CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 911048 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/911048.

Nodus 911048 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De variis verborum vel nominum significationibus. VIII.

Aedificare, bona opera facere, vel bene docere. In Apost. Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides preciosos. Destruere, mala opera exercere, vel male docere. In Solom. Unus aedificans, et unus destruens. Mundare, vitiis expurgare. In Evang. Tetigit eum Iesus, dicens: Volo mundare. et confectim mundata est lepra eius. Stare, fide consistere. In Apostolo: Stare in fide. Ambulare, ad Deum tendere. In Ps. Et ambulabam in latitudine. Sedere, in Deum humiliter resumere. In Evang. Vos autem sedete in civitate. Iacere, aut vitiis, aut tentationib. succumbere. In Evang. Et invenit eam iacentem in lecto. Currere, in operibus bonis properare. In Apost. Sic currite, ut comprehendatis. Vigilare, custodiam cordis adhibere, vel in Deum resurgere. In Psal. A vigilia matutina usque ad noctem. Dormire, transitum apud Deum requiescere. In Psal. Nunquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat? Et aliter, Dormire, peccatorum sopore torpescere. In Apost. Surge qui dormis. Ascensus, profectus in Deum. In Psal. Ascensus in corde eius. Descensus, defectus a Deo. In Evang. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Via, Christus. In Evan. Ego sum via, veritas, et vita. Et aliter, Via, vita hominis. In Psal. Vias meas enunciavi, et exaudisti me. Spaciosa, vitiorum illecebris dilatata. In Evang. Lata porta et spaciosa via, quae ducit ad perditionem. Arcta, districta, vel tribulationibus pressa. In Evang. Quam angusta porta, et arcta via, quae ducit ad vitam. Directa, praeceptis Dei ordinata. In Esaia: Rectas facite semitas eius. Prava, a Dei praeceptis devia. In Esaia: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Plana obedientia praeceptorum exaequata. In Esa. ut supra. Aspera, inobedientiae asperitate horrida, ut supra. A dextris, a parte iustitiae. In Evang. Statuet quidem oves a dextris, hoedos autem a sinistris. A sinistris, a parte iniustitiae. In Evang. ut supra. Fovea, dolus, vel lapsus in mortem. In Psal. Foderunt ante faciem meam foveam. Puteus, diabolus, vel infernum. In Psal. Neque urgeat super me puteus os suum. Et in bonam partem, in Genes. Ad puteum iuramenti. id est, ad aquam fidei. Sanitas, mentis integritas. In Psal. Clamavi ad te, et sanasti me. Languor, vitiorum morbus. In Psal. Qui sanat omnes languores tuos. Lepra, peccatorum contaminatio. In Evangelio. Et confestim mundata est lepra eius.