inane, Nonne vides, omni viduatum luce carebit Et penitus tenebris mersum nigrescet opacis. Quod dextra laevaque ictus persensit, inani Accedat spatio quantum libet, aureus olli Objice summoto plena luce ingruet imber. Nam referunt radios virgae, quem abrumpit opaci Dorsum obicis, non ille ultra progressus ad umbram Pertinet. Ast alius, quamvis sit proximus olli, Progreditur liber coeptumque agit aethere cursum. Quumque omnis puncto radiorum nimbus ab uno Prorumpat rectusque volet, vi pollet eadem Et rutilat splendore pari, qui proximus umbrae Nigranti quique aversas petit avius oras. At quoniam4 totus Titan nitet, undique et alto Tela jacit dorso effulgens lucemque ministrat, Quacumque ignifero nullum de corpore punctum Cernitur ardentesque genae dorsique recurvi Margo latet totus, nigrescunt omnia et umbra, Lumine summoto penitus, densissima regnat. Quae totum Titana vident speciemque rotundae Libera prospectant frontis loca, lumine gaudent Perfusa integro plenaque in luce nitescunt. Sunt alia in medio, quae partem e fronte nitenti Aspiciunt, partem interjecta obstacula condunt. Hic tenebris rutilum lumen miscetur opacis, Hic tibi confusae dubius male cernitur umbrae Terminus, hic incerta almae confinia lucis. Hanc,5 quoniam media est purum jubar inter et umbram, Pene umbram dixere, suo qui nomine docti Quaeque notant. Illa, umbroso qua proxima limbo, Par umbrae similisque, jubar vix excipit ora Solis ab extrema. Tum quo magis inde recedit, Clarescit magis et media qua parte nitentis Prospectat media ora dei, jam luce potenti Emicat et pleno vix quidquam a lumine distat. Ipsa6 autem, objecti qua proxima corporis umbra Exoritur dorso, tenui cur tramite sese Finiat adstringens, tum quo magis inde recedit Atque obicem simul et Phoebeam lampada linquit Progrediens, crescat semper pene umbra magisque Ambiguus partes margo se tendat in omnes, Huc animum adverte et facili ratione patebit. Tot radios inter, qui misi a lampade Solis Culmina seu tecti sive alti culmina montis Perradunt perguntque agiles, tu mente sagaci Contemplare duos: qui nempe a vertice summo Promicat et fundo contra qui erumpit ab imo. Ille, alma a luce incertus qui distinet umbram Nigrantem limes, radiis concluditur istis, Inter utrumque jacens: tristi prior imminet umbrae, Contingit pleno loca lumine laeta secundus. Illi igitur primo exortu procul usque remoti Paulatim ad sese accedunt et culmine in ipso Conveniunt flexumque acuunt. Dumque aere aperto Pergit uterque suum rectus producere cursum, Se fugiunt iterum et geminato crure decussant. Namque prior, summo Phoebi cui celsior ortus Vertice, demittit pronum caput; altior illum Despectat, qui limbo humilis prorupit ab imo. His animadversis jam caetera sponte patescent. Nam quoties rectis consurgit cruribus atque Flexus hiat, quo crura apicem producta relinquunt Usque magis, magis a sese distracta recedunt Ipsa simul latoque magis panduntur hiatu. Hinc, quoniam tenui flexu concluditur atque, Qui purae densam luci disterminat umbram, Margo jacet gemino crure interceptus, in ipso Exortu, aut tenui si sistitur intervallo, Ipse etiam tenuis spatio finitur in arcto. Quo mage progreditur campisque patentibus idem Excurrit procul, hoc etiam mage crescit eundo. Nunc age7 palloremque deae jam nosce triformis, Horrentem cono tristi dum projicit umbram Aera per vacuum Phoebique intercipit ignes Terrai moles intersita, terminat illam Confuso incertus circum undique margine limes Et lucem obscuris miscet pene umbra tenebris. Hanc subit, hinc pallore genas perfunditur, ante Quam penitus densa se Cynthia condat in umbra. Ipse autem primum tenuis densatur eundo Oris divini pallor, quia quo mage ad umbram Accedit pene umbra, velut memoravimus ante, Hoc etiam partem lucis de fronte minorem Prospicit atque magis ferrugine tingitur atra. Cumque procul superas se tantum attollit in oras Cynthia Telluremque imam procul alta relinquat, Ingenti spatiique et temporis intervallo Ante umbram pallere deae nitida ora triformis Incipiunt. Namque ipsa, altum dum assurgit in axem, Distrahitur pene umbra aperitque patentia crura. Atque8 utinam et nobis concederet auctor Apollo, Quod terrae coelique licet mensoribus, atros Ceratave super tela tenuive papyro Ut calamo vates tractus signemus acuto Seu radio in multa sulcos ducamus arena. Ut tibi pene umbrae certos umbraeque nigrantis, Luminis et pleni fines oculosque fideli Subjicerem aurataeque notarem cuspide virgae! Ingens distentae supremo in vertice telae Picta globi species staret Phoebumque referret. In medio Tellus tenui consisteret orbe. Tum quatuor (tantum quatuor nam tramite recto Hinc possunt atque hinc orbes conradere binos) Nigrantes irent tractus binique mearent Extrorsum, bini contra sese inter utrumque Insererent tereti figentes oscula dorso. Tum mediis rectum aspiceres traducier axem Orbibus atque ipso tractus concurrere in axe. Scilicet externa primi qui parte meabant, Terrestris dorsi post oscula pressa coirent Et tenui umbriferum finirent cuspide conum; Phoebum inter Terramque aliis concursus et ante Incurvi contactum orbis, qui deinde per auras Diversi aethereas