CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 904608 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/904608.

Nodus 904608 in documento flacius-m-clavis-1.xml


R

RACHA, ῥακὰ . Matthaei quinto: Quid dicerit fratri suo, racha. Dubium est quid ibi significet. Alii enim eam deducunt a themate רע ra, malus: quasi dicat, Tu male vel malum tibi. Alii tantum interiectionem quandam irati animi esse putant. Alii â sputo deduci, quod vocant רוק : sicut Germanice dicas, Pfui dich. Du wirst ein pfui einlegen, quod itidem non procul ab interiectione differt. Ego scriptionem Heb. respiciens, puto significare levem, vanum aut etiam nihili. Solet enim hoc epitheto רקים rekim usitate leves et improbi homines notari. ut Iudic. 7 dicitur Abimelech conduxisse leves et vacuos, vanosque homines. Nam voca-buli thema proprie vacuitatem sonat. Et Davidi obiicit uxor Michol, filia Saulis, quod saltando coram arca, revelarit se coram ancillis et famulis suis, perinde ac si unus ex levibus hominibus denudatus fuisset: id est, unus ex infima sorte aut conditione hominum. Sic et Proverbiorum 12 est: Qui sectatur rekim, vacuos, deficit corde. et 28, Qui sectatur rekim, saturabitur paupertate. id est, qui se adiungit levib. homuncionibus, qui nolunt laborare, sectanturque voluptates et vitia, nec quicquam serii ac veri in anima aut lingua habet talium sectatores et ipsi carent corde et intellectu, et tandem esurient, et ad extremam mendicitatem redigentur. Puto igitur hic obiici fratri talem levitatem, futilitatem, ac inanitatem cerebri, et omnis intellectas, et rerum actionumque vitae. Verum quia aliqui huiusmodi interpretationem improbant, tanquam textus parum convenientem, quod sit quaedam gradatio criminum: sciendum, illud sequens Stulte, non Graece aut Latine, sed Hebraice accipiendum esse, quibus Stulti sunt et dicuntur homines prorsus impii et ἄθεοι , qui dicunt in corde, et saepe etiam ore ac factis totaque vita, (ut est in Psalm. Dixit insipiens in corde suo) Non est Deus. Verum adscribam etiam aliorum sententiam, si forte haec mea alicui minus satisfacit. Erasmo igitur videtur esse vox indignantis, velut Interiectio. Alioque, ait, quid intererit inter Racha et Fatuum? Consentanaeum est enim, Christum Matthaei 5 gradus quosdam ostendere, quorum primus sit irasci: secundus, sono aliquo incerto motum significare: tertius, in manifestum convicium prorumpere. Atque ita sentit D. Augustinus commentariorum quos in hunc edidit locum lib. 1. addens, se id a Iudaeo quodam accepisse. Racha Hebraeis interiectionis instar esse: eaque voce nihil certi, sed tantum animi indignationem significari. Fortasse fuit ea mox temporibus Christi vulgaris irascentibus, quemadmodum hodie frequentissima est in omnium conciliatorum ore illa indignatione turgidissima aposiopeses, Dass dich: intelligimus autem, viel unglucks angang. Et sunt qui interpretantur Racha, malum tibi: id per omnia aequipollet, Dass dich. Esset igitur sensus istius textus: Non is tantum homicida est, qui alterum manu trucidat: verum etiam is, qui alteri malum aut afflictionem quandam imprecatur, obnoxius erit concilio. D. Chrysostomus ait, Syriaca lingua Racha perinde esse atque, Es tu: ut irati subinde, quae commotus animus convivia suggerit, premere solent: ita tamen, ut sono aliquo indignantis animi paratos se ad conviciandum prodant. Consule ipsum Chrysostomum latius in Matth. 5. Hom. [?: -1 ] . cap. D. Basilius ait, verbum suae regionis populo peculiare, levioris convicii gratia adversus familiariores [usurpatum.] Sunt qui illi certam significationem assignent, utpote quod significet hominem nihili. Simplicius est, ac vero similius, ut dicamus esse animi commoti, et intra se frementis, interiectionem, qua veluti signo quodam indignantis fremitus proditur. Intelligendum Matthaei 5 damnari omnia, qualiacunque rancoris et malevoli animi signa, quovis illa modo prorumpant: sive murmurando, sive frendendo, sive expuendo, sive faciem avertendo, sive frontem rugando, sive nasum crispando. Nam huiusmodi signis irascentis animi commotio plerunque proditur, quemadmodum et diligentis suavitas certis ac peculiaribus notis significatur, ut Genes. 30 cap. videre est. Plura de hac vocula apud D. Hieronymum, Theophilum, et reliquos doctores Ecclesiasticos: quorum omnium scripta sane expendenda, et cum iudicio legenda sunt. Alius quidam sic de hac voce super praedictum locum Matthei annotat. Racha, ῥάκα : Vocabulum hoc retinere nolui, Matthaeum ipsum, vel certe Graecum eius interpretem secutus, qui peregrinam hanc vocem maluit usurpare, quam Graecam aliam substituere. Admonuit [?: ] vero Emanuel Tremellius, vir suae (id est Hebraeae) linguae peritissimus, in Thalmud saepe legi ריבא , pro quo Syri dicunt רקא : et significare hominem cerebro [?: --a--um ] . Graece fortassis χαυνὸν recte voces. Nam ריק , [?: --de ] deductum illud est, significat vacuum et inane. [?: ] ipsum postea reperi a quibusdam annotatum. Quidam nuper balatronem est interpretatus: quam recte, [?: -p-e ] viderit. Matthaei interpretatio Hebraica recens a Ioanne Tillio in lucem edita, legit רעה , id est malum: quod non probo. Maius enim est convicium vocari malum, quam stultum, de quo tamen postea agitur, tanquam de atrociore iniuria quam haec sit. Verum altera sententia verisimilior est, quod significet levem et flagitiosum hominem: quo nomine usitatum fuit tales nominari, ut exemplis ostendi.

RACHEL dicitur plorare filios suos, nec admittere consolationem, ob extremam internecionem eorum. significat vero ibi Rachel, ipsas mulieres et viros Beth semiticos. Causa autem cur nomen Rachel eis tribuatur, est, quia Rachel ibi mortua et sepulta est. Alioqui tribus Beniamin non procul inde fuit, cuius autorem Beniamin Rachel mater peperit.

RACEMUS aliquando non totum botrum, sed partem tantum aliquam eius, ac veluti ramulum significat. Aliquando etiam ignobiliores et secundarios bonos, qui serius maturescunt. Hinc Racemare, et Racematio, in Sacris literis significat illam secundariam collectionem botrorum, post vindemiam, quae et pauciora et peiora prioribus colligit. In quo genere et illud observandum est, quod in meridionalibus locis, et etiam passim ultra Alpes, cum prima vindemia fiat mense Augusto, aut sub finem eius, secundarii illi botri maturescunt primum mense Septembri: qui secundarii botri in Germania minus noti sunt, quam in Italia, ubi aliquot locis bis fruges crescunt in anno, aut etiam ter, ut Dionysius Halicarnasseus scribit. Racematio ergo est, tum illorum collectio, tum si quid forte passim in foliis palmitum in priori vindemia latens relictum est. De iis praecipitur Levit. 19, et Deut. 24: ne colligant nimium accurate reliquos racemos in vindemia, nec solitarias spicas in messe, sed relinquant pauperibus. Per metaphoram vero saepe denotat paucos superstites homines in regionibus post bella, aut aliam aliquam mortalitatem. Isaiae 17, Et relinquentur in eo racemi, vel racematio: id est, remanebunt pauci habitatores Hierusalem, cladi superstites, perinde ac pauci ac viles racemi remanent post vindemiam. Aliquando per similitudinem adhibetur: idque plerunque addita similitudine de olea post collectionem paucas baccas retinente in summis extremitatibus, quas vel videre vel attingere collectores non potuerunt. Isaiae 24. Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut excussio oleae, sicut racemi, quando facta fuerit vindemia. pro, tam pauci cladi superstites remanebunt, quam pauci racemi in vitibus, aut baccae in oleis. Racemare itidem per metaphoram significat, illos superstites priori cladi colligere ac perdere. Hieremiae sexto: Racemando racemabunt, tanquam vitem reliquum Israelis. Sic Iudicum vigesimo: Racemaverunt eos in semitis quinque millia virorum. id est, post primam pugnam, caesamque ac fusam aciem, fugientes dispersos ac palantes per diversas semitas consectati sunt, interfeceruntque adhuc quinque millia. Isa. 3 est, Exactores populi mei sunt pueri. Aliqui vertunt, Exactores populum meum racemant: id est, non solum primum spoliabunt, sed postea adhuc, si quid ex priori depraedatione superfuerit, colligent et auferent. Videri sane posset recte verti Racemabunt: quandoquidem iam antea in eodem capite praedixerat, gubernatores eorum fore pueros ac infantes. Hieremiae 49, Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum. i. si hostes venient, omnia perdent, nihil integrum relinquent, omnes interficient. Eadem methaphora ac similitudo est etiam in Obadic. Sic et Micheas capite septimo dicit, se perinde dolere ac lugere, quod nusquam ullum pium reperiat, sicut qui post vindemiam racemos quaerit, ut saturetur, sed nihil usquam reperiat. Ex hac metaphora est etiam illa proverbialis locutio, Melior est alicuius racematio, quam alterius vindemia, Iudicum octavo dicit Gedeon ad Ephraimitas: An' non est melior racematio Ephraim, quam vindemia Abiezer? id est, plus effecistis vos consectando fugientes, quam ego caedendo, et utertendo in fugam totam Madianitarum aciem, quia vos caepistis ipsos duces, quibus sal vis hostis non vere victus fuisset, quippe qui facile exercitum reparare potuissent.

RADIX, per metaphoram alias significat originem rei, quia ex radice crescit arbor et herba: alias contra effectum et consequens significat, quia crescente arbore etiam radix crescit. Pro origine et causa ponitur, cum dicit Paulus 1 Timot. sexto. Radix omnium malorum est avaricia: id est, causa, origio et scaturigo, unde omnia vitia et flagitia profluant. Ezech. 16 habet Vulgata, Radix tua et generatio tua de terra Canaan. et Romanorum 11. Si radix est sancta, et rami sunt sancti. id est, si illi primi parentes populi Israelitici Abraham Isaac, Iacob et alii, fuerunt Deo grati et accepti: proculdubio et posteri eorum, seu Israelitae ex illis maioribus progeniti, a Deo diliguntur. Mox ibidem: Tu factus es consors radicis ac pinguedinis oleae. id est, tu factus es filius Abrahae, et haeres promissionum ac bonorum eius. Ibidem: Ne glorieris adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. id est, tu habes omnem vim, vitam ac succum tuum spiritualem ex filiatione et haereditate illorum primorum patriarcharum ac prophetarum, totaque Israelitica Ecclesia, et Christo ipso ac eius Apostolis, qui omnes Israelitae sunt. Salus enim ex Iudaeis est. Ne forte sit in vobis radix germinans fel et absynthium, Deuter. 29: id est, sicut praecessit, Cavete ne sit aliquis seductor sua pestifera et venenata doctrina idololatrias excitans, et homines seducens, vosque ira Dei et exitio onerans. Idem dicitur et Hebraeorum duodecimo: Prospicientes ne quis deficiat a gratia Dei, ne qua radix amaritudinis suppullulans obturbet, et per eam inquinentur multi. Radix amaritudinis: id est, proferens amarissimos et venenatissimos fructus, nempe errores, peccata, iram Dei et poenas. Hic igitur radix per metaphoram, fontem, seu id quod praecedit, indicat. Contra, saepe significat id quod sequitur: quia et arbor ac herbae crescentes simul ex se proiiciunt et extendunt radices in terram, non minus quam ramos sursum: et cum etiam emoriuntur tamen saepe relinquunt radicem vivam, ac veluti semen quoddam post se, ex qua alia similia exoriantur. Sic valde saepe significat stirpem, aut genus alicuius post eum relictum. Isaiae undecimo: Egredietur virga de stirpe Iesse, et surculus de radicibus eius fructificabit. Isaiae decimoquarto: De radice serpentis egredietur aspis. Et mox: Fame interficiam radicem tuam, sed et ipse posteros tuos occidet. Levit. 25, Seque vendiderit radici familiae peregrini: id est, posteris peregrini. Comparat igitur Scriptura Isai ac Davidem, et eius posteros, arbori aridae et praecisae, cuius tamen radix adhuc vivat, quaeque suo tempore novum surculum, longeque maiorem ac gloriosiorem priore arbore sit editura. Neque tantum tota stirps, sed etiam unicus ex alicuius posteritate, eius radix nominatur. Isa. 11: Et erit in die illa radix Isai, quae stat in signum populorum, illam gentes requirent. ubi radix Isai ipsum Meschiam, filium Isai aut David significat. Quod dictum etiam Paulus Rom. 15 citat. Sic et Apocalypsis 5 et 22 accipitur: Ego sum radix et genus David. Arbor inter crescendum tum sursum erigit ac confirmat truncum, tum spargit et dilatat ramos, tum denique radices deorsum agit ac per terram extendit. Ab hac igitur ratione incrementi arborum saepe metaphorae aut similitudines ducuntur, quibus indicantur hominum vel singulorum, vel etiam plurium, ut urbium aut gentium, incrementa. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu: id est, crescet Ecclesia et regnum Meschiae. Isaiae 37, et 2 Reg. 19. Et addet evasio quae remansit mittere radices deorsum, et fructus sursum. id est, superstites Israelitae denuo crescent, florebunt et propagabunt magnam gentem. Psalmo 80, Vitem de Aegypto transtulisti, extruxisti gentes, et plantasti eam: perpurgasti coram ea, et radices egit et implevit terram. Sic et Hieremiae 12 res secundae impiorum describuntur: Tu plantasti eos, ideo radices egerunt, perfecerunt et protulerunt fructum. Iob 5, Vidi stultum, qui radices agebat, et maledixi repente habitaculo eius: id est, in summo vigore subito periit. Sic idem etiam piorum stabilem sortem depingit capite 17, Vir sperans in Dominum, erit sicut arbor plantata iuxta aquas, et quae mittit iuxta rivum radices suas. Iob 29. Radix mea est aperta iuxta aquas. id est, res meae bene habent, vigentque ac virent. Sic et Paulus Eph. 3, iubet pios radicari in charitate: id est, proficere. Et Coloss. 2 iubet nos radices agere in Christo, inquiens: Radicati et superstructi in Christo, et confirmati fide. Eodem modo etiam interitus potentum ac impiorum ab arefactione et putrefactione radicis arboris per metaphoram depingitur. Iob 18. Deorsum indices eius arescent, et sursum excidetur ramus eius, id est, in omnibus partibus et reb. erit infortunatus. Sic Isaiae 5. Radix eorum quasi putredo erit. Sic et Oseae 9, Radix eorum exiccatur. Malach. 4, Comburetque eos dies illa ventura, quae non relinquet eis radices neque ramum. Radix rei aliquando veritatem indicere videtur. Iob 19, Quin dicitis, Quare persequeant eum, cum radix rei sit inventa in me? Matt. 13 Christus inquit, aliquos in Christianismo male radicatos, primo quidem cito exoriri, et magna incrementa [?: poll- ] ri: sed paulo post aestu persecutionum arefactos perire. Hac similitudine etiam temporarius interitus [?: ] tum describitur, Isaiae 40, Ipse redigit potentes in [?: ] lum, et iudices terrae facie quasi non sint. Utique non sunt plantati, non sunt seminati, nec radices egit in terra truncus eorum. Ideoque ventus spiravit in eos, et exaruerunt, et procella tanquam stipula abstulit eos. Similitudine sumpta ab extrema totalive [?: succisi--- ] arborum, declarat Baptista imminentem Iudaeis iram et poenas Dei, inquiens Matth. 3: Iam etiam securis ad radicem arboris posita est. Omnis igitur arbor non ferens fructum, eradicabitur. Cum enim arbor a radicibus succiditur, nimirum tota ac prorsus perit. [?: Qu- ] hac similitudine plena ruina populi Iudaici adumbratur: quae etiam postea per Titum ei accidit, Contra: imperfecta ruina, sed tantum gravis castigatio divinitis per somnum depingitur Nabuchodonosori, per excisionem ramorum pulcherrimae arboris, conservate nihilominus trunco ac radicibus. Significatum enim id est, quod post illam gravem castigationem iterum revirescet ac reflorescet, sicut arbor cuius solummodo rami circumcisi sunt. Danielis 4.

