CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-15+02:00. Nodus 906998 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/906998.

Nodus 906998 in documento flacius-m-clavis-1.xml


Ego non dubito a multis totum illum locum foede perversum, magis quam versum esse. Sensum autem esse hunc: Mihi enim vita est Christus (id est, praedicatio aut propagatio regni Christi, seu, Si vivo, glorifico Christum, et promoveo, regnum Christi docendo) mors est mihi lucrum (id est, est acquisitio vitae aeternae.) Quod si vivere in carne est fructus operis (id est, si affert adeo magnum fructum operis aut praedicationis) subintellige, propemodum malim vivere: et tamen quid eligam dubito, ut mox clarius se explicat. Accipitur ergo ibi Si conditionaliter, in suo nativo sensu. Si non, pro Quin ponitur: Marc. 10. Nemo est qui mei causa reliquit sua,