fugerent procul atque patenti Desererent flexu seseque umbramque nigrantem. Hos inter conumque omnis conclusa jaceret Pene umbra, at vacuas immensum extensa per oras. Quod spatii ultra ipsos tractus superesset, id omne Illaesum pleno gauderet lumine Phoebi. Transversos demum tractus incurva secaret Linea signaretque viam, qua plena nitenti Dum vehitur curru, primum pallore decoros Confundit vultus, tum densa conditur umbra Cynthia, dum redeant iterum pallorque jubarque. Singula9 quod si etiam momenta notare liberet, Quo tenuis pallor primum incipit, atra serenam Quo primum attingit frontem penitusque tenebris Obruit umbra genas, quo Cynthia lumine rursus Incipit effulgere novo vel quo fugit omnis Tandem umbra aut pallor tandem quo desinit omnis, Altera tela tibi pictis simul omnia signis Subjiceret lustranda. Amplam tela ipsa referret Planitiem, qua tum conus, qui continet umbram, Tum fusco pene umbra sinu transversa secatur. Has gemini exprimerent orbes, quorum arctior umbram Praeberet tristem, confusae latior alter Pene umbrae fines ac lumina mixta tenebris. His medium commune foret primusque pateret Ter tantum crassus, quantus protenditur orbe Ipsa deae species et quod jacet inter utrumque, Ferme unum ex isdem comprenderet intervallis. Tum recta inferret sese atque excurreret ultra Semita, quam lento percurrit Cynthia gressu. Tranversi ductus horas, momenta notarent Hinc atque hinc adscripti apices numerique monerent Appositi, medius divae quo tempore quemque Transversum aut ductum aut apicem contingeret orbis. Sic10 distincta quater senas ubi tempora in horas Cuspidis auratae vertex designat (in imo Appensum gremio pondus seu lamina flexo E chalybe assiduo nisu trahit atque rotarum Convertit terga et flexus contorquet in aequos), Circum apices, circum numeri et nigrantia senas Signa notant horas. Lento sese aurea cuspis Circumagit gressu jamque hunc jamque indicat illum Inque diem gyro quater intorquetur eodem. Hic etiam11 , quamquam haud aurata cuspide, acutus Tempora designaret apex, quem mobilis orbis Lunai referens orbem exsectusque papyro E tenui, gremio pertusus haberet in imo. Scilicet hunc lenta posses deducere dextra Signatamque viam percurrere perque patentem Se numeri objicerent aditum et momenta docerent, Queis pallor vultum, queis caeca involveret umbra. E geminis illis nanique orbibus exteriorem Mobilis hic Phoebes cum primum attingeret orbis, Tingere tum primo inciperet pallore nitentes Diva genas; cum se hic penitus mersisset in illum, Tum penitus toto palleret Cynthia vultu. Sic etiam interior tum primam ostenderet umbram Contactu gemino, tum quo progressa tenebris Tempore jam penitus se diva involvat opacis. Reddita sic etiam nova lumina palloremque Excussum prima seu fronte aut corpore toto Idem iterum geminis dans oscula mobilis orbis Orbibus innueret, certa et momenta notaret. Haec tu oculis lustrans numerosque et picta revolvens Signa animo volucrique erectus in ardua mente Sydera, ut obtutu haereres defixus in uno Dulciaque attonitum mulcerent gaudia pectus! Sic olim12 et, Sicula miles Romanus in urbe Dum fureret duri post longa incommoda belli Victor et ense ferox sparso saeviret et igne, Jamque altae quassatae arces, jam tecta ruebant Ardua fumantesque globi flammaeque volucres Aera complerant vacuum et cruor undique rivis Per fora perque vias manabant grandibus, unus Qui patriam ingenio fidens, non milite denso, Servarat longum instantemque represserat hostem, Incumbens baculo senior pendebat et alta Inscribens radio contemplabatur arena Mille notas. Non ille gravi clangore tubarum, Non gemitu, non singultu et clamore cadentum Flammarumque globis stridentibus atque ruentis Concussus patriae excidio, defixus inhaeret Perque notas oculo pronus discurrit acuto. Nequidquam stricto miles jam barbarus ense Imminet infixoque latus mucrone recludit. It cruor et vacuo pereunt in corpore vires. Non casum dolet ille suum atque indebita fata Conqueritur, gemit effuso sed sanguine mersos Ingenii foetus moriens confusaque signa: Usque adeo rapiunt animos ea signa notaeque. Sed quoniam13 nodis et dura compede vincti, Heu, miseri vates adstringimur atque notarum Usus abest, numeros versu nec possumus omnes Exprimere et rerum mensuras dicere certas, Pauca tibi expediam, quae multum oratus Apollo Parnassique sinent leges et dura Camoena. Principio14 Solis motus Lunaeque per axem Si serves vigil et componas omnia cautus Sese inter, facile invenies, quantum ipsius orbis Extendit sese, tantum discedere in horas Fratris ab orbe deam tantumque accedere ad oram Oppositam et tristem se tantum inferre per umbram. At ferme hoc ipso, veluti memoravimus ante, Pene umbrae exterior disjungitur intervallo Orbis ab orbe umbrae ac ferme ter crassior umbra Est ibi terque magis vasto distenditur orbe. Ergo, quod sequitur, recto si calle per ipsum Umbrai medium dea permeet, effluet hora A primo ad primas frontis pallore tenebras, Altera, dum densis frons tota immergitur umbris; Tum ferme binae in tenebris dumque umbra recedit Paulatim, toto lux et redit aurea vultu Dumque fugit totus pallor, bis defluet hora. Si vero15 obliquo