RADO. Radere solebant Israelitae vel caput, barbam, vel etiam omnes pilos totius corporis ob pluras causas: de quibus consuetudinibus aliquid dicemus hoc loco. Primum radebantur leprosi in toto corpore, duplici de causa. Initio, accuratius explorandae leprae gratia: Levitici 13. Postea, cum convaluerant, expiationis causa. Levit. 14. Ibidem etiam docetur, quomodo domus quoque intrinsecus tum explorandi, [?: ] et mundandi gratia ob lepram debeat radi. Secundo, radebant Nazaraei suas comas certo tempore, quas consecraverant Domino: Num. 6. Talem rasionem videtur et Paulus fecisse primum in Kenchreis, Act. cap. [?: ] postea etiam Hierosolymae, capite 21. Tertio, in consecratione raduntur Levitae: de qua tota caeremonia vide Num. 8. Quarto, mulier peregrina nuptura Iudaeo, redebat caput: Deuter. 21: ut depositione comae veluti testaretur, se abiicere gentilismum. Quinto, radetur caput et barbam testandi doloris ac luctus gratia presertim de morte alicuius: quod sacerdotibus prohibetur, Levit. 21. Id etiam de Moabitis praedicit Isaias, in eorum calamitate eos esse facturos. Hieremias quoque cap. 48. idem, ac de iisdem praedicit. Sic lugentes rasa barba, et laceratis vestibus describit Hieremias, illos 80, qui afferebant munus ad templum, quos Ismael interfecit: Hierem. 41. Sic et Ezechiel luctum de ruina Tyri per rasionem capitis notat, cap. 27. Sic et Achilles rasam caesariem proiicit in pyram Patrocli, in funera Sexto, ignominiae gratia rex Ammon radit medios barbae, et praecidit vestes legatorum Davidis: 2. Sam. 20, et 1 Par. 19. Septimo, minatur Isaias cap. 7. quod Deus sit rasurus caput, pilos pedum, et etiam barbam Aegyptiorum conducticia novacula, nempe per regi Assyriae: quod ei per metaphoram spoliationem et vastationem Aegypti significat. Octavo, Ezechiel iubetur radere suum caput et barbam, eosque pilos in tres partes dividere, quarum primam in ignem iniiciat, secundam gladio concîdat, tertiam in ventum dispergat: ut illo novo ac peregrino facto ostendat Iudaeis, quomodo Deus sit illos puniturus. Postremo radebant aliquando communis usitataeque mundiciei causa. Quare intermittere talem rasionem, sicut et apud Romanos habere promissam barbam aut capillos, signum luctus ac doloris erat. Sic exulante Davide Mephiboschet non raserat barbam suam, nec se laverat, aut vestimenta mutaverat. 2. Sam. 19.

RAMUS arboris tum effectus est, eoque nonnunquam filios denotat: tum ornatus et vis fructifera, ideoque magnatum gloriam et potentiam designat. sicut est videre in arbore exprimente Nabuchodonosorem, Daniel. 4 sub cuius ramis, et in cuius ramis varia animalia victitabant: quibus paulo post fuit divinitus privatus. Ramos arboris pullulare, est eam virere ac vigere. Iob 14. Contra arescere, est eam perire. Iob 15. Per metaphoram autem significat sortem ac conditionem hominum. Sic et regnum Assyrium comparatur pulcherrimae cedro, amplissimos et altissimos ramos habenti. Ezeck. 31. Sic et cap. 17 ac 19, regnum Iudaicum cum vite ramosa comparat. In posteriore capite dicit, ignem ex ramis eius exiisse, qui eam perdiderit: quod significat perfidiam Ezekiae. Rom. 11 aliquoties vox Ramus et Rami significat Israelitas eius temporis, qui fuerunt ex primis patriarchis, veluti ex radice quadam producti: de quo Pauli loco supra in voce Radicis aliquid dixi. Defractos enim ibi dicit Ramos esse: id est, multos Iudaeos desiisse esse membra Ecclesiae Dei. Rami eius facti sunt albi, Ioel. id est, Delectantur quaedam animalia, in ter quae asini, corticibus ficulnearum: iis cum privantur rami, albedo earum apparet, et simul arescunt: per illam igitur decorticationem hostilis vastatio regni Iudaici innuitur, Rami teneritudine exprimit vernum tempus Christus, Matth. 24: quia eo tempore incipit se effundere succus per arborem sub corticem serpens, ita ut tunc facillime cortex a ramo abstrahi possit. Vult autem indicare, quod sicut illa effusio succi aut teneritudo rami indicat vernum tempus, et aestatem imminere: sic et ipsos debere ex illis signis cognoscere, quod adventus Christi, finis mundi, et extremum iudicium prope sit. Caedere ramos, et tum humi spargere, tum et in manibus portare solebant olim Iudaei in publica laeticia pompis ac triumphis. Sic igitur Matt. 21 caedebant ramos, et sternebant Christo equitanti in illa sua regali pompa et introitu in Hierosolymam. Ioannes vero cap. 12 dicit, Iudaeos acceptis ramis palmarum obviam Christo venienti processisse. Solebant enim eis rami palmarum virtutem et victoriam significare, sicut Latinis laurus semper virens: de qua significatione in vocabulo Palma. Tametsi etiam phrasis Latina, palmam consequi aut dare, eandem etiam illorum consuetudinem fuisse testetur. Inde et Martyribus pictores ramum palmae appingunt: et simiae istae veterum rituum, ramos consecrant, gestantque, et Palmarum festum celebrant.

RAPIO, subito violenterque aufero, nullam plane habet difficultatem. Crudelium ferarum et praedonum id opus est. Animam rapere, est subito aliquem interficere. Psal. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam. Psa. 9. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. id est, opprimit, spoliat. Ezech. 18 aliquoties repetitur: Si quis rapinam rapuerit, aut non rapuerit. id est, per vim aut iniustitiam proximo suo ademerit. Mich. 2. Concupiverunt agros, et rapuerunt. Rapere aliquem de manu alicuius. Christus dicit Iohan. 10, neminem rapturum pios de sua et patris manu: id est, se defensurum eos contra omnes insidias, fraudes et violentiam satanae, mundi et carnis. Videtur esse quaedam hypotyposis, similis proverbio, Clavam Herculi extorquere. Iudicium pauperis rapere, Isa. 10, Ut inclinent a iudicio tenues, et rapiant iudicium pauperum populi mei. i. ipsos et eorum ius fraude violentiaque intricent et opprimant.

RAPINA, est etiam res aut cadaver, a feris occisum et laceratum. Exod. 22, Carnem in agro rapinam non comedetis. id est, a feris raptam aut laceratam. Pauperis rapina: id est, quae pauperi est ablata. Isa. cap. 3, Rapina pauperis est in domibus vestris. id est, rebus raptis a pauperibus, complestis domos vestras. Idem et Amos 3. Sic Ezechiel dicit 18, Rapinam fratris rapere: id est, res proximi. et Rapinam rapere: id est, res alienas per nefas auferre, quae cum rapiuntur, vocantur rapinae: cum alioqui rapina potius ipsam raptionem aut violentam actionem significet. Rapina Libani obruet te, Abac. 2. pro, quam fecisti aut patrasti in Iudaea. Mich. 3, Vae civitas sanguinum, quae plena est mendacio et direptione, non recedit rapina. id est, perpetuo intenta est praedae. Christus cum in forma Dei esset, non est arbitratus rapinam se esse aequalem Deo. id est, non est usus aut abusus ea re pro arbitrio, non usurpavit aut rapuit eam sibi: sed potius abstinuit, et quasi privavit se ea, semet exinaniendo, et formam servi accipiendo. Arbitrari aliquid, est agere illud: ut in verbo Arbitrari declaravi. Rapina hic non tam ipsam rem per se aut ius respicit, quam animum cupidum, sicut raptores sunt praedae cupidi, et magno impetu in eam involant: sicut mox dicam de dicto, Violenti rapiunt regnum caelorum. Christus inquit Matt. 11, A' diebus Ioannis baptistae usque nunc, regno caelorum vis affertur, et violenti rapiunt illud: id est, iustificatio et vita aeterna aliaque bona adeo sunt liberaliter exposita a patre caelesti omnibus hominibus, ut veluti in praedam ac direptionem proiecta esse videantur. Potiuntur etiam tantis bonis summi foedissimique peccatores, ac adeo preciosis thesauris indignissimi: ut sunt meretrices ac publicani, qui omnibus bonis operibus ac meritis carent, quibusque iure infernus, non caelum debetur. Indicatur simul, Deum exigere, ut ita violenter tanti boni aviditate irrumpamus, sicut milites solent ad direptionem civitatis. Quare et Christus tales violenter et quasi impudenter ad se irrumpentes maxime amavit: ut Cananeam, caecum clamantem, perfossores tecti, mulieres offerentes infantes, et similes. Violentia ergo hic, et rapina, non ipsius facti iniustitiam, sed animi, et etiam facti rapientium tanta bona incitatam promptitudinem aviditatemque indicat. Esse, aut Fieri in rapinam, pro diripi, Ezechiel. 23, Tradam eas in commotionem et rapinam. Et mox 34 aliquoties repetitur, factum esse gregem Domini in rapinam, sed ipsum id diutius non passurum. Pocula sunt plena intemperantia et rapina, Matt. 23: id est, quicquid habetis in poculis ac patinis, atque in culina et cellario, totaque domo, id tum iniuste ac veluti rapiendo nacti estis, tum et ad intemperantiam, ebrietatem, voluptatemque ab utimini. Plenus rapina. Vicina praecedenti locutioni est, quod Lucae 11 dicit Christus ad eosdem Pharisaeos: Internum vestrum plenum est rapina et pravitate. id est, cor et mens vestra tota obruta sceleribus, totaque est intenta in rapinam et pravitatem. Studium igitur rapiendi aut rapacem mentem, vocat rapinam. de quo loco in voce Eleemosynae dixi. Lupus rapax, Seductores aliqui dicuntur foris mentiri ovem, intus autem esse lupi rapaces. id est, vel cupidos seducendi homines, vel qui revera sua doctrina, quantumvis speciosa, homines aeterno exitio perdant, instar luporum eos lacerantes. Beniamin dicitur lupus rapax, Genesis 49. Beniamin ut lupus rapiet mane, et comedet praedam, et vesperi dividet spolia. Quod varie exponunt interpretes. aliqui de Paulo primum persecutore, postea spiritualium bonorum per doctrinam distributore: aliqui de Esther et Mardochaeo Beniamitis, qui tandem suis saluti fuerunt. Non est incommoda et Rabinorum in terpretatio, de eo quod tribus Beniamin primum fuit bellicosa et scelerata, cum rapuit concubinam Levitae: quodque paulo post aliquoties omnes Israelitas superavit: verum paulo post superata, aliorum praedae ac rapinae exposita fuit. Spiritualis raptus, cum Deus violenter aliquem aufert, sive totum hominem, ut Eliam in curru igneo: aut Philippum apostolum, Actor. octavo sive solo spiritu aut anima sicut Paulus secundae Cor. 12 dicit se raptum fuisse usque in tertium caelum, seque ignorare an in corpore aut extra corpus. Et pii rapientur in nubibus obviam Christo, primae Thess. 4: quod fiet in glorificato corpore et anima.

RATIO, λόγος , varia significata habet, quae non volo prolixius persequi, tantum de quibusdam aliquid dicam. Actorum 25, Sine ratione mihi esse videtur mittere vinctum, et non indicare crimen. id est, absurdum. Mercatoria supputatio: Philippens. quarto. Nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos Philippenses. id est, nulla in me quicquam contulit stipendii. Alludit ad rationes mercatorum, ubi supputatur quid alter ab altero acceperit, eive vicissim dederit. At Ecclesiae acceperant quidem doctrinam a Paulo, verum vicissim ei nihil benefecerant. Species hac voce notatur ad Colossenses secundo, Quae quidem rationem habent sapientiae: id est, speciem habent, sed non rem. Vis autem phrasis est talis, ficut Latini dicunt rationem alicuius haberi, aut non haberi, aut eum esse in aliqua existimatione, opinione, aut numero. Nam et haec omnia ratio λόγος denotat. Vult ergo Paulus dicere, illa ab hominibus computari aut numerari inter res praeclaras, et eximiae cuiusdam sapientiae, cum nullius sint seriae aut solidae pietatis ac bonitatis. Reddere rationem. Quasi rationem reddituri pro animabus: Hebraeorum 13. In Graeco est: Vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddituri. id est, ipsi solliciti sunt de vobis, ut puram doctrinam habeatis, recte in Deum credatis, et pie vivatis, ne in aeternum animae vestrae pereant, tanquam qui talis suae functionis cogantur Deo rationem reddere. Non ergo proprie dicit doctores reddituros rationem de alienis animabus, sed de suo officio. Redde rationem villicationis tuae. Petere rationem, est quaerere causam rei. Primae Petri tertio: Petere aut exigere rationem spei, quae est in vobis id est, qui flagitaverit a vobis, Quid creditis? aut cur ita creditis? qua tandem ratione, nititur ista vestra spes ac expectatio vitae aeternae? inquit igitur: Sitis parati ad respondendum, vel potius ad apologiam: hoc est, ad defensionem aut excusationem, omni poscenti aut postulanti rationem de ea spe quae est in vobis. Et ibidem quarto: Qui reddituri sunt rationem ei qui venturus est iudicare vivos et mortuos: id est, qui cogentur non tantum rationem reddere, sed etiam damnationem ob tam iniqua iudicia sustinere, tristissimasque poenas perpeti. De voce λόγος , dicetur in Verbo.

RATIONABILE obsequium, habet Vulgata, Romanorum duodecimo. in Graeco est, Rationalem cultum: id est, ubi animus vester seipsum Deo per spiritum sanctum offert, non brutas, aut etiam sensu carentes hostias, et alias res externis corporalibusque caeremoniis ac ritibus. Sic primae Petri secundo iubemur rationabile, aut potius rationale λογικὸν lac expetere: id est, vel sermonis lac (sermone enim aut doctrina alitur anima nostra) vel intelligentiae lacte, ita ut prudenter aut intelligenter veram catechesin accipiamus, non temere falsam: vel denique lac, efficiens intelligentes.

