CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 911310 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/911310.

Nodus 911310 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De Locis. V.

Iebus, ipsa est Hierusalem, ipsa est Salem, in qua regnavit Melchisedech. Haec nunc ab Helio Adriano, vocatur Helia. Babel, in Genesi, nunc Babylon vocatur. In hoc loco cum turrem quondam homines aedificare adversus caelum aggressi essent, dispersi sunt, immissa divinitûs confusione linguarum. Achar, nunc Nysibis vocatur. Reblatha, nunc Antiochia appellatur, eadem est Epiphania. Sycem, haec est et Sycema: nunc Neapolis, civitas Samaritanorum. Olibama, in propheta, civitas in qua Edom principes habitaverunt. Ariel, in Esaia: hanc quidam esse putant Ariopolim, ab idolo Martis. Ariel, leo Dei, Hierusalem figuraliter significans. Ararath, Armenia, in cuius montibus post diluvium arca consedit, adeo ut illic aliqua indicia nunc usque permaneant. Arbee, quae Arbos in nostris codicibus corrupte legitur, in qua tres patriarchae sepulti sunt, Abraham, Isaac, et Iacob: et praeterea Adam ipse, Haec est etiam Hebron, in qua David regnavit. Lod, ipsa est Lydda, ipsa est Diospolis. Decapolis, in Evangelio, regio est, habens civitates decem. Accaron, urbs Palaestinae. Antilibanus, loca appellantur quae supra Libanum montem, orientalem plagam respiciunt. Effrata, civitas Bethlehem. Euphrates vero, fluvius de Paradiso. Mesopotamia idcirco dicitur, quod Tigride et Euphrate fluminibus ambiatur. Samaria, ipsa nunc Sebaste appellatur. Emaus, in Evangelio, nomen quondam castelli, nunc civitas quae Nicopolis dicitur. Calvaria, locus ob hanc causam dictus, quod de consuetudine in eodem loco damnati capite truncarentur. Ariopagus, curiae apud Athenienses nomen est, quae a Marte nomen accepit.