tulerit se diva meatu Et mediam fugiens umbram transversa feratur, Longius a primo frontis pallore tenebras Effluet ad primas, tenebris pariterque fugatis Majus erit, pallor dum toto abscedat ab ore; Longius ipsum etiam, totos dum nigra tenebris Aut vultus tegat aut paulatim detegat umbra. At contra minor in tenebris mora. Quin procul orbe Cum saepe a medio discedat semita, saepe Sive umbram non tota subit seu Cynthia tantum Pallet vicina, non et nigrescit, ab umbra. Non tamen16 haec penitus, non haec tibi tempora semper Immutata manent: clauduntur finibus arctis Illa quidem, at fines intra mutantur eosdem Pro vario et fratris positu divaeque sororis. Quo propior terris Titan, hoc arctior umbrae, Latior at pene umbra orbis, magis et celer ipse Phoebusque oppositusque axis volat atque sequentem Proinde magis celer et Phoeben fugit umbrifer orbis Densatisque magis fugienti passibus instat. Rursum etiam terris propior quo Cynthia, coni Hoc magis umbriferi crassos pervadit, at arctos Pene umbrae fines magis ac mage praepete cursu Et Phoebum oppositamque umbram sequiturque fugitque. Jam vero, qua Luna meat, si longior extet Semita praecipitique minus ruat illa volatu, Temporis intervalla fluent majora vicesque Ipsa etiam contra oppositas breviora sequentur. Rebus in his17 unum superest, quod noscere per te Ipse potes, si, quae supra memoravimus, alto Fixa animo repetas memorique in mente revolvas. Scilicet ante nigram, pallor quod postulat, umbram, Vel postquam densae penitus fugere tenebrae, Intervallum horae, frustra deprendere speres Intentis quanquam usque oculis. Primusque tuentem Postremusque fugit pallor; lucem inter et umbram Nam media, igniferi tantum qua respicit orbis Cynthia dimidium (reliquum rapit invida Tellus), Luce tamen tanta imbuitur tamque aurea vultu Emicat, ut pleno vix quidquam a lumine distet. Ergo ubi pallentem longum suspexeris atque Intentos in frontem oculos defixeris haerens, Suspensus dubiusque diu, vix denique lucis Perspicies jacturam, umbrae cum proxima tristi Diva timet densas jam jam mergenda tenebras Postremusque oculos pallor jam ludet hiantes, Vix bene cum tenebris emerget laeta fugatis. Hactenus18 unde genis pallor. Nunc unde per umbram Qui superant tenues radii lumenque malignum, Expediam. Natura tibi sed luminis aurei Contemplanda iterum, vis et quae mutua fractos Dum torquet radios, flexus parit atque reflexus. Primum igitur tam multa inter quae corpora lucem Accipiunt coeptumque sinunt producere cursum, Sive fluant seu mole pigra concreta rigescant, Illa quidem lucis radios non viribus isdem Ad sese rapiunt, uno non omnia nisu. Nam, quae densa minus, nisi forte aut sulphure olenti Aut crasso, qualem semper frondentis olivae Telegoni propter colles Setinave rura Dant succum teretes bacchae, plus pinguia pollent, Debiliore urgent nisu et minus avia cogunt Ire loca, ac recto deflectere tramite lucem. At contra, quae densa magis seu ditia pinguis Materiae, majore etiam vi lumina ducunt Infractaeque jubent ductum intorquere viai. Ergo ubi de tenui et crasso minus ad mage densum Ingreditur seu pingue magis lux aurea corpus Obliquum per callem, ipso se in limine primo Erigit atque obliqua minus procedit. At inde Dum rursum egreditur rursumque ad tenvia transit Corpora seu quae crassa minus, deflectitur ipsam Pronior ad faciem contra atque obliquior exit. Nam, qua parte magis trahitur lux incita, coeptum Inclinat cursum intorquens massaeque propinquat Urgenti nisu majore minusque trahentis Corporis a medio velut indignata recedit. Hinc19 radios Phoebi dum lens crystallina, utraque Parte tumens, tergo exceptos circum undique ad axem Inflectit spatioque jubet concurrere in arcto, Ingentes subito flammas ciet atque nigrantes Attollit coelo fumos et tempore parvo Roboraque in cineres, in calcem marmora gemmasque Ire jubet massasque auri dissolvit et aeris. Hinc etiam quaecumque olim trans vitrea septa Inflexas ultra facies, quaecumque sub undis Obliqua intuimur, radiorum tramite fracto Longe aliis male visa locis adscribimus atque Illusi digito monstramus, quam quibus extant. Ac saepe in summa fractum gemit anxius unda Nauta novus, vana delusus imagine, remum Et trepidus tenues correptum attollit in auras. Dumque videt firmum, stupet inscius, et sibi et ipsis Diffidens oculis digitis explorat et ungue. Ergo20 age Tellurisque globum et circum aera, circum Aetheris immensos animo tibi concipe tractus! Scilicet ignifero radius qui Solis ab orbe Aethera per tenuem rectus devenit, ad auras Cum primum aerias delabitur atque recurvum Incidit in dorsum obliquus densosque vapores Sensit et urgentem nisum viresque trahentes, Continuo introrsum deflectitur atque jacentes Cogitur intorto ad terras accedere cursu. Et quoniam, primum tenuis, crebrescit, ad imam Dum propior Tellurem aer demittitur, et se Comprimit ipse suo ac paulatim pondere densat. Perpetuo cursum radius deflectit eundo Et terit incurvum sinuatus in aere callem. Hic demum ad faciem si forte allabitur amplam Terrai nactusque oculos perstrinxit acutos, Phoebei speciem vultus attollit et altis Mersum undis seu mane novo seu vespere sero