RATIONALE, fuit quoddam ornamentum summi sacerdotis in populo Israelitico, cuius forma ac fabrica depingitur Exodi vigesimo octavo. Hebraeice est חוסן Chosen. Septuaginta vertaerunt λόγος , quam Latini expositores et Vulgata est secuta, vertendo Rationale: Monsterus vertit pectorale, quia in pectore gestabatur. Erat autem summa et dignior inter sacerdotalia indumenta vestis, sicut arca summa res erat inter tabernaculi vasa: et utrinque responsa divina dabantur. Habuit pectorale illud ornamentum, praeter duodecim lapides, et nomina filiorum Israel illis inscripta, Urim et Thummim, quae lucem et perfectionem significant: ex quibus summo sacerdoti responsa divina dabantur. Verum quales fuerint res, nemini mortalium constat. Quidam Hebraeorum putant fuisse scriptum quoddam divinum, aut nomina quaedam sacra. Alii putant fuisse lucidissimos lapides, in quibus summus sacerdos vidit iudicium filiorum Israel perfecte. Alii aliud sentiunt, et multa de his rebus retrusis nugantur. Placet mihi, quod hic Rabbi Salomon scribit: nempe quod nedum de Hosea pronunciare non possumus qualis fuerit res: verum et Ephod, hoc est, simulachrum Ephod, ex contextu non satis dilucide intelligi potest. Quo fit, ut ta ab Hebraeis, quam a Latinis expositioribus variae hic inveniantur opiniones.

RECEDERE, סור sur, aliquando contrariam significationem nativae habet: nempe accedere. Exodi tertio: Recedam nunc, ut videam istam visionem magnam, quare rubus igne non absumatur. Et videns Iehova, quod Moses recedebat, ut videret, vocavit eum. Sic Genesis decimonono orat Abrahamus tres illos hospites, ut ad eius tabernaculum recedant. et mox sequitur: Accesserunt ad eum, et intraverunt in domum eius. Tametsi in loco Genesis tueri posset suam significationem, eo quod iubentur a via recedere ad Abrahami tabernaculum. Eâdem ratione posset excusari, quod Iael in Iudicibus invitat iubetque accedere in suum tabernaculum Sisseram. Sic enim et ille ex via recedebat, aut divertebat ad eam. Quam etymologiam etiam Diversoria habent, eo quod a via in ea receditur, declinatur, et divertitur. Kimchi quoque super Amos monet, hoc verbum Sur aliquando accessionem significare. nam Amos sexto est, Recedet, id est, adveniet luctus deliciantibus. Citat autem ille praedictum locum Mosis, et praeterea Ruth quarto: [?: -b ] Booz ad suum propinquum dicit, Recede huc, et sede: qui recedens, sedit. Sic et adulterea dicit, In crepusculo vesperi recede huc: Proverbiorum nono. David quoque secundo Samuelis sexto, dicitur noluisse adducere arcam ad se. ubi eodem verbo removendi, aut faciendi recedere utitur. Ob haec tot exempla verbi Sur recessit, accessionem significantia, credo recte posse exponi illa verba Agag regis Amalekitarum, Recedit amara mors, utique accedit amara mors: deplorante nimirum eo suum triste exitium, sicut Munsterus [?: ---tit ] , et etiam exponit Rabi Kimchi. Correspondet huic ille oppositus Hebraismus, quod accedere נש [?: ge--- ] aliliquando significat recedere: ut Genesis decimonono dicunt Sodomitae ad Lothum, Accede illuc. pro, recede illuc ad latus, nec sis nobis obstaculo, quo minus perrumpanus fores domus tuae, violaturi hospites tuos. Ecce recedis a me, et percutiet te leo: primo Regum vigesimo. pro, statim ubi a me recesseris aut abieris, interficieris a leone. Recedere ad dextram. vel sinistram, est, in aliquod latus extra regiam viam verbi Dei declinare. Iosuae vigesimotertio. Sic Iob dicitur fuisse vir rectus, et recedens a malo. Recedere, pro desinet interdum ponitur. Isaiae decimoquarto: [?: Percuti-- ] populos in ira percussione non recedente. id est, non desinente. Sic illud crebro repetitum in Regibus et Paralipomenis: Veruntamen excelsa non recesserunt, populo adhuc immolante in excelsis: id est, non desierunt illa idola, aut idololatriae. Recedere ab aliqua re, aliquando significat carere ea. Proverb. 11, Inauris aurea mulier pulchra recedens a sensu. id est, carens ratione ac intelligentia. Isa. 38. Habitatio mea recessit et migravit a me, sicut tabernaculum pastoris. id est, privatus sum hac vita, sicut tabernaculum pastorum mox alio amovetur. Recedere quoque, ac recedentes dicuntur deficientes a Deo et vera pietate. Psal. 14. Unusquisque declinavit, simul facti sunt foetidi. Isa. 1, Qua parte percutiemini, addentes amplius recessionem, Sara, apostasiam. Et mox principes Iuda vocantur סוררים sorerim, recessores, apostatae. Recedit autem a Deo non tantum qui idololatriae se dedit, sed etiam qui desinit sperare in Deum: sicut Cain discedit a facie Dei, non sperans aut quaerens amplius eius opem. Sic omnino accipitur illud dictum Christi Luc. 8, Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. id est, deficiunt a vera pietate et Christo, facti Epicurei, aut etiam idololatrae.

RECIPIO: Recipere Christum, aut eius sermonem, emphatica locutio est. Significat enim agnoscere eum pro vero Meschia, veraque Dei religione, eamque amplecti ac colere, ac secundum eius praescriptum, fidem, animum ac vitam dirigere. De tali receptione Christi dicitur Ioannis 1. Sui eum non receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. ubi. quid sit recipere, mox exponit inquiens: Qui credunt in nomen eius. Recipere Apostolos et Christum, Matt. 10, significat hospitio accipere, et alioqui humaniter et amanter tractare. Recipere, est approbare aut credere. Matth. 11. Si vultis recipere, ipse Baptista est Helias: id est, si vultis aut potestis credere. Non recipient tuum testimonium de me, Actor. 22. id est, non assentientur aut credent tibi. Compensationem sui erroris in semetipsis recipientes, Rom. 1. id est, poenas turpitudinum in suo proprio corpore pro falsa religione patientes. In vacuum gratiam Dei recipere. 2. Cor. 6 est, tum reconciliationem aut iustificationem peccatis contra conscientiam excutere: tum et renovationem, qua sunt conditi ad bona opera, non pie exercere. Nonnunquam significat amare, amplecti, ac fovere. 2. Corinth. sexto: Exite de medio eorum: ego recipiam vos, ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios. Exponit ipsemet textus, quid sit illud Recipere. Sic et illud Hebraeor. 12 intelligendum est, Castigat Dominus omnem filium quem recipit: id est, quem amat, fovet, etc. Sic possis intelligere illud dictum in 3. Epist. Iohannis, Diotrephes nos non recipit. Sic et Actorum 24 dicit Tertullus, se recipere salutaria facta Felicis: id est, agnoscere, magnifacere, amare, ac pro eis illi gratus esse. Ut adoptionem filiorum reciperemus, Galat. 4. id est, consequeremur. Ephes. 6. Quod quisque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. id est, eius praemium consequetur. Sic Coloss. 3, Qui iniuste egerit, recipiet quod inique gessit. id est, praemium eius accipiet. Seducentur, eo quod charitatem veritatis non receperunt. 2. Thess. 2. id est, non sunt amplexi, noluerunt habere.

RECORDARI, interdum pro mentionem alicuius facere ponitur: sicut etiam Latini verbum memini non tantum pro memoria, sed et pro mentione usurpant. 1 Sam. 20, Si recordando recordatus fuerit mei pater tuus. id est, Si mentionem mei fecerit, cur non intersim solenni convivio, excusa me. Sic aliqui exponunt, Pharaonem inter epulandum recordatum esse: hoc est, fecisse mentionem sui pincernae et pistoris. Sic et illad Christi, In memoriam mei facietis, exponit Paulus per Mortem Domini praedicabitis. De qua locutione aliquid paulo post in Reminisci dicetur clarius. Sic 2. Sam. 14. Recordetur obsecro rex Iehovae Dei tui, ne multiplex consurgat. id est, faciat in hac promissione Dei mentionem, ac per eum mihi iuret, ne caedes meorum liberorum multiplicentur. Recordari dicitur Deus aliquorum plerunque in bonam partem, ac significat opitulari eis, idque plerunque post aliquas duras calamitates ac difficultates, in quibus visus est quasi oblitus fuisse eorum. Sic dicitur Deus recordatus esse Noe, et filiorum in arca existentium, Gen. 8. Ponitur ergo vox animi motum significans, interdum pro eius externo effectu, per metalepsin aut metonymiam. Sic Deus dicitur recordatus Rachelis, Gen. 30. et Annae. 1. Samuel. 1. cum eas ex sterilibus foecundas fecit. Nam antea eas relinquens in ignominia sterilitatis, visus est earum oblivisci. Sic passim in Psalmis et alibi pii orant, ut Deus recordetur eorum: et Deus eorum meminisse dicitur, cum eis opem fert. Aliquando tamen et in malam partem locutio ista accipitur. Psal. 137. Recordare Iehova filiorum Edom diei Ierusalem, qui dicebant. id est, memento ut se tum Edomitae gesserint, et punias eos propterea. Recordari Deus dicitur peccatorum, cum non remittit, sed punit ea. Psalm. 79, Ne recorderis iniquitatum nostrarum priorum. id est, condona clementer. Recordare diei Sabbati, ut sanctifices illum, id est, observa diligenter ut sanctifices Subbatum, Deuteronomii 5. Recordari dicitur Deus sanguinis innocentis. id est, ulcisci, Psalmo 9. Recordari dicitur Deus sacrificiorum, cum ei accepta sunt, ac nobis propter ea benedicit. Sic Actorum 10 dicuntur ascendisse in memoriam Dei eleemosynae et preces Cornelii centurionis. Contra etiam peccata Babyloniae meretricis dicuntur ascendisse in memoriam coram Deo, aut Deum illorum recordatum. Apoc. 18. Plurimae omnino et maximi momenti phrases sunt huius verbi. Verum de illis supra in Memini, Memoria, et Obliviscor, dictum est. Eadem enim istarum omnium vocum ratio est.

