CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 911332 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/911332.

Nodus 911332 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De Mensibus. VII.

Nissan, in libro Esdrae mensis quem dicunt Martium, quique in Scripturis appellatur mensis primus. Elul, in Machabaeorum libro, Augustus: qui apud nos mensis Sextus appellatur. Casleu, in Zacharia propheta, November: qui est Nonus. Thebeth, in libro Hester, December: qui est decimus. Sabath, in Zacharia propheta, Ianuarius, qui apud nos undecimus. Adar, in libro Esdrae, Februarius: qui apud nos duodecimus. Quod sic etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in Canone non reperi, scire voles: Iar, vocatur mensis secundus: Sivan, tertius: Thamus, quartus: Alo, quintus: Tisri, sextus: Mareson, septimus.