Erigit atque imo erectum sustentat Olympo Producitque diem. Sunt qui Telluris ad oras, Quas videt extremas Titan, atque aeris auras Incurvare viam pergunt atque aethere aperto Jam fugiunt recti mediumque feruntur ad axem. Atque hic,21 nigrantis coni quod triste tenebras Distinguat jubar ac Phoeben aspergine rara Inficiat multaque tuenti ostendat in umbra, Jam facili ratione patet. Nam quidquid in oras Aeris extremas illapsum luminis alto Telluris dorso non sistitur atque ad apertum Aethera per tenues rursum delabitur auras, Inflexum in primos tristis circumundique coni Invehitur fines, nigrantem et temperat umbram Perfusamque deam tenui quamquam igne colorat. Ac tibi22 ne dubiam teneat sententia mentem Contemplare nigrum tenuata cuspide conum Et radii perpende viam, qui proximus alto Terrai dorso aethereas trans aera ad oras Appulit ac recto fertur per inane volatu. Ille quidem egreditur medium inclinatus ad axem Quinque magis spatiis, quam si via prima maneret Nec rectum incurvo mutasset tramite callem. Hinc vero et totidem umbrosi de partibus axis Lumine prima caret tantum, quae proxima terris, Perfundit reliquas denso jubar aere tortum. Quod si etiam flexus perpendere mensurasque Et numeris numeros liceat conferre, quod arctis Legibus adstrictae nequeunt praestare Camoenae, Bis decies et bis tantum consurgere Olympo Invenies omni viduatum lumine conum, Quantum late patet transverso corpore Tellus. Alta magis tricies sed Phoebe assurgit in axem Despectatque humiles terras coeloque propinquat. Illa igitur prorsum horrentes fugit alta tenebras, Sit licet umbrai in medio fractumque per auras Excipit aerias jubar et se ostentat ab alto. Hoc23 autem, extremum quod transvolat aera, lumen Cur adeo languescat hebes divamque triformem Usque adeo tenui squallentem aspergine tingat, Accipe. Hyperboreis licet eluctatus ab oris Discutiat nubes aquilo coelumque serenum Fulgeat, aerias sparsi tamen usque per auras Pervolitant, quamquam tenuata mole, vapores. Saepe etenim densis dum nubibus obrutus aer Nigrescit circum late coelumque diemque Eripit ex oculis, crebris micat ignibus aether, Commovet horrisonus mentes fragor aeriasque Fulmina concutiunt turres jamque imber ab alto Praecipitat plenisque exundant flumina ripis; Saepe ergo Aeolio Boreas emissus ab antro Evolat et siccis pluvium secat aera, pennis. Continuo coelum omne silet, suspenditur ater Nimbus et adstrictis clauduntur nubibus imbres. Ipsae autem tumidae primum tenuarier, inde Discindi nubes Phoebique admittere hiantes Per rimas jubar ac demum vanescere et omne, Quam late coelum patet, effulgere serenum. Scilicet, e Libycis Auster delatus arenis Quos multo fervens distenderat igne vapores, Non illos Boreas pellit procul aere ab alto, Frigore sed Getico adstringit molemque minutam Ex oculis rapit ac rutilum transmittere lumen Imperat inductumque polo dissolvere velum. At licet24 adstricti vanescant, non tamen omnes Phoebeae illaesos transmittunt lampadis ignes. Partem aliam aethereas longe lateque per oras, Per campos montesque altos vallesque profundas Dispergunt flexu vario partemque recondunt In gremio demum restinctam; libera restat Pars tenuis, coelo et vix tandem erumpit aperto. Nonne vides, Phoebo aversas cum saepe fenestras Multa tegit tenui tantum pellucida vitro Lamina, per conclave imum perque atria perque Divum aedes sanctosque aditus quam laeta nitenti Fulgeat ore dies? Sparsi per inane vapores Accipiunt redduntque jubar partesque per omnes Diffusum secreta subit penetralia lumen. Hinc etiam roseis Aurora invecta quadrigis Solis equos primo praecedit mane, sub undas Cumque idem occiduas sero jam vespere currum Abdidit, adventantem objecta crepuscula noctem Longum arcent tristesque vetant extendere pennas. Scilicet extantes summi dorso aeris auras Suspicit affusoque irrorat lumine Titan; Ille quidem nobis latitans, sed vertice ab alto Conspicuus maris ob curvam Terraeque figuram. Exceptos aurae radios jaculantur et imos Respergunt Terrae tractus oculosque tuentum. Partem25 igitur densi suscepta e luce vapores Dispergunt, sed partem etiam intra viscera condunt. Namque calent Phoebo expositi. Lux multa latentes Permeat anfractus crebrisque reflexibus errat Discurrens; tenues incluso agitantur ab igne Particulae trepidusque oritur calor. Ast ubi longum Per vacuos post mille vices distracta meatus Se tulit hac, illac celeri lux incita motu Stat demum atque ipsis jam fessa adjungitur auris. Ergo quod26 superat longoque per aera tractu Progreditur lumen, mulctatum ac debile languet, Exerit et tenues objecta in corpora vires. Sic ubi ferventem Cancri devenit ad orbem Produxitque dies Titan, dum clarus ab alto 495 Emicat et medio terras despectat Olympo, Findit agros, urit segetes glebasque resolvit. Idem cum rigidi brumam advexere Decembres vel cum mane novo vel cum jam vespere sero Vix caput attollit coelo et supereminet undis, 500 Torpet hebes nec sive oculos splendore tuentes Distinet immodico seu membra calore perurit. Nam quo se terris magis erigit aethera in altum Arduus, hoc obliqua minus breviorque per auras Detinet aerias radios via. Proinde minorem 505 Immissa objecti partem de luce vapores Dispergunt conduntve sinu; via longior obstat Obliquis contra radiis illaesaque coeptum Pars tenuis cursum tenet atque obstacula vincit. Hinc et,27 quae Terrae dorsum legit (aere denso 510 Nam terit obliquo tam longum tramite callem) Quid mirum, postquam aethereas erupit in auras Vix tenui Phoeben si lux aspergine tingat? Adde,28 quod et flexu non intorquentur eodem, Aera qui tranant radii: proin tramite longo 515 Distracti fugiunt sese et tenuantur eundo. Scilicet ille magis deflectitur, aera densum Qui secat interior Terraeque propinquat: at ille Qui tantum in tenues vix quidquam immergitur auras Altior, a recto vix quidquam calle recedit. 