RECTUM, primum proprie significat externam quandam rectitudinem corporum, superficierum, aut linearum: ut sagitta, hasta aut trabs recta dicitur, cuius contrarium est obliquum, aut obliquitas seu tortuosum. Per metaphoram porro haec vox significat omne laudabile ac probum, ac transfertur ad quasvis res aut actiones laudabiles ac probas. Quae metaphora est usitata non tantum Hebraeis, sed etiam Latinis ac Graecis. Eadem prorsus natura ac vis est etiam aequi, ab aequalitate planicierum, linearum aut corporum, per metaphoram sumpti. Dixi autem quaedam in voce Perversus, quae ad huius quoque vocabuli explicationem facere queant: sed hic multo plura dicenda erunt. Sunt autem varia recta, iusta, autaequa, prout res ipsae variae sunt, in quibus rectitudo requiritur: et varia etiam iudicia hominum, quorum cuique suum pulchrum esse videtur. sicut Salomon ait, stulto videri rectam viam suam: Proverbiorum duodecimo. et unicuique suas vias videri rectas, aut probas: Proverbiorum 21. De aliquot igitur recti varietatibus ac significationibus dicamus. Primum igitur frequentissima est locutio, aliquid in alicuius oculis, aut coram aliquo rectum esse, aut videri alicui rectum: quae significat, aliquid alicui probari aut placere, sive id per se vere rectum aut pravum sit. Duo exempla modo protuli, quod et stulto et cuivis sua via sit recta in oculis eius: id est, ei probetur aut placeat. Secundo Samuel. 17, dicitur consilium Achitophelis rectum fuisse in oculis Absalonis: id est, ei placuisse. Sic Ioab dicit ad Davidem lugentem mortem Absalo nis, secundo Samuel 19: Si omnes nos hodie mortui essemus, et Absalon viveret, rectum esset in oculis tuis: id est, placeret tibi, contentusque esses nos omnes occisos esse, modo illum incolumem haberes. Sic Ieremias inquit capite decimo octavo: figulum fecisse vas, ut rectum fuit in oculis eius: id est ut ei libuit. Sic rex Achis dicit Davidi: Vivit Iehova, quod tu rectus ac bonus es in oculis meis, sed in oculis principum non es rectus: id est, places aut probaris mihi, illis vero displices. Nec tantum hominibus, sed et Deo eadem locutio tribuitur, quod aliquid sit rectum, aut non sit, in oculis eius. Solet etiam non raro explicatio addi, quid sit illud rectum in oculis Dei: nempe, id quod Deus praecepit aut praescripsit. ut, Quod fecisset David id quod rectum erat in oculis Iehovae: primo Regum decimoquinto. mox exponit quid sit illud rectum, inquiens: Neque declinasset ab ullo eorum quae praeceperat ei. Sic et primo Regum undecimo: Nec ambulaverunt in viis meis, faciendo quod rectum est in oculis meis, Cum feceris quod rectum est in oculis Iehovae: Deuteronomii vigesimoprimo. Rectus homo, dicitur vir probus. Sic Iob capite primo et secundo, dicitur fuisse vir simplex, rectus, et timens Deum. Est autem rectus et aequus, qui neque ad dexteram declinat, neque ad sinistram, qui integri ac sinceri tum iudicii tum affectus est, et esse perseverat, quamcunque in partem oblata vel causa vel occasione: qui non flectitur aut corrumpitur ullis muneribus, sed citra personae aut proprii commodi respectum recta via incedit, et recte iudicat: cuius cor non curuatur aut flectitur a recto, quique nullius aut timore aut favore aliquid facit contra aequum ac rectum: nec favore, nec praemiis aut metu, seu minis poenarum flectitur: denique, qui cum bene operatur, non suum inde honorem aut commodum (ut hypocritae) vel praemium vitae aeternae, (ut iustitiarii) sed Dei gloriam, et proximi utilitatem quaerit. Correctum quoque valde crebro dicitur. et homo recto corde, qui scilicet et in doctrina, fide, et in vita rectus ac sanus, Deoque et recte iudicantibus probatus est. Psalmo septimo: Deus salvos facit rectos corde. Et undecimo: Ecce impii intendunt arcum, et ado-ptant sagittam in chorda, ut sagittent in caligine rectos corde. id est, ut opprimant et prorsus perdant vere pios. Haec phrasis creberrima est in Scriptura, qua significatur pietas cordis erga Deum. Psalmo centesimo vigesimoquinto. Beǹefac bonis et rectis corde. Secundo Paral. vigesimonono: Levitae fuerunt recti corde ad sanctificandum se prae sacerdotibus: id est, alacriores, paratiores, promptioresque. Dicitur aliquando rectum cor alicuius esse erga alium hominem ut Iehu, incidens in via in Ionadab filium Rechab, inquit: An est cortuum rectum, sicut cor meum cum tuo? id est, an me vere ac syncere amas, sicut ego te? Iob trigesimo tertio inquit, Rectitudo cordis mei eloquia mea: id est, certam veritatem eloquar, idque sincere ac ex animo. Dicitur et Deus rectus, quia est iustissimus, et quia summa clementia ac veritate agit cum omnibus sperantibus in eum. Psalmo vigesimoquinto: Bonus et rectus est Dominus, propterea docebit peccatores in via. id est, pro sua singulari bonitate ac clementia, non desiderat mortem peccatoris, sed potius ut convertatur ac servetur, eoque eos per suam doctrinam ac Spiritum in veram viam reducit. Deuteronomii trigesimosecundo: Deus veritatis, et non iniquitatis, iustus et rectus est. Dicuntur etiam iustitiae, opera, viae, ac verbum Domini recta esse, eo quod illa omnia sunt verissima, iustissima et hominibus salutaria. Psalmo trigesimotertio: Rectum est verbum Domini, et omne opus eius in fide: id est, doctrina Dei verax est, et salutaris. Aliquando dicuntur viae Domini etiam eo nomine rectae, quod sunt faciles, et propalam verae. In fine Oseae habetur, Quia omnes viae Domini sunt rectae, et iusti ambulabunt pereas, impii autem corruent in eis. id est sunt planae, conspicuae, et per quas pii facile sineque omni errore incedere possint: sed impii calumniatores ubique scandalum et occasionem erroris ac ruinae exitiique sui reperiunt. In hoc [?: se--- ] etiam Paulus dicit Actorum decimo tertio ad Elyria magum, ô inimice omnis iustitiae, non cessas pervertere vias Domini rectas? id est, calumniis tuis simplicissimam et verissimam doctrinam religionemque Dei obscurare, depravare, et erroris insimulare. Via iusti rectitudines, Isaiae vigesimosexto: id est, via aequa et aequabilis et plana erit iusto. In alio porro sensu videtur accipiendum, quod Baptista clamat Isaiae quadragesimo, et Matth. tertio: Praeparate viam Domino et rectas facite semitas eius. Vult enim ipsa corda [?: pa- ] ad excipiendum Meschiam, eiusque beneficia. Id vero fit, dum homines agnoscentes suam iniustitiam ac damnationem, ab hoc Meschia fide mendicant remissionem peccatorum, aut reconciliationem et vitam aeternam. Quare hic via recta, ipsa vera poenitentia, de praesertim fides, est. Iehu rex scribit ad Samaritanes, secundo Regum decimo: Videte bonum ac rectum de filiis Domini vestri, et ponite eum in solio: id est, delegite vobis unum ex filiis Achab, qui videatur aptissimus ad regnum, eumque facite regem. RECTITUDO aliquando ipsam aequitatem per sese consideratam, ac veluti in abstarcto significat: aliquando vero in concreto rectam ac piam vitam. Integritas et rectitudo custodiant me, quoniam in te speravi, Psalmo vigesimoquinto: id est, serva me in sincera et pia fide ac [?: ] quandoquidem a te totus pendeo. Proverbiorum undecimo: Est qui dispergat, et superadditur ei amplius, et parcens ultra rectitudinem, tantum ad egestates. id est, ultra quam aequum et par est. Facere [?: rect- ] . Danielis undecimo: Veniet ad regem aquilonis, et faciat rectitudines. id est, pacem aequis conditionibus RECTIFICA: pro, rectum fac, ponitur Proverborum rum quarto: Rectifica semitam pedum tuorum. id est, dirige tuam vitam et actiones. Sicut ibidem [?: seq- ] Et omnes viae tuae dirigantur, ne declines ad dexteram vel ad sinistram. Iudic. duodecimo: Ille autem dicebat, Sibolet, et non rectificabat loqui. id est, non recte pronunciabat illam voculam. Rectus ישורון Iesurum, aliquando significat ipsum Israelem, qui rectus vocatur: quia talis professione erat, nempe populus et Ecclesia Dei. Deuteronom. trigesimosecundo: [?: Imping--- ] est rectus, et recalcitravit. Vocatur Rectus iure, non actu, seu tantum nominetenus talis. Sic et mox sequenti capite: Et fuit in recto rex, cum colligerentur [?: cap--- ] populi, simulque trib. Israel. Isaiae quadragesimoquarto, itidem populum Israeliticum, id est, totam [?: ] Ecclesiam hac voce nominat: Sic dicit Dominus factor tuus, et fictor tuus, qui te adiuvit inde ab utera. Noli timere serve meus Iacob, et Iesurum rectissime, quem elegi. Sic Danielis undecimo, quidam exponent de Iudaeis vocem Recti, cum inquit: Ponet quoque faciem suam, ut veniat cum potentia totius regni sui et recti cum eo, et faciet. ubi per Rectos aliqui intelligent Iudaeos, quia illi tunc erant cultores Dei, qui soli [?: ] recti: sicut Paulus eos vocat Sanctos.

REDARGUO, aliquando significat tantum [?: ] so, reprehendo. Eph. quinto, Opera eorum potius redarguite. In ore alicuius esse redargutiones: id est, qui potest respondere. Et factus sum sicut vir qui non iudit, et in cuius ore non sunt redargutiones. id est, qui nequeat respondere, inops responsionis. Actor. 19. Periculum est, ne nobis ista pars veniat in redargutionem: id est, ne istud lucrum fabricandorum templorum et imaginum, refutatum a Paulo, nobis prorsus pereat. et ab omnibus, pro vanissimo habeatur ac irrideatur, ac oquod propalam evidenterque pro inanissimo [?: con- ] deprehensumque est.

REDDO, non admodum obscurum aut difficile est: unam igitur aut alteram tantum eius [?: locu- ] annotabo. Reddere malum in caput alicuius, est, eum punire propter sua scelera. Iud. 9, Reddidit malum Deus in caput Abimelech. id est, sceleratum eius factum ac regnum in ipsius proprium exitium convertit. Psalmo vigesimoprimo: Reddidit propter superbiam facienti superbe. Proverbiorum 11, Ecce iusto in terra reddetur aut rependetur, quanto magis impio? 1 Sam. 26, Iehova reddat viro iustitiam suam. id est, rependat ei praemium suis factis dignum. Sic etiam in Novo testamento saepius dicitur, quod reddetur unicuique secundum opera sua, Matth. 16. et Romanorum secundo. Sic et Matth. 6 aliquoties repetitur: Pater tuus qui videt tuas eleemosynas, preces aut ieiunia in occulto, reddet tibi in propatulo: id est, remunerabitur te. Reddere iuramenta Matth. 5. id est, res iuramento promissas. Sic saepe in Veteri testamento, reddere vota: id est, res voto promissas. Psalm. 22. Reddere testimonium alicui, aut alicuius rei, Actor 4, Apostoli magna virtute testimonium reddebant resurrectionis Christi: id est, liberrime, constantissime et efficacissime concionabantur, ac docebant de resurrectione Domini. Sic et conscientia et Spiritus dicitur alicui reddere testimonium. Reddere aliquando significat ultro primum aliquid dare aut facere. Sic dicuntur timuisse fratres Ioseph, ne eis rependat, sicut reddiderant ei: id est, primi ultroque malefecerant. Sic et Apoc. 18 praecipit spiritus, ut pii rependant Babyloniae meretrici, sicut illa reddidit eis. id est, prior ultroque melefecit corrumpendo doctrinam, et dura servitute eos premendo.

REDIMO verbum sua compositione sonat, quasi iterum emo, id quod ante a me in alienam potestatem aliqua ratione aut iure transivit. Sic res Deo offerendas, et tamen ad oblationem parum idoneas, aut quas alioqui non libenter amittebant Iudaei, redimere iubentur Numeri decimonono: Sed redimendo redimes primogenitum hominis, et primogenitum iumenti immundi. Valde crebro hoc verbum significat liberare: qood inde factum est, quia qui in tristem servitutem erant venditi aut rapti, redimebantur data pecunia. Sic et facinorosi non raro data pecunia ex castigatione corporis liberabantur, iuxta Regulam: Qui non habet in aere, luat in corpore. Exempla, ubi liberationem significat, plane innumera sunt, quorum aliqua recitabo. Exodi sexto: Redimam vos brachio extenso: id est potenter agendo, grandia miracula edendo, et tristibus poenis Aegyptios affligendo, liberabo vos. Ieremiae decimoquinto: Eruam te de manu pessimorum, redimante de manu fortium. Redimere a bello in pacem: Psalmo quinquagesimo quinto, Redemit in pacem animam meam, a bello quod erat adversus me: pro, eripuit me ex praelio, et restituit mihi pacem. Iob quinto: Redimet te in fame a morte. Psalmo 103, Qui redimit de fovea vitam tuam: id est, liberat animam tuam a sepulchro aut etiam inferno. Psalmo 107. Dicant redempti Iehovae, quos redemit de manu inimici: seipsum declarat. Psalmo 111, Redemptionem misit populo suo: id est liberationem. Vicina, et tamen magis propria huic verbo significatio est, cum ita significat liberare aliquem ei detur pro eo precium aut compensatio aliqua, sicut pro bello captis liberandis certa pecunia numeratur. Psalmo quadragesimonono: Fratrem redimendo non redimet vir, nec dabit Deo precium redemptionis eius. id est, non poterit dato precio Deo liberare eum, te moriatur: quasi persuaso magnitudine precii Deo, ut [?: ] parcat, et patiatur eum diutius aut semper vivere. sicut in bello interficiendi orant victorem, magna pollicendo, ut sibi parcat. Psalmo 130, Multa est apud Iehovam redemptio, ipse redimet Israelem ab omnib. iniquitatibus suis: id est, dato precio passionis Christi liberabit. siquidem foecunda et praepotens, perpetuoque valens ac vigens est illa eius redemptio aut liberatio. Gal. tertio: Christus redemit nos de maledictione legis, factus maledictio: id est, semet dedit legi puniendum, ut nos ab eius poenis liberemur. Sic sequenti cap. Christus factus est sub lege, ut eos qui sub lege erant re dimeret. Qui dedit semetipsum, ut nos redimeret ab omni iniquitate: Tit. secundo. Sic primae Petri primo: Non estis redempti auro aut argento. Apocalyps. quinto: Qui nos redemit Deo, suo sanguine. Redemptio alias ipsam actionem liberationis, alias ius aut potestatem liberandi aliquem, alias denique precium quo quis redimitur, significat. Exodi vigesimoprimo: Si redemptio ei imposita fuerit, det precium aut redemptionem animae suae, secundum quod fuerit positum super eum. Ubi prius redemptio videtur significare ius aut facultatem se redimendi, quae a iudicibus tali reo concessa est: posterius autem, notat ipsum precium. Galli corrupto vocabulo, deglutitisque pluribus literis, pro redemptione dicunt ranson: quod iam etiam Germanici milites usurpant. Iob trigesimosexto, Magnitudo redemptionis non faciet te declinare. pro, quantumvis magnum precium redemptionis dederis, non liberabit te ab imminente plaga Dei. Exodi trigesimo: Redemptionem animae suae dabit, ne sit plaga in populo. id est, sacrificium pro redemptione. Sic Isaiae quadragesimotertio: Dedi precium redemptionis tuae Aegyptum. id est, Aegyptum pro te puniri faciam, ut tu evadas: sicut si pater suam iram et castigationem avertat a filio in canem, aut servum. Redime tibi redemptionem meam. id est, ius propinquitatis et redimendi bona, et accipiendi uxorem fratris mortui.

REDEMPTOR, גאל goel, crebro significat propinquum, qui ius habet redimendi bona ab altero propinquo alicui vendita. Levit. 25. Cum attenuatus frater vendiderit de possessione sua, tunc veniet redemptor eius propinquus ipsi, et redimet venditionem fratris sui: vir autem qui non habuerit redemptorem, si manus eius apprehenderit, etc. Num. 5, Si non fuerit viro illi proprinquus, cui restituat delictum. Redemptor aliquando significat quemcunque liberatorem. Ier. 50 Redemptor eorum fortis iudicando iudicabit iudicium eorum. id est, Deus ipse est eorum vindex. In Isaia saepissime Deus dicitur redemptor piorum: id est, liberator, cap. 41. 43. 44. Sic et Actor. 7, Moses vocatur redemptor: quia fuit minister Dei in redimendo populo. Verum Christus est unicus ac verus redemptor populi sui. Cum enim essemus captivi et servi poenae, irae Dei, legis, Satanae, peccati, mortis et inferni, ut nos a tot fortissimis et acerbissimis dominis liberaret, dedit animam vitamque suam pro nobis. Quandoquidem enim per peccatum aut iniustitiam inobedientiae, ceu per quoddam ingens debitum, in iram Dei, et istam tam horrendam servitutem incideramus: ille sua exinanitione, passione et obedientia praestitit iustitiae ac legi Dei plenissimam iustitiam, quam illa a nobis exigebat, eamque persolutionem nobis applicuit. Legimus igitur Matth. 20. Marc. 10. 1. Timoth. 2, quod Meschias dederit se suamque vitam redemptionem pro genere humano. ubi Redemptio significat ipsum precium, datum pro redimendis peccatoribus. Graeca etymologia λύτρον valde elegans est. nam cum captivi vincirentur, cunque liberandi iam essent, et liberi dimittendi, necessario ex vinculis cathenisque solvebantur, quod eis est λύεσθαι . a tertia praeteriti λέλυται , fit nomen λύτρον , quasi tu dicas. Solutorium: id nempe praemium, quod pro solvendo aut liberando aliquo ex vinculis datur. sicut didactron, praemium pro docendo. simile quid videtur habere solutio, quae licet debiti aeris depensionem notet, taman a solutione vinculorum deduci videtur. Inde porro venit verbum λυτρόω, et ἀπολυτρόω : quod est, dato praemio aut precio solutionis convinculis aliquem libero. Qua re in Matthaeo et Marco est λύτρον , in Paulo vero ἀντίλυτρον Quae vox, ut dicit, ipsum proprie precium aut praemium significat. Caeterum redemptio, λύτρωσις aut ἀπολύτρωσις , significat tum ipsum actum liberandi, tum et liberationem aut libertatem iam effectam, partamque Sic Luc. 1 et 2 legitur, cum dicit Zacharias, Benedictus Dominus Deus Israel, quod inviserit et fecerit redemptionem populo suo, et erexit cornu salutis. Et Anna prophetissa loquebatur de puero Meschia, omnib. qui expectabant redemptionem in Ierusalem. Luc. 21: Levate capita vestra, quoniam appropin quat redemptio vestra. id est, liberatio plena et ultima. Sic pro finali liberatione ponitur 1 Cor. 1, Qui factus est nobis redemptio. et Romanorum 8, Expectantes adoptionem redemptione corporis nostri. id est, plenam instaurationem. Ephe. 1, Coloss. 1: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae. ubi ista inchoata liberatio in hac vita nempe iustificatio denotatur, sicut supra audivimus. ex cantico Zachariae. At Ephes. 4, Ne contristetis spiritum illum sanctum, quo obsignati estis in diem redemptionis, in extremam diem, qua perfecte redimemur: plena, ac (ut ita dicam) finalis redemptio piorum indicatur, sicut et supra diximus de loco Lucae 21, et Rom. 8. Porro Hebr. 9. Inventa aut parta redemptione aeterna, utramque significat. Ibidem: Itaque ob id novi foederis mediator est, ut morte intercedente, ad redemptionem earum transgressionum quae fuerant sub priori testamento, vocati. promissionem accipiant aeternae haereditatis. ubi redemptio expiationem significat peccatorum. Denique Hebraeor. 11, significat temporariam redemptionem seu liberationem ab aliqua magna calamitate, et morte ipsa. Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos: alii vero distenti sunt, non expectantes aut negligentes liberationem ut potiorem resurrectionem nanciscerentur. Exodi 8, propria quadam ratione vox Redemptio usurpatur. inquit enim Deus ad Pharaonem: Ponam redemptionem inter populum meum, et inter populum tuum. Cras erit illud signum: id est, populum meum liberabo ab insectis, quae immissurus sum tibi ac populo tuo. Redemptio igitur ibi significat discrimen redemptionis, aut redemptionem vel liberationem discriminantem inter illos duos populos, quorum alter liberabitur custodieturve a malo, alter vero carebit illa liberatione. Colonienses Theologi vocem Redemptionis, Romanorum 3, de ipsa Christi morte intelligunt: voluntque dici, redemptionem esse causam efficientem iustificationis. quare etiam praepositionem PER, ibi violenter commutant in EX. Verum quod non causam efficientem, aut meritoriam, aut passionem significet, sed ipsam liberationem aut redemptionem a peccatis, ex eo apparet: quia praecessit causa efficiens, nempe gratia, id est, favor Dei: et causa meritoria mox indicatur, cum sanguis Christi hoc effecisse dicitur. Illa ipsa locutio, per redemptionem in CHRISTO IESU, indicat, redemptionem non significare passionem, sed id quod habemus ex Christo Iesu. non enim dici solet, Mors in Christo Iesu: sed bona aut beneficia quae nos ex eo, aut ab eo habemus, in eo esse dicuntur. Praeterea ipsemet Paulus semet disertissime exponit. Cum enim dixisset, Iustificantur per redemptionem quae est in Christo Iesu: mox addit explicationem, Quem Deus proposuit propitiatorium per fidem in ipsius sanguine: quod nempe eatenus eius redemptione iustificamur, quatenus ille nobis, fide eius sanguinem aut passionem intuentibus et apprehendentibus, patrem reconciliat. Docet ergo, istam redemptionem esse reconciliationem cum Deo, quae est etiam absolutio aut iustificatio a peccatis. Postremo Paulus ipse perspicuissime declarat, quid ei sit redemptio, cum eam ostendit esse ipsam remissionem peccatorum. Coloss. primo, et Ephesiorum primo: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. ubi, remissionem peccatorum, per appositionem addit, ostendit esse ipsam redemptionem. Ubi et illud observetur, quod contra istam Coloniensium imposturam separat redemptionem â sanguine aut passione Christi, ut effectum a sua causa. Verum de eo Pauli loco, et Colossium corruptela, etiam supra in praepositione PER [?: ] xi. Redimentes occasionem aut opportunitatem, qua dies mali sunt: Ephes. quinto. id est, recte utentes tempore et occasione. Idem Coloss. 4. dicitur ac praecipitur.

