CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 910988 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/910988.

Nodus 910988 in documento flacius-m-clavis-1.xml


De interiore homine. VI.

Interior homo, anima rationalis. In Apost. In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Caput eius, Christus. In Apost. Caput viri Christus. Vertex, summitas iustitiae. In Solom. Coronam enim gratiarum accipiet tuus vertex. Item in aliam partem: Verticem capilli perambulantium in delictis suis. i. summa nequitia. Capilli, ornatus iustitiae, vel sensus. In Evang. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Oculi, intellectus fidelis et simplex. In Evang. Vestri autem beati oculi qui vident. Et in malam partem, in Evang. Si oculus tuus nequam fuerit. Aures, obedientia fidelis. In Evang. Et aures vestrae quae audiunt. Nares, spiraculum fidei, bonarumque virtutum. In Iob: Et spiritus divinus in naribus meis. Item in malam partem: De narib. eius procedit fumus, i. diaboli. Fauces iudicium intellectus. in lib. Iob: Et fauces meae nonne sapientiam meditantur? Et in malam partem: Raucae factae sunt fauces meae. Os, sermo ipse. In Ps. Os iusti meditabitur sapientiam. Lingua, idem quod supra. In Ps. Et lingua eius loquetur iudicium. Manus, opus. In Ps. Et lavi inter innocentes manus meas. Dextera, opera bona. In Evang. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Sinistra, opera non bona, ut supra. Pectus arcanum intelligentiae. In Evang. Discumbebat autem super pectus Domini, discipulus quem Iesus amabat plurimum. Venter, capacitas rationis. In Abac. Venter meus turbatus est in me. Renes, interiora sensus. In Ps. Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei. Lumbi, fortitudo animi. In Apost. Accingite lumbos mentis vestrae. Umbilicus, appetitus concupiscentiae. In Iob: Et virtus eius sub umbilico ventris. i. quod feminae genitalia per hoc significet, sicut in lumbis virorum. Adeps, pinguedo gratiae divinae. In Ps. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item in malam partem, adeps crassitudo malitiae. In Ps. Adipem suum concluserunt. Ossa, firmitas animae. In Ps. Omnia ossa mea dicent, Domine quis similis tibi? Et in malam partem, in Iob: Ossa eius velut fistula aeris. Viscera, affectus pietatis et misericordiae. In Apost. Si qua viscera miserationis. Et in alteram partem, in actib. Apost. de Iuda: Et diffusa sunt omnia viscera eius. Pellis, signum mortalitatis. In Gen. Et fecit eis tunicas pelliceas. Sanguis, operatio carnalis. In Ps. Libera me de sanguinib. Deus, Deus salutis meae. Et item: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Caro, homo exterior. In Apost. Caro. n. cocupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Genua, confessio humilitatis. In Cantico: Et nunc flecto genua cordis mei. Aliquando virtus fidei, in Propheta: Reliqui mihi 7000 virorum, qui non curvaverunt genua Baal. Pedes, cursus vitae, vel stabilitas mentis vel fidei. In Ps. Stantes erant pedes nostri. Et in malam partem, in Propheta. Cur claudicatis utroque pede? Et, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Calcaneum, supplantatio vitiorum. In Gen. Ipse tuum observabit caput, et tu illius calcaneum. Gressus, profectus operum. In Ps. Perfice gressus meos in semitis tuis. Vestigia, signa virtutum. In Psa. Ut non moveantur vestigia mea. Et in alteram partem, in Solomone: Et transiet vita (impiorum) tanquam vestigium navis. Stola, indumentum baptismi, vel fidei. In Evang. Cito proferte stolam primam. Cilicium, poenitentiae testimonium. In Evang. Olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Cingulum, spiritualis operis accinctus. In Psa. Et praecinxisti me laeticia. Calceamenta, praeparatio pacis. Apostolus: Calceati pedes in praeparationem Evang. pacis. Arma interioris hominis, in Apostolo: Induti loricam iustitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.