520 Hic ergo, hic etiam e radiis tibi selige binos Omnibus, extremas stringentes aeris oras, Qui summo nulla vi flexus in aere liber Progreditur rectusque fugit, Telluris et altum Qui radit dorsum ac tristem subit intimus umbram. 525 Clauditur his, medio quod flectitur aere lumen. Illi se fugiunt longe flexuque recedunt, Unam e ter decies bissenis partibus orbis Qui capiat, si summum inlo caput inserat orbi. Hinc ubi devenere locos, quibus ardua cursum 530 Dum movet, horrenti Phoebe nigrescit ab umbra, Diversi fugere ac tantum interjacet ollis Jam spatii, quantum medio Telluris ab imo Pertinet ad summam faciem et revolubile dorsum. Nam spatiis isdem decies cum Cynthia senis 535 Assurgat, vix, quo terras ea circuit, orbis Ter superat gyro decies bissena recurvo. Filum etenim tereti si circumduxeris orbi Advolvens, medio dein tensum aptaveris axi, Invenies triplum septemque ex ipsius axis 540 Partibus una super nec pars ea tota manebit. At flexus, binos radios qui distrahit, illi Si redeant retro inque apicem jungantur acutum, Haud procul a Tellure caput defigeret, ejus Scilicet a medio, quem Cynthia permeat, orbis. 545 Cruribus ergo idem spatium, quod diximus, unum Concludit flexus spatioque recedet eodem, Qui radius summas vix attigit aeris auras Quique imo Terrae interior dedit oscula dorso. His29 animadversis nil jam mirabere Phoeben 550 Squalentem in media vix internoscier umbra. Flexum etenim aeriis lumen, quod prodit ab auris, Jam tenue et tanta mulctatum parte, per amplum Plusquam centenis paribus magis, aera primum Quam subiens, spatiis distenditur intervallum. 555 Quid dubitas? Radios aer torquere citatos Qui valeat, minus hinc consurgit in aethera quam qui Pergenti dominam signat quid restet ad urbem, Qui quarto est decimus, distet lapis, ardua qua se Attollit coelo Felici nomine moles 560 Subjectumque jugo Tibrim premit. At via ad imum Terrai medium dorso si tendat ab alto, Mille quater lapides tanto longissima lapsu Objiceret, centum et paribus majora videres Intervalla viae, quam quo extimus eminet aer. 565 Haec30 coeli ac Terrae mensoribus omnia dudum Sat comperta; docent, aer quam celsus Olympo Assurgat, serae postrema crepuscula noctis Aut coelo primum exoriens aurora sereno. Quaeque suis tentata modis sic caetera longus Eduxit labor atque educent plura nepotes. At qua31 se densam lux aere flexa per umbram Distribuat lege et Phoeben perfundat opacam, Proh quantus Latiis labor est efferre Camoenis! Cerata rursum tela calamoque nigranti Esset opus mollive inscriptis littore sulcis. Tentabo tamen et plectrum nervosque sonantes Expediam, duro saltem concludere versu Si multa, si forte, sinat prece victus Apollo. In primis teretes32 et acuta cuspide conos Contemplare duos: gremio concluditur alter Alterius geminosque apices atque intima Terrae Viscera pervadens idem secat axis utrumque. Terrai circum conradit flexile dorsum Interior, densa et penitus nigrescit ab umbra Luce carens, sumini exterior legit aeris auras Et non inflexos Phoebeae lampadis ignes Distinet. At spatium, teretes quod clauditur inter Conorum facies, jubar excipit aere flexum, Temperat et tristes tenui splendore tenebras. Non tamen33 et partes aeque se lumen in omne Diffundit spatio in toto, tenebrasque nigrantes Non una radiorum aspergine mollit ubique. Primum etenim ad conum quo se magis interiorem Demittunt radii, hoc densum magis aera tranant Et vincunt crassos damno graviore vapores. Illi etiam magis atque magis curvantur apertoque Usque magis fugiunt sese et panduntur hiatu. Inde minus rutilat, medium quod lumen ad axem Accedit magis. At rursum dispendia tanta Pensantur, brevior dum contrahit annulus, orbe Quod circum aerio deflectitur undique lumen. Quin etiam, conorum axis qua se inter acutos Fert apices, lucro ingenti damna omnia cedunt. Namque illic gyro, terras qui circuit omnes, Deflexi, puncto radii sistuntur in uno Et vincunt caecam collato robore noctem. Axe34 quidem medio circum omni ex parte retortum Colligitur lumen. Radios at plurima binos Inter se aversis transmissos aeris oris Puncta loci excipiunt; aliisque allabitur uno Aeris in puncto flexum jubar. Usque adeo se Non aequa radii diffundunt mole per umbram. Quod si etiam haec libeat loca contemplarier atque Singula sese inter componere mensurasque Supposuisse oculis, facili ratione licebit, Ni pigeat tenui rem consignare papyro. Pinge35 tibi terrarum orbem, pinge aera, conum In medio coni