REDIGERE in pulverem, est abolere, aut pessundere: ut et Homerus dicit, fieri undamque terramque Iob 13, redigi in lutum. Redigi civitatem in acervum, et everti. Iob decimoquinto. Redigi aliquem in nihilum, vel de crebrum est. Psalmo septuagesimo tertio, Imagini eorum rediges in nihilum: id est, ipsos et eorum [?: ] aut gloriam. Redacta est Babel in desolationem, Jeremiae quinquagesimo. Sic et Ezechielis trigesimoquinto. In servitutem redigo corpus meum, 1 Corinthiorum 9. pro, domo veterem carnalemque hominen.

REDIRE facere retrorsum. Thren. 2, Redire fecit retrorsum dexteram suam a facie inimici. id est, negant aut subtraxit eis auxilium, cum ventum est ad hostes conflictum. Contrarium est ei. Extendere dexteram in aliquem. Ambae hae locutiones sunt Isa, decimoquinto, Manus eius extenta est, et quis redire faciet [?: ] pro, avertet, reflectet. ne scilicet pergat caedere tuos adversarios. Sic Redire facere ab iniquitate dexteram suam Ezechielis decimooctavo, pro retrahere. Redire facere verbum, Numer. decimotertio, est responsum referre, ut remittere. Redire fecit in locum suum: pro, restatur suae dignitati, Genesis quadragesimo. Operabor, de quis redire faciet illud? Isaiae quadragesimotertio: id est, quis irritabit, retundet, aut obsistet? Redibit, reaedificabitur platea, Danielis nono: pro, rursus reae discabitur. De quo Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, quod ita saepe verbum verbo adiungant, ac si alterum esset adverbium: Redire huc, pro rursus. Genesi 30. Revertar, et pascam oves tuas. id est, rursus [?: p- ] Spiritus vadens, et non rediens, Psal. 78. id est, anima exiens ex corpore, et non rediens in illud in hac [?: ] .

REGENERATIO, exponetur infra in [?: ] ce Renascor.

REGIS nomen hic exponemus, una cum re gnum, et verbo Regno. Regu nomen olim gubernatoribus valde commune ac pervulgatum fuit: idaeoque etiam minoribus regulis, satrapis ac dynastis est tributum. Iud. 1. ait Adonibezek, LXX reges amputans pollicibus manuum et pedum, colligebant micas sub [?: ] sa mea. Unde facile est coniicere, cum ipsemet Adami bezek non fuerit adeo potens, illos septuaginta regulos fuisse admodum tenuis sortis ac parvae [?: ] gubernatores. Alioqui crevisset in immensum [?: ] potentia, spoliatis tot regibus. Idem ex eo intelligat, quod Ios. 11, numerantur 31 reges, quos Iosua [?: ] verit, quique tantum in terra Canaan [?: imperita- ] . Sic cum Genesis trigesimoseptimo dicunt parentes ac fratres ad Iosephum, Nunquid rex noster eris? intelligunt de communi quodam gubernatore, non de amplissimo regno. Iudicum etiam 17, 18 , et 21 dicitur, tunc non fuisse regem in Israel, sed unumquemque fecisse quod sibi bonum visum sit. ubi per Regem [?: ] nor intelligendum esse summum gubernatorem. [?: ] unum, vel plures in Israele, ita ut fuerit plane [?: disso- ] anarchia, et quisque pro suo arbitrio egerit ac [?: ] verit. Nam alioqui nec ante, nec mox postea, reges fuerunt in Israele: neque tamen talis anarchia semper fuit, ut quisque facere posset quod vellet. Quare ut significet Scriptura, quemque pro libitu sibi vixisse: dicit, tunc non tantum regem, sed et alioqui nullum superiorem gubernatorem extitisse. In hac significatione credo et Christum hanc vocem usurpare, et omnes gubernatores complecti, cum dicit Lucae 22: Reges gentium dominantur eis: id est, principes aut gubernatores politici solent potenter et fastuo se imperitare suis subditis. at in Ecclesia mea nullum tale regimen erit, sed longe alia politia. Talis regulus aut potens vir fuit Iebuseus Arafna, 2. Samuelis 24: qui Hierosolymis habitabat, et adorans Davidem ait: se regem regi Davidi donare aream et boves ad sacrificium. Plerunque alio qui Rex significat istam summam dignitatem gubernationis politicae, quae omnes alios gubernatores sub se habet, ut caeteris praecellens, sicut Petrus loquitur. Sic accipiendum est hoc nomen, cum in primo libro Samuelis Israelitae regem petunt: cumque id eos aliquando petituros, Moyses Deuter. 17 praedicit. Porro supra illos reges fuerunt Monarchae, qui se Reges regum, et Dominos dominantium appellarunt: quibus epithetis aliquando etiam Deus ipse ornatur, quia ille demum est vere Rex regum et Dominus dominantium: 1. ad Timoth. 6, et Apoc. 19. Porro Hieronymus annotat de regum Israeliticorum et Iudaicorum appellatione, quod Rex Israel et Rex decem tribuum idem sit. Nam post divisionem, aut potius dilacerationem regni Hebraeorum, aetate Roboam et Ieroboam, coepit rex Israel vocari Rex decem tribuum: rex vero Iuda, Rex duarum tantum reliquarum, nempe Iuda et Beniamin. Regnum Israel signatur saepe hisce nominibus, in libris Prophetarum: Ephraim, Samaria, Israel, loseph, Iezrael, Bethaven, Bethel, et interdum Iacob. At regnum Iuda, hisce nominibus: Iuda, Ierusalem, et Beniamin hactenus Hieronymus. Variis modis aut epithetis ornatur regnum Dei, seu cum ille rex dicitur. Primum enim per excellentiam Rex vocatur, quia et solus, et summus verusque Rex: et quia etiam reipsa solus iure opereque ipso regnat, cum terreni reges saepe dormitent ocientur, aut etiam regantur potius quam regant Quare emphatica quadam potentique significatione ipsi hoc officium adscribitur cûm alibi, tum in fine Dominicae orationis, ubi dicitur: Quia tuum est regnum, tua est potentia, tua est gloria, in secula seculorum. quasi dicat, Ut ut videantur quidam esse reges in hoc mundo, et se nihil non posse iactitent: tu tamen es solus vetus ac summus rex, tuumque est proprium regnum universae terrae et totius mundi, omniumque creaturarum. Quare merito haec a te solo petii, et peto. Sic et Psal. 22 dicitur: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentibus. Psal. 5 et 84, et saepe alias in Scriptura petii dicunt. Rex meus et Dominus meus: testificantes se non tantum spiritualia bona et auxilia, sed etiam temporalia, non tantum occultam ac religiosam seu Ecclesiasticam gubernationem ac defensionem ab eo solo petere. perinde ac si nullum politicum gubernatorem ac defensorem haberent. Psal. 29 dicitur de Deo, Sedebit rex in aeternum: quo perpetuitas huius regis indicatur. Dicitur et terribilis, rex magnus, et rex omnis terrae: Psal. 47. Vidi regem Dominum exercituum, Isaiae 6. id est, cui omnes exercitus sunt subiecti. Vocatur porro et filius Dei, Rex peculiari modo: quia praeter illud commune tribus personis regnum, habeat etiam proprium regnum in Ecclesia: quam tum spiritualiter, tum et externo modo regit, suppeditans ei omnis generis bona, [?: ] contra omnes omnium furores defendens ac propugnans. De quo legitur Psal. 2: Ego autem constitui regem meum super montem Zion sanctum meum: pete a me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possesionem tuam fines terrae. et Psal. 110: Sede a dextris meis. Hac idem Rex vocatur Rex gloriae, Psal. 24: id est, qui non tantum ipse per se ac pro se est gloriosus ac praepotens, sed qui etiam alios glorificat, et autor instauratorque est amissae gloriae humano generi, atque adeo etiam ipsi patri caelesti suam gloriam per satanam violatam in primo lapsu hominis restituit. Vocatur et Melchisedek Rex Salem, Hebr. 7: id est, rex iustitiae ac pacis. et praeterea (ut ipse coram Pilato testatur) Rex veritatis: primum, quia et affert, spargit et conseruat veram doctrinam mundo: deinde, quia iustificat peccatores, eosque etiam ad iustam vitam suo sancto Spiritu refingit: postremo, pacis rex est quia affert conscientiis pacem, Deumque peccatoribus placat, eisque aeternam pacem, tranquillitatem ac felicitatem, liberatis a mala conscientia, ira Dei, et a tenebris ac poenis inferni, parit. Ita non ocioso nomine, sed reipsa ac efficacia est rex veritatis, iustitiae ac pacis, vera docens, ac veraces homines reddens, iustificans et renovans eos ad iustitiam, ac denique pacem eis largiens. Vocatur et agnus rex regum, et Dominus dominamium: Apoc. 17. Dicuntur et idola interdum reges, ut Zoph: 1: Exterminabo eos qui adorant in tectis militiam caeli, et eos qui iurant per Iehovam simul, et regem eorum. id est, (ut Hebraei exponunt, et textus ipse prae se fert) per idolum eorum, quod illi etiam pro rege suo et Deo suo habebant: sicur pii Iehovam suum regem ac Deum nominarunt. Quin etiam nomen proprium idoli fuit Melchon, 2. Reg. 23. 1. Par. 20. et Ierem. 49: quod nomen Hebraice idem sonat ac Rex eorum. Satan quoque, princeps mundi et tenebrarum, vocatur Rex nam Apoc. 9, dicuntur illae horrendae locustae habere super se regem Angelum abyssi. et Iob 41, vocatur rex super cunctos filios superbiae: id est, super omnes impios. Christus quoque tribuit Satanae regnum, inquiens: Si alius Satan Satanam eiicit, quomodo consistet regnum eius? Psal. 60, et 108, Iuda vocatur rex Davidis. id est. regnum eius: quia praecipuum robur ac fidelitas, aut etiam sedes regni David, fuit in tribu Iuda. Per me reges regnant, inquit Sapientia Proverb. 8: id est, meo praesidio, aut per me adiuti. nisi enim sapientes sint, non diu manennt incolumes. Sic et Isaias ait cap. 32, In iustitia regnabit rex, et principes praeerunt in iudicio. Tempus regis unius exponit Isaias cap. 23, quod sint anni 70. Isaiae 49, gloria Ecclesiae tempore Christi futura celebratur, adeo ut reges surgant et adorent Meschiam, utque sint nutricii Ecclesiae, et reginae nutrices: quinetiam, ut pulverem pedum Ecclesiae, ante eam procumbentes, lingant. Quo significatur, etiam summos ac potentissimos homines colla cervicesque suas Christi iugo submissuros et Ecclesiam religionemque eius promoturos. Christus negat se esse regem huius mundi: et tamen vocatur rex Iudaeorum. ubi Iudaei, non illam regionem aut politiam, hominesque significant: sed pios, aut Ecclesiam, seu veros Israelitas, super quos ille proprie rex ac dominus est, regens eos spiritualibus bonis, veritate, iustitia ac pace, ut supra diximus. Christiani quoque vocantur Reges, quia sunt haeredes mundi, et regnant super Satanam, eiusque organa, quae habent potestatem calcandi citra nocumentum. Apoc. 1, Fecit nos reges et sacerdotes Christo. Sic et 5 dicitur: Fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terram. Coram regestare, supra in Coram explicatum est, et mox in verbo Stare exponetur. Rex terrorum, est ipse cacodaemon. sed Iob 18 aliqui exponunt de summo terrore, periculo, aut calamitate: Fiducia eius faciet eum incedere ad regem terrorum. Quasi dicat, sua propria consilia perducent eum ad summas calamitates, pericula et terrores. Vicina huic locutio est, Primogenitus mortis: pro gravissimo morbo. Rex Sesac postremus bibat calicem, Ier. 26. i. Rex Babel ultimus inter praedictos castigabitur. ¶ Ex nomine Regis, Regnum quoque, eiusque significata intelligi queunt. Primum, enim est regnum Dei ac caelorum, quod i varia significata diduci pont. Nam Regnum Dei accipitur, quatenus est Rex et Dominus omnium creaturarum, etiam diabolorum et inferni ipsius, et ipsum etiam regnum Satanae sibi subiectum habet. Item, quatenus specialiter erat Rex ac Dominus Israelitarum: sicut dicit Samueli, populum, petendo ac constituendo sibi hominem regem, ipsum Deum reiecisse, ne super ipsos regnaret: quia volebat illum populum sibi peculiarem prae aliis gentibus, non tantum in spiritualibus, sed etiam in corporalibus ac regimine politico, negociisque ac consiliis belli et pacis exse solo pendere, et ab ipso omne regimen petere: non in suum regem aliquem mortalem homuncionem respicere, et ab eo pendere. Est et aliud Regnum Dei, quod tantum spirituale est, et solummodo ratione religionis, et super eos qui volunt esse ipsius cultores: cui opponitur regnum Satanae. Postremo, est regnum Christi super Ecclesiam: qui quatenus est mediator, redemptor, et gubernator suae Ecclesiae, specialiori et quasi propinquiori quadam ratione dicitur esse rex eius, quam pater: aut quatenus etiam ipse est cum Deo patre et Spiritu sancto verus ac aeternus Deus et piorum rex. Ut vero eo melius hoc Christi regnum (quod Paulus 1. Corinth. 15, patri tradendum esse, ac desiturum affirmat) intelligi possit, adscribam brevem eius explicationem. Christus homo et Ecclesiae caput, Dei respectu dicitur Deo subiectus, mundi vero respectu regnare: quia scilicet ministerio suo defunctus, et ad dexteram patris evectus, omnem potestatem accepit in caelo et in terra: qua ratione rex caeli et terrae designatus est, sed ita, ut Deus per eum haec omnia administret. quo rursus respectu Deo subiicitur. Positum est autem illud Christi regnum tum in gubernandis fidelibus, ut magnifice describit Apostolus Ephes. 4: tum in debellandis adversariis, inter quos etiam Mors diserte numeratur ab Apostolo, ut scilicet ad resurrectionem mortuorum illa descriptio accommodetur. Debellatis igitur cunctis ad unum hostibus, sublatisque omnibus illis gradibus qui illi regno et administrationi serviebant, fidelibus denique victoriam adeptis, et capiti suo prorsus coniunctis: cessabit scilicet illud regnum, quod inferiorum respectu obtinebat: idque nulla cum Christi imminutione, sed summa cum gloria: ut si quis praeses provinciae re omni prospere confecta domum rediret ad triumphum. Tuncigitur Christus homo iam integer, id est, cum membris suis omnibus (quae vocat Apostolus, Christi πλήρωμα , Ephes. 1. ) Deo plene subiicietur, ut omnes plene Dei gloria impleantur: omnes inquam, nullo medio interposito velo, Dei contemplatione felices ac beati in aeternum perfruantur. Nam quo propior erit ista subiectio, eo maior erit felicitas. Interim vero Christus semper eminebit, tum quia Deus est, patri in omnibus cum Spiritu sancto aequalis: tum quia Ecclesiae caput, sed quae tum erit cum eo cohaeres: ac proinde, non tam illi subiecta, quam cum eo coniuncta, idque prorsus gratis.

