CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 911131 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/911131.

Nodus 911131 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De numeris. X.

Sane his nominibus absolutis, numeros quoque breviter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacratos celebriores fecit. I. Hic numerus ad unitatem Deitatis refertur. In Pentateucho: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. II. Ad duo testamenta. In Regnorum: Et fecit in Dabir duo Cherubin, decem cubitorum magnitudine. III. Ad trinitatem. In Ioi epistola: Tria sunt quae testimonia perhibent, aqua. sanguis, et spiritus. IIII. Ad quatuor Evangelia. In Ezech. Et ex medio eorum similitudo 4 animalium. V. Ad quinque libros Moisi. Apost. In Ecclesia volo 5 verba sensu meo loqui. VI. Ad diem sextum, quo Dominus hominem cum universis terrae animantibus fecit. In Gen. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Item paulo post: Et factum est vespere, et factum est mane, dies sextus. VII. Ad septimum diem, in quo perfectis omnib. Dominus requievit. In Gen. Et requievit Deus die septimo, ab omni opere quod patrarat. VIII. Ad diem Dominicum resurrectionis, id est, octavum. In titulo Psal. In finem pro octava. IX. Ad Sacramentum, quod hora nona Dominus spiritum emisit. In Evang. Et circa horam nonam clamavit IESUS voce magna. X. Ad Decalogum, id est, decem verba, quae in Tabulis duabus scripta sunt. In Psal. Decachordo psallam tibi. XI. Ad Apostolos. In Evang. Undecim autem Apoli abierunt in Galilaeam. XII. In Evang. Duodecim autem nomina haec sunt. XIIII. Ad sacramentum Dominicae generationis. In Evang. Abraham usque ad David generationes sunt quartuordecim. XV. Ad quindecim gradus templi.

XVI. Ad numerum prophetarum. XXII. Ad sacramentum divinorum voluminum, secundum literas Hebraeorum. XXIIII. Ad mysterium numeri seniorum in Apoc. Et super thronos viginti et quatuor seniores. XXX. Ad fructus fidelium coiugiorum. In Evang. Et dabunt fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. XXXIII. Ad mysterium aetatis, qua Dominus in carne versatus est. In Apost. Sicut quibusdam ex hoc videtur, donec occurramus in unitate fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. XL. Ad quadragesimae sacramentum. In Evang. Et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta. XLII. Ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum generationum quae ab Abraham sunt usque ad Dominum IESUM Christum. L. Ad Pentecosten. In Act. Apost. Et cum complerentur dies Pentecostes. LX. Ad fructum viduis sive continentibus debitum. In Evang. Et dabunt fructum, aliud sexagesimum. LXXII. Ad numerum presbyterorum Moisi, vel discipulorum quos Dominus elegit. In Evang. Posthaec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos. C. Ad martyrum fructum, sive virginum. In Evang. Dabunt fructum aliud centesimum. Hos igitur certos sacratosque numeros exempli tantum causa protulimus. Sunt verô praeter hos plurimi, vel pene omnes sacrati: qui quomodo fiant, ipse divinae lectionis scrutator invenies.