pallentis pinge nigrantem; Adde axem tranantem apices et viscera Terrae. Quinque aequis coni primi de partibus, alter Interior, terris dum sese attollit ab imis, Tantum unam tereti concludat fronte, per axem At reliquum vertex a primi vertice distet Ac videat partes supra se extare quaternas. Tum vero aethereas longe latera omnia in auras Interior conus si protrahat, exorietur Tertius inversa conus tibi cuspide, primi Atque apicem patulo assurgens spectabit hiatu, Tertia qua terras laterum pars spectat ad imas Suspiciuntque apicem bini et supera alta, trientes. Ter tribus at quatuor faciei e partibus aequis Ac totidem ferme spatii, quod flexa pererrat Aere lux, coelo extantes concludet et alto Quinque alias gremio excludet de partibus ipsis Telluri ac densis obversas aeris oris. Intentas jam fige acies et singula vultu Contemplare vigil prono spatiumque retortis Perfusum radiis, quod coni a fronte secundi Pertinet ad primi frontem conoque recenti In geminas scissum partes distinguitur, acri Scrutare obtutu et menti tibi siste sagaci. Pars, quae Tellurem inferior despectat et auras Aerias, quacumque sui regione retortos Admittat radios, tantum una ex aeris ora Excipit et nusquam geminato lumine gaudet. Altera, quae puri pars altior aetheris auras Suspicit et coni gremio conclusa recentis Ad primi supremum apicem sese ardua sursum Porrigit attollens, duplicato lumine ubique Gaudet et aversis deflexos aeris oris Consociat jungens addensatque ignibus ignes. Ast axe in medio coeunt circum undique mille Detorti et puncto radii junguntur in uno. Nunc age36 jam mentique deam tibi siste meantem! Illa quidem teretis campos pertingit ad umbrae Et subit, ac primum tenebris perfunditur, infra Illa loca, inversi quae frons secat extima coni. Dein cursu ad medium si fors se dirigat axem, Hanc ipsam frontem subit ardua et illius imum Supra apicem (nam versus apex despectat opacae Telluris dorsum ac coelum suspectat hiatus) Ingreditur, dum frontem ipsam progressa relinquat Ac primi demum septis jam libera coni Erumpat penitusque atra se exsolvat ab umbra. Ergo dea et spatio graditur, quod lumine tantum Aerii tractus una de parte retorto Spargitur et geminis flexo quod gaudet ab oris. Ac medio in cursu radiis circum undique tortis Per gyrum punctoque nitet coeuntibus uno. Quin37 etiam, flexus si rite notaveris omnes Luminis intorti rectique deaeque meatum Supra apicem coni penitus nigrantis et infra Illa loca, in superas queis dum se tertius oras Erigit inversoque polum suspectat hiatu, Irrumpens primi faciem secat orbe rotundo, Nec numeros Phoebo et Pindi felicis alumnis Pieridumque choro invisos tractare recuses, Invenies tantum inversi per viscera coni Et loca per, duplici quae ditia lumine, divam Ingredier, quantum sive hinc, sive inde per illud Incedit spatium, radio quod simplice pallet. Cumque fere triplo, ut supra memoravimus, umbrae, Qua Phoebe regione meat, sit crassior orbis Quam crasso tumeat dea corpore, donec in umbram Non penitus toto condens se immerserit ore, Haud conum inversum attinget. Cum tota subibit Nigrantes umbrae tractus, pertinget ad oram Illius extremam irrumpens ac duplice primum Incipiet frons anterior clarescere luce. Ac pariter prima cum diva emergere fronte Coeperit a primo, inversum postrema relinquet Frons conum et duplici perfusos lumine campos. His animadversis, jam38 quae sponte inde sequantur Accipe et emersus duris anfractibus aequo Perge alacer campo ac prono delabere cursu. Principio, tristem cum primum senserit umbram Diva means conoque mens caput inferet atro, Quo magis umbrai medium procedet ad axem, Hoc magis et tenebris frons prima nigrescet opacis. Nam radios sensim denso magis aere flexos Distractosque ut ut et gyro breviore receptos Excipiet. Dein se cum toto immerserit orbe Diva means, tum prima iterum clarescere fronte Incipiet magis atque magis penitusque nigranti Horrebit gremio squalens. At limbus uterque Uberiore atras perfundet luce tenebras. Nam duplici anterior radios ex aeris ora Colliget; at summo excipiet vix aere flexos Posterior, densis tenuata vaporibus aura Qua caret, immissos et vix intercipit ignes. At medium medio cum corpore Cynthia ad axem Appulerit, limbus contra squalebit ab omni Circumquaque plaga ac gremio collecta sub imo Undique per gyrum multo lux igne nitebit. Mox iterum, tristi cum jam emersurus ab umbra Frontis apex primus teretem pertinget ad oram, Nigrescet gremium limbusque nitebit uterque. Quodlibet at magno Phoebes de corpore punctum Dum graditur, primum tenui squalore nigrescet, Tum magis atque magis tenebrae intendentur. At ipsas Mollibit rursus duplex jubar in mediaque Clarescet magis usque via. Tum deinde tenebrae Excrescent, gradibus mox et minuentur iisdem. Quod si obliqua39 meet Phoebe et se flectat ad Austrum Imbre gravem Boreamve gelu nivibusque rigentem, Clarescet minus in medio et si forte nitentem Non penitus tristi vultum demerserit umbra, Illa quidem nusquam duplicati luminis ictum Sentiet. Hinc atris postquam squalere tenebris Coeperit, usque magis perget nigrescere limbus Interior cursum ad medium, tum deinde fugatis Sensim perque gradus