¶ Nunc percurramus quasdam phrases, ac loca Scripturae, de istis praesertim spiritualibus regnis. Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum caelorum, Math. 3. ubi regnum caelorum, aut caeleste, ipsam tum acquisitionem iustitiae, aut remissionis peccatorum, renovationis ac vitae aeternae, Christi morte acquirendae: tum et eorundem bonorum distributionem, aut applicationem significat. Respicit autem hoc genus locutionum ad tot promissiones, de adventu Meschiae, eiusque regni factas: quod regnum etiam vulgo appellarunt regnum caelorum, quia Meschiam singulari quadam ratione a Deo mittendum, eiusque regnum plane divinum, divinitusque excitandum credebant. Cum ergo dicitur venire regnum Dei, intelliguntur illa ingentia bona, quae Deus nobis per Meschiam erat communicaturus. In hoc sensu ista vox innumeris in locis accipitur. Sic etiam 4. cap. Matthaei accipiendum est, Praedicans Evangelium [?: reg- ] id est, doctrinam de adventu Meschiae, ac bonis benificiisque eius. Regni igitur, vult subintelligi, per Meschii excitandi. Marci 15: Ioseph ab Arimathia expectatur regnum Dei. id est, bona spiritualia per Meschiam afferenda, praesertim iustificationem et adoptionem. Sic etiam credo in Dominica oratione regnum Dei complecti iustificationem, donum Spiritus sancti, et vitam aeternam. Praecedenti enim capite, doctrina pura de hoc regno, et vera agnitio Dei flagitatur. Porro in tertio petitur renovatio, et facultas obediendi, ipsaque obedientia, ac boni eventus piorum conatuum. Hoc regnum Dei non venit cum observatione, seu ita ut facile observari ac cerni queat. de quo in voce Observatio dictum est prolixius. Ad hoc porro regnum non est is idoneus, qui retro respicere solet. Idem est etiam regnum gratiae de Paulus Coloss. 1 in quit: Qui liberavit nos de potestatem tenebrarum, et transtulit nos in regnum filii sui dilecti, etc. Sic puto hanc vocem accipi etiam, cum dicitur, Regnum caelorum vim pati. et, Vobis datum est, nosse mysteria regni Dei. item, Qui audit verbum regni. et, Pervenit vos regnum Dei. et, Regnum Dei intra vos est: Annunciare regnum Dei: Loqui de regno Dei. Rom. 14: Regnum Dei non est cibus aut potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. ubi regnum Dei vicinam [?: ] ri significationem obtinet, et tamen nonnihil divertam In prioribus enim exemplis illa bona expenduntur, quatenus a Christo nobis communicantur. Hic autem, quatenus nos eis fruimur. Sic 1. Corinth. 4, Regnum Dei non est in locutione, sed in virtute. Porro, cum saepe comparat Christus regnum caelorum cum semente, [?: gr- ] sinapis, fermento in massam posito, thesauro abscondito, margarita, sagena, et similibus rebus aut parabolis significat ea vox totam illam propagationem regni Chrsti, seu totum illud regimen Christi in sua Ecclesia. Sic Matth. 20: Auferetur a vobis, et dabitur genti faciem fructus eius. Marci 12: Non es longe a regno Dei. id est a cognitione verae religionis, seu ab agnitione Meschiae-, eiusque regni. Aliquando ipsam praedicationem angelii, notare videtur. Coloss. 4: Hi soli adiutores in regno Dei sunt mihi. Significat etiam regnum Dei interdum ipsam Ecclesiam, ut Matth. 13, Angeli colligati regno eius omnia scandala. id est, ex Ecclesia auferunt scandala. Sic scriba doctus in regno caelorum. id est, minister Ecclesiae idoneus, ac peritus sincerae theologiae. Accipitur creberrime regnum caelorum, aut Dei, de illa aeterna felicitate: ut cum crebro dicitur, Intrare regnum caelorum, aut Dei: accipere regnum caelorum aut Dei: aperire et claudere in regno caelorum: comedere aut bibere in regno caelorum: castrare se propter regnum caelorum: Talium est regnum caelorum: meretrices et publicani praecedent vos in regno caelorum: [?: Qu- ] regnum caelorum: Patri complacuisse, dari regnum caelorum suo pusillo gregi. Videre regnum Dei, Iohan. [?: ] tametsi ibi exponere possis etiam de agnitione huius praesentis regni Christi, eiusque veri cultus ac beneficorum. Iniqui regnum Dei non possidebunt: 1. Cor. 6 , Caro et sanguis regnum Dei haereditare non possunt. [?: Sic ] et Ephes. 5: haereditatem accipere in regno Christi. Qui nos vocavit in suum regnum ac gloriam, 1. Thes 2. [?: Sa- ] faciet in regnum suum: 2. ad Tim. 4. Magnum aut parvum vocari in regno caelorum: id est, esse in vita aeterna talem. Regnum Christi, aliquando glorificationem Christi declarat: ut dexter latro clamat, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et Pet. 2. 1: Subministrabitur vobis [?: ] in regnum Christi aeternum. Sic possis accipere etiam, quod [?: ] ter filiorum Zebedaei petit, uti regno Christi alter [?: se- ] ad dextram, alter ad sinistram: tametsi ipsa mundanam quaedam glorificationem somniarit, non spiritualem aut caelestem In eodem sensu videtur Christus usurpare regnum Dei, cum ait Marci 9: Sunt quidam hic astantes, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei venire in potentia: vel, ut Marcus habet, Donec viderint filium hominis venientem in regnum suum. Quod credo accipiendum esse tum de glorificatione filii Dei, quae mox post sex dies in monte Thabor sequuta est: et multo magis de gloria resurrectionis ac ascensionis: tum et de propagatione gloriosa regni Christi, dato Spiritu sancto visibiliter, patratisque tot miraculis. quod Marcus dicit, regnum Dei venire in potentia, aut potenter. De eodem regno Christi ait angelus ad Mariam: Dabit ei Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. id est, perpetuo gloriose praeerit Ecclesiae suae. Multo magis significat ultimam perfectissimamque glorificationem, quae fiet in extrema die. 2. Timoth. 4, Qui iudicaturus est vivos et mortuos in illustri suo adventu et regno suo. Filii regni alias dicuntur veluti potentialiter, aut de iure, ii qui debebant esse genuini filii regni, illudque recte quaerere, ut erant omnes Israelitae, et nunc sunt omnes Christiani. Cuius contrarium est, quod Paulus dicit Ephes. 2, Alieni â politia Israelis. De talibus, ut ita dicam, potentialibus filiis regni Dei, Matth. 8, Multi venient ab Oriente et Occidente, et discumbent cum Abraham in regno caelorum: filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. ubi idem videntur filii regni dici, quod nos nunc dicimus membra verae Ecclesiae. Haec autem receptio exterorum, et eiectio domesticorum regni, a Paulo, per excisionem ramorum ex vera olea, et insitionem sylvestrium ramusculorum, Rom. 11. depingitur. Eadem locutio paulo aliter accipitur Matth. 13, Bonum semen sunt filii regni: zizania sunt filii illius mali. ibi enim filii regni dicuntur ii, qui actu sunt filii, veraeque pii, quique sunt vera vivaque membra Ecclesiae. Regnum aliquando abusive significat quamcunque magnam vim aut potentiam. Virga rectitudinis, virga aut sceptrum regni tui: Psal. 45. id est, tu iuste regnas, aut imperas. Hoc dictum Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat, ad quem proculdubio etiam totus Psalmus pertinet. Significat igitur, spiritualem gubernationem, qua peccatores salvos facit, rectissimam et laudatissimam esse. Apostoli Actor. 1 dicunt ad Christum, Num in hoc tempore restitues regnum Israel? Intelligunt illi quidem regnum Meschiae, sed somniabant fore terrenum regnum. Putabant enim. Christum instauraturum illud vetus regnum Israelitarum, ita ut sit perinde potens ac gloriosum, et innumeris gentibus imperitet: sicut olim tempore Davidis aut Salomonis, vel etiam multo gloriosius ac florentius.

¶ Diximus de aliquot significationibus vocis Regnum, inter quas illae sunt celebriores, Regnum Dei, regnum caelorum, regnum Christi, quae locutiones non raro idem valent. Aliquando et absolute posita vox Regnum, eandem vim obtinent. Regnare crebro significat regem agere, aut regno praeesse. Verum alia quaedam, ac pene catachrestica significatio est, cum denotet aliquem potenter dominari, aliquos regere, aut etiam alioqui praevalere, omnia pro suo arbitrio agere, florere, ac vigere. Deus facit regnare hypocritam propterpeccata populi, Iob 34. tametsi in Hebraeo sit alius sensus. Oseae 8. Ipsi fecerunt regem, et non ex me: instituta erunt principes, et nescivi. Hic usitatam significationem, aut ordinarium regnum ista vox obtinet. Pro qua [?: ] autem potenti dominatione aut gubernatione in sequentibus exemplis usurpatur, tum in bonam, tum et in malam partem. Ezech. 20 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si non in manu valida, et brachio extento, et furore effuso regnaturus sum super vos. Id est, volentes nolentes tenebo vos in potestate mea, durissime vos tractans et castigans. Psal. 99. Dominus regnavit, commoveantur populi: id est, fremat et insaniat quantum volet mundus, tamen Iehova omnia aget pro suo arbitrio. Sic Psal. 10, Dominus regnabit in seculum, et ultra, peribunt gentes de terra eius. In bonam porro partem haec eadem significatio reperitur saepissime in Psalmis et prophetis: ut Psal. 97. Dominus regnavit, exultet terra: id est, potenter suis opitulabitur, et Psal. 47. Dominus regnabit super gentes. Et Psal. 93: Dominus regnabit, induit decorem, induit Dominus fortitudinem, et accinxit se. Isaiae 52: Annunciantis bonum, praedicantis salutem, et annunciantis Zion, Regnat Deus tuus. id est potenter aderit et aget, te liberando, et hostes tuos puniendo. In hac significatione verbum Regnandi tribuitur etiam hominibus: ut Hieremiae 22. Nunquid tu regnabis, quod te immisces cedris? id est, putas' ne te hic adeo potentem fore, diuque floriturum esse, quod tam splendide aedificas? Proverb 28, Regnantibus impiis fiunt ruinae. id est, cum illi potentes sunt, ac agunt omnia pro arbitrio. In Hebraeo sunt alia verba.

