CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 911269 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/911269.

Nodus 911269 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De expositione diversarum rerum. III.

Mandragora in Genesi, genus pomi similimum parvo peponi, specie vel odore. Mazaroth, Zodiacon, quae 12 signa Mathematici adserunt. Fath, clima: id est, plaga meridiana, vel occidentalis. Rhamnus, in Psalterio non rubus est, sed spinarum genus, sentib. [?: pe-stum ] . Rhomphea, gladium in Latinum sonat. nam ubi in Gen. dicitur, gladius flammeus atque versatilis, in Graeco Rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui [?: ] ent nunc armorum vice utentes, hoc nomen tribuunt. Quid etiam ita gladios significari putant. Capparis, in So [?: -mone ] , fruteti genus in Oriente, simile lentisco. Palatae, in Regnorum: massae, quae de recentib. ficis compingi solent. Palatae, Graecum est: Debelaim, in Osea Propheta, palatas dicunt. Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum in medio interiori parte templi in quo et arca Domini erat: hoc appellabatur Sancta sanctorum. Brisus, genus Serici grassioris pariter, et fortioris. [?: S- ] quidam, qui et genus lini esse byssum putent. Faenicium, in Esaia, coccinum. Lutheres, in Regnorum, conchae, vel canthari aquarii. Sed et Cantharus Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralip. fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas: Graecum est. Sambura, in Musicis genus symphoniarum. Nablum, quod Graece appellatur Psalterium, quoque a psallendo dictum est. Ad similitudinem est citharae barbaricae, in modum deltae literae, Δ. Tympanum. quod extenta pelle vel cor o efficitur. Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae [?: -c- ] in modulos concitantur. Thyna, ligna. de his Solomon gradus fecit in domo Domini, incognita, ligna ent pentiorib. Iudaeorum. Sethim, spinarum in eremo genus est, e quae+. bus lignum imputribile. Sabeth, virgulti apud Hebraeos nomen est, in Gen. Ecce, inquit, aries post tergum eius tenebatur in virgulto Sabeth. Lebetae, aenei minores, in usa coquendi paratae. In Paral. Pacificas vero hostias coxerunt in lebetis, et cacabis, et ollis. Cophinus, corbis. Hadria, vas aquarum. Condi, in Gen. poculum, vel scyphus. [?: L- ] thus, in Regnorum, ampulla olearia. Lenticula, in libro Regnorum, vasculum ex aere, habens oleum, quo ungebantur in regnum. Paropsis, acetabulum maius. Aliqui et catinum ita appellari putant. Epistylia, in Reg. quae super capitella confinarum ponuntur: Graecum est. Mechonoth, in Reg. fulturae, suas bases appellamus. Topazion, lapis preciosus, in [?: ] (sicut aliqui affirmant) omnium lapidum colores refulgent. Corbana, gazophylacium. Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma, in Luca, hiatus: Graecum et. Erisybe, in Propheta, aerugo: id est, rubigo messium: Graecum est. Zizania, lolium. Sicera, succus ex [?: dastylis ] et omnis praeter vinum liquor, qui ad bibendum aut e pomis, aut quolibet genere conficitur, sicera nun capitur. Nardum pisticum, nardum fidele: id est, sine impostura: Graecum est. Nardum spicatum ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit, quae infusa conscitur. Alabastrum, genus marmoris preciosi, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum erat. Stadium, in Evangelio, spacii certa dimensio. Octo stadia, mille passus efficiunt Haec nomina quae subsequuntur, in Exodo, vel in Reg. lib. his reperiuntur locis, quae arcae vel tabernaculi aut templi Domini relationem continens. Quorum nominum vocabula, ad haec quae obscuriora sunt, in translatione veteri habentur. Haec vero quae lucidiora apparent, novae translationis textu continentur. Vetus ergo translatio habet, Sperateres: [?: no- ] , ferulas. Calamiscos, calamos. Troiscos, vel cariscos, quasi in nucis modum deformatos. Anconiscos, incastraturas. Aspidiscas, uncinos. Fimbrias, catenas. Scitalas, vectes. Lapidibus acrotomis, dedolatis. Degrapidem, caelaturam. Petalis, laminis. Perimetrum, lineam. Spiras, capitella columnarum, vel (sicut puto) facturam earum. Elam, porticum: sed melius interpretatur Ante fores, sive vestibulum. Ergo Elam Hebraicum est Caetera quae superius sunt, Graeca sunt maxime. Item in Ezech. extrema parte, in visione civitatis, in veteri translatione habet Pasto foria, in nova Gaxophylacia: i. cellulas parvas. Thee, talamos. Aileu, frontem. Aelaucooth, vestibulum. Polyandron, multitudines. Spitamis, palmus. Gissus, definitio. Maraa, sacrificium. In Regum: Cinotasia, simulachra, quae Graece μορφώματα . Sed haec hactenus. Nunc etiam illud accipe, ut quaedam nomina prius Scriptura [?: ] , et ut nunc vocentur.