tenebris emerget eosdem. Haec tibi40 , si totus, qua circum flexile dorsum Terrae Luna videt, niteat sine nubibus aer, Ordine provenient. At si qua parte retortum Praeripiant nubesve graves nebulaeve volucres Forte jubar. pars illa deae, quae aspergine rapti Luminis orba caret, caeca se nocte recondet Atque oculos suspectantis deludet inanes. Hinc quoniam sparsae nullo ordine in aere nubes Hac, illac circumvolitant ac partibus isdem Jam nebulae rapiunt jubar et jam fronte serena Laeta dies sine faece nitet, saepe ordine nullo Ipsa etiam Lunae facies, qua luce retorta Tingitur et caeca penitus qua nocte nigrescit. At numquam41 aut prima cum vix immergitur umbra Cynthia, vel summam cum jam devenit ad oram Progressura brevi, radiis caret aere tortis. Nainque illuc alto deflexam in vertice lucem Transmittunt tenues aurae, quo nulla, vaporum Assurgit gravior moles; densataque turpem In nebulam nubemque coit radiosque retortos Progredier vetat et caligine sistit opaca. Inferior nebulae et densis obnoxius aer Nubibus umbriferi detorquet ad intima coni Viscera dispersum jubar et medium imbuit axem Ergo ubi jam cono tristi se inmerserit alte Cynthia, tunc tantum penitus nigrescere quondam Et poterit frustrare oculos supera alta tuentum. Nempe illuc quacumque infractum ex aeris ora Deberet properare jubar, si nubila ubique Opponant sese et cursum interjecta morentur, Luce carens tenebris se diva recondet opacis. Quin axem42 licet ad medium circum undique gyro Deflexum immani tendat jubar, axe sub ipso Diva potest penitus nigrescere, nubila si fors Illum ipsum ingentem complerint aeris orbem, Extantem immenso Terrae quem Cynthia dorso Spectat et unde solet radios haurire retortos. Ne tamen43 haec, ne posse putes contingere saepe: Vix tot habet totis, quamquam tam dives uterque, Aeris in campis dispersa Austerque Notusque Pallentis nebulae aut nigrantis semina nubis, Ut tantos una possint obducere tractus. Dum ruit hic pleno densissimus imber ab axe Et segetes grando et teneri nova germina Bacchi Sternit humi, Titan aliis se tempore eodem Ostentat terris effulgens atque sereno Ore nitet, flores tenui levis aura susurro Lambit, odoratis Zephyrus secat aera pennis Frondentesque agitat sylvas herbasque virentes. Adde44 , quod extantem Terrae dorso aeris orbem, Qua Phoebe videt alta polo. circumspicit omnes Quinque plagas: mediam, vicino Solis ab igne Quae fervet gremioque ardens exaestuat imo Et gelidis quae cardinibus loca proxima torpent Aeternamque ferunt hyemem glaciemque perennem Horrida quaeque ollis felici intersita gaudent Temperie alternisque annum et nova tempora mutant: Scilicet haec plenis late flaventia aristis, Obruta dum nivibus duroque rigentia squalent Illa gelu, haec Bacchi et Pomonae ditia donis, Illa novas primis pingunt dum floribus herbas. Ergo locis isdem nebulae quoque, nubila et imbres Alternis redeunt abeuntque et Cynthia semper Parte aliqua flexum puro jubar aere vultu Excipit ac Phoebi pallentia transpicit ora. Haec ita45 proveniunt, si stent immota parentis Naturae jura, aeternas et tempora leges Observent immutata ac se foedere certo Excipiant varientque vices. Turbata, sed omnis Jamdudum rerum ratio et labefacta videtur Aut ruere aut certe casum Natura minari. Ecce novum auratis Aries jam comibus annum Nequidquam dudum vocat et progressus Aprilis Ver notum quaerit frustra Zephyrosque morantes. Vix unquam rigidi tantam videre Decembres Vim nivium summis in montibus atque perennes Usque adeo late campis undantibus imbres. Ningit adhuc, crebri pluviis et grandine densa Praecipitant nimbi et coelo solvuntur aperto. quin etiam posuere suos Austerque Notusque Desueti mores: en tristia fallere cantu Taedia dum curasque animi conamur acerbas Castalia mollire lyra, bacchatur uterque Et verrit tristes furiali turbine campos; Nec tamen igne calent Libyco assuetoque vapore Membra soluta gravant : aquilonem frigore duro Atque gelu Boream vincunt: ipsa haec mihi plectra Contractique tremunt digiti et vox gutture torpet. Deprensum in mediis turbo namque horridus arvis, Appia46 qua quondam steterat via marmoreumque Urbe iter a domina veterem signabat ad Albam, Crebra inter monumenta virum cineresque sepultos, Quadrupedum ad stabula atque haec foeda cubilia adegit. Quid non tempus edax, quid non fata aspera vincunt? En modo diffractae vix tenvia signa supersunt Pauca viae eversisque alti cernuntur acervi Molibus; incurvo volvuntur grandia aratro Saxa ovibusque rudis tendit sua retia pastor. Hic modo bis quatuor metibar millia passus, Unde omnem liceat Terrae deprendere molem, Qua circum ingenti protenditur orbe, sub imo Quaque patet gremio et crasso se corpore pandit Ac certis a mensuris deducere demum Non aequam penitus formam in tenuique papyro Pingere, adhuc dominae quae parent oppida Romae. Scilicet extremis Britonum delatus ab oris Maerius, astrorum cultor, quem prima receptum Diva sinu, mille Uranie dans oscula, fovit Atque altum erudiit perque ardua sydera vexit; Ille quidem hic mecum exequitur tua grandia jussa, Magne47 pater, nobis quem docta Bononia misit Rectoremque sibi et toti ter maxima mundo Imposuit Roma