¶ Dixi supra, significare aliquando hoc verbum in hac catachresi, florere ac vigere: quod idem ferme cum praecedentibus exemplis valet. Illustre vero huius significationis exemplum est 1. Corinth. 4: Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis: et utinam regnassetis, ut et nos vobiscum regnaremus. ubi Regnare significat, in summo vigore floreque esse, ac bene habere. Sic et Apoc. 20: Sancti regnabunt mille annis cum Christo, et mox regnabunt in secula seculorum. id est, felicissime agent, bene beateque vivent, aut alioqui hic in terris aliquandiu Ecclesia erit florentior quam alioqui. Ab hisce porro catachresticis significationib. deducuntur metaphorae, praesertim Rom. 5 et 6: ubi dicitur Regnare peccatum, mors, et gratia. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt ad similitudinem transgressionis Adam: id est, mors temporaria et aeterna cum suis flagellis et calamitatibus oppressit etiam eos qui non habuerunt actualia delicta, ut sunt parvi infantes. Sic mox sequitur, Unius delicto regnavit mors: id est, occasione primi lapsus mors invasit tyrannidem super genus humanum. Dicitur et Peccatum regnare, idque dupliciter: nempe primum, potenter protrudere hominem in omnigena scelera, tum intus in corde cogitationibus, tum foris manibus ac opere. Rom. 6. Ne regnet igitur peccatum in mortali corpore vestro, ut obediatis ei in concupiscentiis ipsius. ubi in hoc ipso versu et sequenti exponit Paulus, quid sit regnare peccatum in homine. Et paulo post idem repetit: Non dominetur peccatum vobis. Ex hoc loco utilis locutio et doctrina peccati regnantis in nostris Ecclesiis sumpta est: quod id videlicet sit et inhaerens quaedam malitia, corruptio, aut vetus Adam, pro arbitrio ac libitu hominem ad omnis generis actualia peccata, tanquam fructus suos potenter protrudens, ipso non tantum non repugnante, sed etiam cupide consentiente. Altero modo dicitur regnare peccatum in morte, in fine 5. capitis: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in morte, seu ad mortem, etc. ubi Regnare significat, hominem facere reum aeterni exitii. Peccati enim ingens vis ita nos regit, tractat et agitat, ut tandem nos in temporarium et aeternum exitium praecipitet. de hoc, et etiam de priore peccati regno, dicit Christus: Qui peccat, servus est peccati. Iohan. 8 Simili prorsus locutione dicitur etiam Gratta regnare ibidem, in fine 5. cap. id est, nos potenter regere, et agitare ac servare, donec nos perducat in vitam aeternam. Collatio harum duarum locutionum ac rerum, sensum luculenter illustrat. inquit enim Paulus: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in mortem, sic et gratia regnet per iustitiam, ad vitam aeternam. id est, sicut nos vis ac regnum peccati potenter ductavit et agitavit, donec tandem nos pertraxit in mortem: sic et gratia ac favor Dei reconciliatione per Christum parta, nos potenter reget ac fovebit, donec nos per veram iustitiam deducat in aeternam felicitatem ac vitam. Ibidem est: Nos qui abundantem gratiam et donum iustitiae accepimus, regnabimus in vita per Christum. id est, florebimus, bene habebimus, et potenter agemus, superantes mortem, diabolum, et peccatum. Domus regni: id est, regia, usitato et in Generalibus Regulis expresso Hebraismo, Esther 2. sic sceptrum aut virga regni, et corona regni dicitur. Regnum interdum usurpatur pro regnandi ratione. Gesta Davidis cum omni regno eius et fortitudine eius: 1. Par. 29. pro, cum universo eius regimine, seu gubernatione. Sic Psal. 45. et Hebr. 1, Virga aut sceptrum rectitudinis virga regni tui, id est tui regiminis, aut gubernationis. Facere regnum super aliquos: credo idem valere quod, obtinere regnum. 1. Reg. 21. dicit Iezabel ad Achabum, dolentem quod Nabot sibi nolebat vendere vineam, et tamen nihil contra eum violenter opereque ipso tentantem: Tu`ne nunc faceres regnum super Israelem? id est, hac quidem ratione dedendo te moerori de repulsa, et non ei violenter vineam extorquendo, desines esse rex, et plane contemneris: ac in ordinem redigeris. Profecisti in regnum: Ezech. 16. id est, idonea facta es regno suscipiendo. Prolongare dies in regno, est diu regnare. Deuter. 17. Novi quod regnando regnabis. id est certo regnabis. 1. Sam. 24. Et regnabit rex, et prospere aget. Hierem. 23. id est prospere ac feliciter, magnoque successu regnabit. Ius regis, aut regni descriptum est. 1. Sam. 8. quem locum legat, qui ius regni Israelitici cognoscere velit: tametsi ibi Samuel magis loquatur de consuetudine aut iure, quod sibi rex suo arbitrio usurpabit, quam quod ei iusto iure debeatur.

REGULA, instrumentum est fabrorum, quo loca aut materiam metiri solent inter fabricandum. Sed contra Prophetae dicunt, Deum habere regulam, qua metitur civitates aut terras, ad vastandum eas. Thren. 2, Cogitavit Dominus vastare murum filiae Zion, extendit regulam, non retraxit manum a vastando: quasi diceret, iam sibi Deus delineavit modum ac formam vastationis et poenarum. Eodem plane sensu et simili phrasi dicit Isaias cap. 34, Extendetque super eam funiculum inanitatis, et lapidem vacuitatis. Paulus 2. Cor. 10. dicit: At nos glorabimur secundum mensuram regulae. id est, prout Deus modum functionis et successus, aut propagationis Evangelii mihi metitus est. Gal. 6 in quit Apostolus: Pax super eos qui secundum hanc regulam incesserint ubi regula doctrinam significat, ab ipso praescriptam. Monachi id ad suas monasticas regulas traditiuncularum rapiunt, praesertim cum sequatur de stigmantibus S. Francisci. Eadem metaphora et sententia est Philip. 3, Eâdem incedamus regula, idem sentiamus. per regulam, normam doctrinae et pie agendi significat, iubetque eos concordes esse.

REIECTAMENTUM, Philip. 3. habet Vulgata versio, ubi in Graeco est σκύβαλα : quod volunt sonare quasi κυσέβαλα , et significare illa tum vilia tum impura, quae in mundandis intestinis canibus proiiciuntur. Dicit igitur ibi Paulus, se suam operum iustitiam pro damnis et reiectamentis habere, ut modo fide consequatur solum eam iustitiam, quae in obedientia, merito ac sanguine Christi consistit. Alii vertunt Excrementa: sed etymologia Graeca melius cum Reiectamento, et verbo Reiiciendi convenit. Unde apparet, quam et vilis res sit nostra iustitia, et nullo modo iustitiae Christi admiscenda. Contra vero operarii, dum suam bonorum operum et virtutum iustitiam sectantur, iustitiam Christi ut precariam mendicamque iustitiam negligunt, reiiciuntquae.

RELIGIO, sicut et Pietas significat tum externum illum cultum Dei ac doctrinam, tum et internam virtutem qua Deum agnoscimus et colimus, sive recte sive perperam. Nam haec vox tum verae, tum pravae religionis tribuitur. Vulgata versio aliquoties hoc vocabulo aliquem externum ritum religionis nominat. Exod. [?: ] Haec est religio Phasae. Et, Quae est ista religio? id est, quid sibi vult iste ritus, aut cultus, aut caeremonia [?: --mesi ] Phasae? Et Num. 19: Haec est religio victimae vel [?: ] gis, ut est in Hebr. id est, hic est ritus aut ceremonia. Aliquando utitur eo, pro iure vel mandato Dei obligere. Exod. 29, Eritque eis sacerdotium religione perpetua id est, iure a me constituto. Et Levit. 7, Haec dedi sacerdotibus a filiis Israel religione perpetua. id est, iure aut decreto. Sic Levit. 16, Et affligetis animas vestras religione perpetua: id est, iure aut obligatione cultus a me sancita in perpetuum. Act. 26, totum Iudaicum cultus denotat. in quit enim Paulus: Sciunt, quod secundum exactissimam sectam nostrae religionis vixerim Pharisaeus. quia plures sectae erant in Iudaica religione. Sic et Coll. 2, religio angelorum, pro, cultu ab angelis praescripto, ac hominibus tradito accipitur: qualis [?: ] totus Papatus est. Hic in posteriore parte religio pro superstitione: sed in priore, pro Dei religione accepitur. Porro Iacobus usurpat hanc vocem pro animi puritate, inquiens: Religio pura ac immaculata apud Deum et patrem haec est, invisere orphanos et viduas in Afflictione sua, et immaculatum seipsum servare a mundo Ibidem: Si quis videtur religiosus esse inter vos, qui [?: ] frenat linguam suam, sed cor suum seducit, huius [?: ] est religio. id est, nulla est in eo vera pietas. Sic et Cornelius centurio describitur Act. 10, quod fuerit vir religiosus, ac timens Deum. In Actis nominantur viri religiosi, et mulieres religiosae. In priori loco Lucas testatur illos fuisse Iudaeos, et quidem ex diversissimis gentibus eo profectos, ac illic commorantes. Videntur igitur omnino fuisse quasi quidam studiosi Theologae qui cognoscendae plenius religionis, et etiam sacrificiorum gratia, eo ex patria ad tempus migraverant At Act 13 dicuntur Iudaei excitasse contra Paulum mulieres religiosas et honestas, ac primarios viros. ubi per religiosas mulieres rectissime intellexeris, eas quae ex [?: ] cismo ad Iudaismum conversae, singulari hypocrisi et superstitione prae caeteris religionis studiosae videri volebant: quales etiam Romae fuisse Satyrici [?: que- ] , quae per maritos suos saepe turbas dabant.

RELIQUIAE, alias significat paucos, quasi ex calamitate ac clade superstites: alias contra, multos. Aliquando etiam propagationem aut posteritatem amplam. Num. 24, Et perdet reliquias de civitate: id est, etiam eos qui vix in civitates confugerunt, perdent Isrealitae, ita ut nec in civitatibus quidem quisquam supersit hominum. Isaiae 21. Et reliquiae numeri arcus, [?: f- ] filiorum Cedar imminuentur. pro, etiam ii [?: pa-ci- ] tarii, qui supererunt, peribunt. Reliquia alicuius, Ierem. 15 videntur significare reliquum vitae tempus, autem te evasionem ex magno malo sic enim ibi propheta Dei de se promissionem recitat: Dixit Iehova, si non relquiae tuae in bonum, si non fecero occurrere tibi in tempore malo hostem. id est, efficiam ut incolumis [?: ] , utque vel hostis te servet, tibique benefaciat, ut [?: ] cap. 40. Ponere alicui reliquias, est conservare eum, et eius posteritatem, Gen. 45. Misit me Deus, ut poneres vobis reliquias in terra, et ad conservandum vos in magnam evasionem: id est, ut conservemini in hac terra incolumes a fame, utque in magnum numerum hic credentis. Omnino est prophetia de futuro incremento populi Israelitici in Aegypto. Mich. 4, Ponam claudicantem in reliquins, et fugatam in gentem magnam, et Dominus regnabit super eos in seculum. id est efficiam ut ex istis pauculis male tractatis oviculis, mihi ingens grex consurgat. Reliquiae igitur, hic pro posteritate et incremento ponuntur. Isaiae 37, De Ierusalem egredientur reliquiae, et evasio de monte Syon. id est, multi evadent incolumes, et crescent in magnum numerum, cum iam Assyrius putet se Hierosolymam eversurum. Intelligit autem Propheta simul incrementum et propagationem Ecclesiae tempore Christi ex Hierosolyma (unde venit ipsum semen, nempe lex et verbum) sequuturam. Reliquiae Iuda, reliquiae Israel aut Iacob, reliquiae Hierualem: id est, pauci reliqui aut superstites inde. Locus Micheae 5, est valde illustris, de reliquiis Iacob, quod sint totum mundum debellaturae: pauci enim Israelitae ad Christum conversi, totum mundum ei subiugarunt.. Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, veluti leo inter animalia sylvestria, et ut catulus leonis inter greges ovium: qui cum transierit, discerpserit, et rapuerit, non est qui eripiat. Sic saepe celebratur propagatio regni Meschiae in prophetis, per paucos conversos Israelitas, ut etiam in praecedentibus dictis audivimus Rom. 11. sic et hoc tempore reliquiae secundum electionem factae sunt. id est, aliqui pauci ex mera gratia servati sunt, pereuntibus plerisque in sua incredulitate sicut si eos quispiam potentissimus tyrannus perdidisset. Reliquiae igitur usitatissime significant aliquos paucos ex magna multitudine, aliqua tristi calamitate obruta conservatos. Sic Isaiae cap. 10, et Paulus Rom. 9 dicunt, ex ingenti numero Israelis tantum reliquias, aut parvum semen, convertendas ad Deum, et conservandas esse. Isaiae 30, Leva orationem pro reliquiis hisce: id est, ora Deum pro paucis hisce adhuc exitio restantibus. Nam reliquam gentem Senacheribus iam perdidit.

RELINQUO verbum: Relinquam super me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. id est, laxabo frena meo dolori, gemitui et lamentationi: [?: -t ] patiar eam effundi, et pleno ore fluere. Tibi relinquitur pauper, pupillo tu eris adiutor. id est, destitutus ab omnibus, ad te solum confugit: quia non est alioqui quisquam qui pugnet pro eo, nisi tu Deus. Psal. 79. Veniat ad te gemitus vincti. Secundum magnitudinem brachii tui fac superstites filios mortis, aut morti destitatos. id est, serva ac conserva eos. Relinquere reliquias, aut superstites: Ierem. 44, Et excindatis vobis virum de mulierem, parvulum et lactentem de medio Iehuda ut non relinquatis vobis reliquias. id est, ut peccatis vestris efficiatis, ut vos Deus prorsus deleat ac excerpet, nec quisquam omnino vestrum exitium extremum evadat. Isaiae 1. Nisi Dominus reliquisset nobis superstites paucos, sicut Sodoma fuissemus. id est, nisi Dominus effecisset ut pauci pii superessent, accideret plane sicut Sodomae, ubi prorsus nemo praeter Lothum fuit pius. Relinquetur filia Syon, sicut umbraculum in [?: ] , Isaiae 1. id est, deserta prorsus erit, abductis in captivitatem, interfectisve hominibus, et desolatis circum quaque civitatibus, sicut tuguriola in vinetis post [?: -demiam ] ablatis omnibus botris, nemineque amplius [?: -riolum ] invisente aut incolente. Aliquem reliquum facere: pro, superesse ei. Ruth 2. Comedit ad saturitatem, [?: ] reliquum fecit id est, superfuit ei insuper aliquid. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta: Lucae 13. [?: ] , erit deserta: id est, vos omnes peribitis, quare vestrae domus et civitates erunt prorsus desertae. Relinqui ergo alicui domum desertam, est, ipsum una cum [?: -s ] prorsus interire, ita ut nec posteros ullos aut sibi coniunctos relinquat. Vicinum ergo pro altero ponitur. Solitudo domus interitum hominum denotat. Sic crebro apud prophetas, solitudo civitatum interitum aut captivitatem hominum indicat. Iohan. 16. Exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et proficiscor ad patrem. id est, antea meipsum exinaniens assumpsi formam servi, factus homo: nunc per mortem, resurrectionem et glorificationem migrabo denuo ad patrem. Relinquere sine testimonio semetipsum, Actorum 14. Non tamen reliquit se sine testimonio, dum nobis caelitus benefacit, etc. id est, Deus non est passus nullum prorsus de se testimonium, etiam inter gentes extare. nam tam variis beneficiis rerum ad utilitatem hominum annuatim crescentium, abunde eos de seipso admonuit, convicitque suae praesentiae et omnipotentiae. Relinquere, aut reliquum facere, est interdum conservare. Isaiae 1. Rom. 9: Nisi nobis Dominus reliquisset reliquias pusillas, aut semen, sicut Sodoma essemus: id est, nisi dominus nobis adhuc paucos pios, praesertim doctores, conservasset. Sic et Roman. 11, ac 1. Regum 19. Reliqui mihi 7000 virorum, qui non incuruaverunt genua Baali. id est, conservavi mihi. Relinqui, aliquando superesse significat. Hebr. 10, Nam si ultro peccaverimus post acceptam cognitionem veritatis, non amplius pro peccatis relinquetur hostia. id est, nulla alia superest, si Christi sacrificium contemnatur et abiiciatur.

REMINISCI. Isaiae 62, Qui reminiscimini Iehovae, ne sileatis. Significat potius, qui in memoriam hominibus Dominum revocatis, seu eius memoriam celebratis: id est, vos doctores, ne cessetis praedicare veram doctrinam. In Hebr. est מזחירים Mazchirim. Alioqui Mazchir inter ministros regios fuit proprie cancellarius, qui singula negocia regi ac consiliariis in memoriam revocavit, eaque expediri ab eis institit.

