CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 911350 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/911350.

Nodus 911350 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De Solennitatibus. VIII.

Annus Iubilaeus, annus quinquagesimus, qui erat annus remissionis, quo in Israel unusquisque rei suae venditor, ad ius eius, etiam absque precio revertebatur. Pascha, transcensus: Hebraeum est, non Graecum. Transcensus vero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderunt. Certe Pascha nostrum est, quod Salvator ab inferis resurgens, caelorum regna transcenderit. Phase, itidem Pascha est, transcensus, vel transitus. sunt qui magis transcensum, vel transitum ex hoc appellatum affirmant, quod eadem nocte Dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecoste, quinquagesima, Graecum est. Huius quinquagesimae figuram annus Iubilaeus gessit, quique nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. Scenopegia, cum tabernacula a Iudaeis figuntur, ob memoriam tabernaculorum. σκηνὴ enim Graece tabernaculum dicitur. Haec Iudaeorum solennitas, Septembri mense celebratur. Encaenia, novae aedificationis observatio, vel dedicatio. καινὸν namque in Graeca lingua novum significat. Ergo in hac solennitate Iudaei, Octobri mense, dedicationis templi colebant diem. Epiphania, Graecum est, quod significat apparitio, vel ostensio: sive quod eâdem die Dominus et salvator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus: sive quod stella Magis, sive quod primo signo Domini aqua in vinum versa tunc apparuerit. Neomenia, hoc est quod apud nos Calendae. Sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursus menses supputantur, et μηνοῦ Graece Luna appellatur, idcirco Neomenia nova luna accipi potest. Parasceve, praeparatio: Graecum est. Parasceve enim, sexta sabbati appellatur. Hinc vero praeparatio dicitur, quod a Iudaeis eâdem die, quae in Sabbato sunt necessaria, praeparentur. Sabbatum, requies, Hebraeum est. Idcirco autem requies, quod in eadem die Dominus ab opere, perfectis omnibus, absolutisque, requieverit.