ac felicia saecla reduxit. Tu semper vastam ingenuas, Benedicte, per artes Excultus mentem doctasque evolvere chartas Assuetus calamosque manu tractare disertos Alma foves, Genitor, studia atque ad grandia natus Ingenti grandes moliris pectore curas. Stat lateri affixus, tanti cui credere partem Imperii magnam voluisti, Silvius48 , undis Tuta suis, divini et clara Aeneide vatis Mantua quem genuit. Sed libertate perenni, Grandibus ingeniis et nobilitate vetusta Atque opibus totum pariter celebrata per orbem, Dulce mihi natale solum Ragusa, superbos Jactat avos atavosque. Viri jam olim tibi tanti Mens patuit te digna et rebus grande gerendis Ingenium ac placidi mores, quo nempe ministro Securus docto potes indulgere labori. Ille tuam vigilans in laudem et publica curans Commoda, credo equidem, ille ipse haec ingentia coepta Suggessitque tibi primus stimulosque volenti Addidit. Ille mihi jamdudum haec ipsa paranti Ac Brasilos, mundi et confinia summa, petenti Mentem animumque tuum primus patefecit et urbe Continuit. Nunc urget opus, nunc ille labores Providus immodicos mollit viresque ministrat. Nequidquam, arcanas fors indignata latebras Scrutantem sanctosque aditus, penetralia et ima Tentantem audaci gressu, Natura repellit. En quoties domina progressus ab urbe laborem Commissumque opus aggredior, furit ilicet atque Assidua prospectandos caligine montes Occulit, Aeolio rabidos procul evocat antro Committique simul fratres et praelia miscet; Imbre ruit nimbisque ferox nivibusque geluque. pater Tibris, hinc pluvia nivibusque solutis Turgidus, Hetruscis retro inde repulsus ab undis Ventorumque furore gravi percussus, ab imo Jam toties indignatus caput extulit alveo Et vastos late campos vallesque profundas Obruit. Ipsa etiam magnae per compita Romae Erupit sine lege furens miserosque Quirites Terruit obsessos mediis circum undique tectis Perque fores frustra conclusas perque fenestras Irruit undantique ima ad penetralia fluctu Irrupit victor. Nullo discrimine et alta Atria marmoreisque superbae molibus aedes Angustique lares inopum et simul ipsa natabant Templa deum tumidis alte demersa sub undis. quin etiam, adversum qua se devolvit in aequor Aggeribusque amplis valloque coercitus ora Stringitur et vasto delatas aequore merces Excipit ac dominam dorso transmittit ad urbem, Fraena furens morsu disrupit et impete primo Dissolvit compagem ac dura repagula fregit; Inde trabes fundo evulsas disjecit, apertos Perque maris campos vicinaque littora sparsit. Vidi ego, cum tenues per rimas insinuaret Spumanti sese fluctu, cum cornibus altis Obnixus primos aditus sibi quaereret, inde Dimotis victor trabibus jam corpore toto Irrueret vulsamque inferret in aequora molem. Me quoque namque illa obsessum regione repente Exiguo inclusit tecto; jamque ima tenebat Limina perque gradus assurgens ardua visus Velle minax tabulata domus conscendere meque Et socios tumidis rabidus demergere in undis. Ille quidem incassum, sed sparsa mapalia circum Stramineasque casas invasit et omnia fluctu Obruit ac limo turpi, mersurus et ipsam Piscatorum inopem turbam miserosque colonos, Provida ni casum fuga praevertisset acerbum. Ast ubi nequidquam obniti et vim sensit apertam Nil prodesse, locum dura obsidione teneri Posse ratus tristique fame et sic denique perdi, Quos frustra insano tentarat mergere fluctu, Immotus tumida longum circumstetit unda. Quae facies rerum fuit illa: e culmine summo Hinc pueri et miserae matres ac rustica turba, Una omnis, nautae e male tutis navibus inde, Cum macie obducti vultus et voce trementi Frugem inclamarent, frugem vicina sonarent Litora et affusi fluctus atque improbus imo Insultans frugem Tibris resonaret ab alveo! Nulla aderat frugis jam copia nec feris altam Posse dabat dorso conscendere Tibris ad urbem. Ergo per undantes hinc campos fluctibus atque hinc Arboreas inter frondes et cespite multo Densa loca exiguam bino cum remige contra Ire ratem libuit collesque exponere ad altos, Qui tanto dominam rerum in discrimine ad urbem Iret opemque malis peteret promptamque medelam. Qualis ubi auratum vellus raptura per aequor Se juvenum manus ignotis concredidit undis, Attonito vultu circumspectabat euntes Turba affusa, novi et tot certa pericula callis Mente agitans tristi pallebat; talis et illam Ire ratem insuetum per iter contraque furentis Insidiasque iramque hostis communia vota Ac vellere extremis spem rebus vidit et omnes Turba obsessa deos pallens in opem vocitavit. Attamen interea tanti haud ignara pericli Subsidium jam Roma vigil submiserat: aedes Attigit obsessas felici navita cursu. Haud etenim prono contra se opponere fluctu Evaluit Tibris aut altam submergere puppim. Ergo pudore gravi furiisque agitatus acerbis Demisit caput et noto se* * add. condidit alveo. Persequitur tanto egressum e discrimine et omnes En iterum atque iterum vires Natura furenti Impete congeminat, si qua temere minaci Scrutantem possit vultu atque avertere demum. Incassum tamen usque furit rabiemque minasque Auspiciis, Benedicte, tuis tutissimus acri Insidiasque animo contemnam: denique cedat Ira fessa sua et se victam agnoscat oportet.