REMISSIO PECCATORUM, supra in voce Peccatum exposita est. significat autem concessionem, aut condonationem illorum spiritualium debitorum. Quomodo vero peccata sint ac dicantur debita, supra in voce Debiti ac Peccati. et in libello de Iustificatione dictum est. Monet vero Christus saepe, ut remittamus fratri offensam: qui cum nos laesit, veluti mulctam quandam et sanationem laesionis nobis debet: eam igitur illi clementer condonari vult Deus, quod etiam in para bola remissorum servo 10000 talentorum proponit. Deo enim omni tempore perfectissime obedire deberemus: id cum non faciamus, remanet illa obligatio debiti apud nos. Est vero nobis quidem peccatorum abolitio, quaedam remissio aut condonatio. Nobis enim il la gratis, ac praeter omne nostrum meritum, ex mera Dei misericordia contingit. At Christo non est remissio, sed expiatio aut redemptio, qui largissime pro omnibus nostris peccatis aut debitis persolvit, aut satisfe cit legi ac iustitiae Dei, obediendo et patiendo: de qua re in Disputatione de Iustificatione prolixius actum dictumque est. Manus remissae et dissolutae, significant nonnun quam ignavia quadam languentes, ac prae pigricia ac inertia veluti dormitantes. Aliquando autem alioqui debiles. Proverb. 10. Egestatem operatur manus remissa, manus autem sedulorum ditescit. Heb. 12: Quapropter manus remissas et genua soluta erigite, aut confirmate. Vide supra MANUS.

RENASCI, Regenerari, et Renovari, verba magna ex parte synonyma sunt: alicubi tamen differunt. Utitur autem Scriptura, praesertim Novi testamenti, hisce ver bis ad declarandam perditissimam, corruptissimamque, ac simul infelicissimam aut tristissimam nostram naturam: ita ut quantacunque sit, et quicquid habeat vel ex utero matris allatum, vel postea sua industria in scientiis, aut etiam virtutum, nedum vitiorum habitibus acquisitum, sit Deo nimirum adversum, reum, et ad aeternam miseriam destinatum: et porro ad significandum, oportere hominem abiecta prorsus illa priore natura ac nativitate, renasci, regenerati, ac renovari, siquidem Deo acceptus et salvus esse velit: quia quicquid ex carne nascatur, aut ab ea sua industria ac quira tur, sit tantum caro, sintque omnes homines secundum illam priorem nativitatem filii irae ac diaboli, eiusque man cipia, ac ad eius imaginem nati et formati. Hanc prioris naturae aut creaturae, totiusque nativitatis, et omnis industriae ac sapientiae carnis damnationem, mortifica tionem, ac quasi abolitionem, Scriptura summo studio urget: et novam nativitatem, creaturam, et hominem ad imaginem Dei formatum, et ad bona opera conditum ac idoneum flagitat ac exigit. In hac igitur re exponenda utitur praedictis tribus verbis, et aliis, Iohan. 3. Amen dico tibi, nisi quis fuerit genitus denuo, non potest videre regnum caelorum. Et mox: Nisi quis genitus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. 1. Pet. 1, Deus secundum magnam misericordiam regeneravit nos ad spem vivam. Tit. 3, Deus non ex operibus iustis, quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus sancti. In hoc ultimo loco puto regenerationem proprie significare illam imputativam, aut (ut ita dicam) rationalem nativitatem, qua a Deo, ex regno Satanae, in suum ac filii sui regnum ita transferimur, ut iam pro iniustis iusti coram Deo habeamur, pro filiis irae ac Satanae, et hostibus Dei, eius domestici ac filii gratiae adoptati, et haeredes aeternae vitae simus. Quare hunc effectum iustificationis, reconciliationis, adoptionis ac haereditatis vitae aeternae tribuit hic Paulus lavacro: id est, baptismo, nempe promissioni ac gratiae ob meritum Christi nobis a Deo oblatae. Per renovationem vero intelligo secundum beneficium Christi, ipsam nempe instaurationem hominis, qua illud vetus lapideum et adamantinum cor, illaque diaboli imago ex pectore nostro excinditur, ac novum cor ac imago Dei in nobis formatur, et omnino mortificato illo veteri Adamo novus homo in nobis condi incipit, ad obedientiam et bona opera idoneus ac promptus. Sed de discrimine ipsarum rerum, nempe regenerationis ac renovationis, postea dicam, nunc plura exempla locutionum et vocum harum ac similium, quatenus eis Scriptura promiscue utitur, adiungam. ¶ De hac Regeneratione dicit Iohannes cap. 1: Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis hanc dignitatem, ut filii Dei fierent: nempe iis qui credunt in nomen eius, qui non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt. 1. Pet. 1, Renati non ex semine mortali, sed ex immortali per sermonem Dei vivi, et manentis in aeternum. 1. Iohan. 3. Quisquis natus est ex Deo, peccatum non committit. Quoniam semen ipsius in ipso manet, nec potest peccare, eo quod ex Deo natus est. Sic et Petrus dicit 2 primo, nos divinae naturae consortes esse factos. 2. Corinth. 4: Etiamsi externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur quotidie. Ephes. 4, Deponite veterem hominem, qui corrumpitur secundum cupiditates deceptionis: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum conditus est in iustitia et sanctitate vera. Colloss. 3: Exuentes veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum illum qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem eius qui condidit ipsum. Hic novus homo, et nova creatura passim in Sacris literis celebratur: praesertim 2. Corinth. 5. Rom. 7 et 12: Gal. 6. Ephes. 2, 4. Coll. 3, et alibi. Regeneratio, Matth. 19 accipitur pro integra instauratione hominis, et totius naturae in fine mundi. inquit enim ibi Christus: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes XII tribus Israel. Quod autem Regeneratio, cum de peccatoris regeneratione agitur, latius pateat quam renovatio, patet ex superius citato loco Tit. 3: deinde et ex eo, quod regeneratio necessario complectatur aliquando etiam reconciliationem, iustificationem et adoptionem in filios haeredes Dei: at renovatio, tantum corrupti hominis instaurationem denotat. Sic et Ephes. 2 Paulus, [?: p- ] salvationem peccatoris ex gratia aut favore Dei, et [?: ] no iustitiae factam, addit, nos ad bona opera condi, [?: ] in eis ambulemus. Verum quod iustificatio non complectatur renovationem, in proprio Libello, cum Dissputatione de Iustificatione impresso, multis testimonniis et argumentis a me probatum est. Discrimen [?: ] Renovationis et Poenitentiae, in illo ipso maiore [?: ] lo aut Disputatione, propositione LXXVII, plene demonstratum declaratumque est.

RENES, sunt nota viscera dorso interius [?: ereg- ] umbilici annexa, qui tum urinae repurgandae, tum [?: ] genitali semini ac generationi servire dicuntur: sicut et Scriptura vicinis lumbis generationem tribuit Vetus tus versio aliquoties male usurpat vocem Renum palumbis: ut Exod 12, et 1. Reg 8, Nahum 2. [?: Scrip- ] buit renibus cogitationes et affectus: qua ratione et causa, dicam postea, prolatis exemplis. Dicit igitur Salomon Proverb. 23: Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum laetabitur etiam cor meum intra me: Exultabunt [?: -que ] renes mei, cum loquentur labia tua quae recta sunt. Hic tribuitur renibus sensus affectusque gaudii. At contra alibi tribuitur eisdem solicitudo et tristicia, ut Psal. 73, Quoniam acerbum est factum cor meum, aut [?: ] tosum, et renes mei aculeis puncti sunt. ubi declarant suas sollicitas curas ac dolores, quod impii sunt [?: ] felices, pii vero afflicti. Sic et Psal. 16 inquit: Etiam noctu erudiunt aut castigant me renes mei: id est, acris [?: ] ra, zelus ac pia solicitudo me excitat ad timorem De Sic et Ieremias de hypocritis Capite 12 inquit: Tu prope es ori eorum, sed procul a renibus eorum. Sicut Isaias ait, procul esse Deum a corde impiorum: Dei est, non curare aut sollicitos esse ipsos de eo ex anima. Ob hanc igitur causam Scriptura, quia renibus animas cogitationes ac effectus tribuit, ideo crebro [?: ] Deum scrutari corda et renes: Psal. 7. 26, 139. [?: Ierem ] 17, et 20. Ob eandem causam etiam Psal. 51 dicit Deus amare et requirere veritatem in renibus. id est, ut homines intus in corde et intimis suis penetralibus [?: ] ament, timeant, colant, ac in eum confidant, suamque extremam indignitatem iniustitiamque agnoscant. Causae porro, cur isti rationales, ac etiam religiosi motes modi tribuantur, supra in voce Cordis declaravi. Porro, cur renibus etiam adscribantur, divinant Theologi: aut quia primi in conceptu infantis in utero formentur, aut quia in eis vis et cupiditas rei venereae aliquo modo contineatur ac excitetur, qui tanquam vehementissimus affectus causa sit, ut eisdem renibus et alii adscribantur. Ego opinor fieri id propter magnam [?: qu- ] sympathiam cordis: sicut et Galenus testatur [?: ] ex corde in renes evehi. Sensu etiam ipso percipiemus quod in magno moerore in ea parte circa Iumbar sentiamus dolores, ac veluti compunctiones quasdam, sicut et supra citavimus ex Psal. 73. Unde etiam opinor fieri, ut interdum compunctio pro moerore, contritione ac poenitentia ponatur. Sic et Ieremias indicat de magno moerore ac terrore dolere renes et lumbos, inquit enim cap. 30. Quare omnis vir habet manus [?: ] super lumbos, quasi parturiens? id est, unde ille tam [?: ] stis dolor viris accidit? Grana tritici, per metaphoram ob similitudinem quandam dicuntur renes. Deus [?: ] Cum adipe renum tritici. pro, cum farina optima grnorum triticeorum. forma enim renes cum granis [?: ] veniunt, quod in uno latere veluti cavitatem quaedam habent.

RENUNCIANDI verbo utitur Vulgata tum pro maledictione: Luc. 9, Sequar te Domine, sed permitte mihi ut renunciem prius iis qui sunt domi meae. id est, ut valedicam. tum pro extrema neglectione aut desertione, Luc. 14, Omnis qui non renunciat omnibus suis rebus, non potest esse meus discipulus. id est, qui sua bona commoda ac vitam ipsam mei causa non est paratus prorsus negligere, deserere, et velut abiicere, re ac casu aliquoid gloriae Dei gratia flagitante, non est idoneus, ut sit meus discipulus. Sic et Latini suum Valedicere aliquandoin longe vehementiore significatione, et veluti pro quadam abiectione usurpant: Valeant qui inter nos dissidium quaerunt. id est, abeant in malam rem, paratus sum eorum benevolentia perpetuo carere.

REPELLO, saepe ita usurpatur in Sacris literis a Vulgata versione, pro varii Hebraeis ac Graecis, ut iure inter Hebraismos recenseri queat. Significat autem negligo, desero, amoveo a me. Dicuntur vero et homines repellere Deum, ac eius mandata: pro negligere, aut abiicere. Num. 11, Repulistis Dominum. Psal. 18, Iustificationes eius non repuli a me. id est, non contempsi, neglexi, repudiavi, Oseae 4, Quia repulisti scientiam, repella et ego te, ne fungaris mihi sacerdotio. Sic et Paulus 1. Tim. 1. Quidam repellentes bonam conscientiam, circa fidem naufragium fecerunt. Auxesis est, vehementius verbum pro minori significatione aut re usurpatur. Vicissim etiam Deus dicitur repellere homines. Psal. 43. Quare repulisti me? quare tristis incedo? Psa. 44. Nunc repulisti nos, et confudisti? Psal. 60. Deus repulisti nos, dissipasti nos. Psal. 74, Quare Deus repulisti usque in fi-em? fumat ira tua contra oves pascuae tuae. Psal. 78, Repulit tabernaculum Sylo, tentorium quod collocavit inter homines. Psal. 94, Non repellet Dominus populum suum, neque deseret haereditatem suam. Sic et Psal. 119. Ne repellas me a mandatis tuis, ne patiaris me ab eis aberrare. Denique et Rom. 11 negat Paulus, Deum repulisse populum suum, quem elegerit. id est, repudiasse, abiecisse, etc. Rursus de hominum repulsione mandati Dei, inquit Stephanus Act. 7. Cui noluerunt obedire patres nostri, sed repulerunt, et aversi sunt corde suo in Aegyptum. Sic et Act. 13 dicuntur Iudaei repellere Evangelion Christi.

REPLERI Spiritu sancto, Lucae primo. Repleri ira, zeIo, Lucae 4. timore, Luc. 5. insipientia aut amentia, Luc. 6 iocunditate, Actor. 2. gaudio, Act. 13. iniquitate, Rom. 1 omni gaudio et pace, omnique scientia, Rom. 15. consolatione, 2. Corinth. 7. Repleri fructu iustitiae, Philip. 1. perspicuae locutiones sunt. Et in arte lapidis ad replendum, Exod. 31 id est, ad includendos auro preciosos lapides. Qui volet eas tangere, replebitur ferro et ligno hastae: 2. Sam. 23. id est, armabitur aliquo instrumento ferreo, aut furcula, qui volet spinas contrectare. id est, non molliter manu, sed ferrea furca spinas tractabit. Sic et Deus impios, me autem meosque molli manu contrectabit. Iudicio impii replevisti iustitiam et iudicium. Iob 16. id est, secutus es iudicium impiorum, ut diceres iustitiam Dei esse iniustitiam.

REPONERE in cor verba, est diligenter aliqua dicta expendere, observare memoria, ac retinere. Sic dicitur Iacob conservasse narrationem somnii Iosephi, Genes. 37. Et David, reposuisse in cor verba Achis et au aulicorum dicentium, Non ne hic est ille David, cui cecinerunt, Percussit Saul mille, et David 10000? Et Luce secundo bis repetitur, Maria autem conservaba omnis verba haec, conferens ea in corde suo. Sic ille in [?: -olicis ] ait: Sensibus hac imis res est non parva, reponas. Et, — Manet alta mente repostum ubi de memoria potius dicitur. Et vulgo Germani dicunt, Las dier die wort zu herzen gehen, aliqua verba alicui ad cor eunt. Repositum alioqui alicui aliquid esse, significat domi diligenter ei servari, ut suo tempore ei exhibeatur. Luc. 19, Ecce mina tua quam habui repositam in sudario. Col. 1, Propter spem repositam vobis in caelis, quam audistis prius per sermonem veritatis Evangelii, 2. Tim. 4, Quod reliquum est, reposita est mihi corona gloriae. id est, asseruatur mihi, parata in suum tempus. 2. Pet. 3, Caeli et terra repositi eiusdem sermone custodiuntur igni in die damnationis et exitii impiorum. Ponitur praecedens pro consequente. per repositionem enim fit conservatio: et porro, aliquid alicui paratum ac in promptu esse significat.

REPORTARE, pro consequi ponitur. Reportare promissionem, Hebr. 10. Reportare finem fidei salutem animarum, 1. Pet. 1. est, consequi ea bona: sicut si quis aliquo iret allaturus quae sibi usui essent. ita pingitur per metaphoram curriculum vitae humanae. Ponitur ergo sequens pro praecedente. prius enim est acquirere, postea secum asportare.

REPROBARI, pro reiici ac damnari tanquam malum, usitatum est etiam Latinae linguae. In Novo autem testamento crebro reperitur. Reprobus homo, mens, sensus, est idem quod non probus. 1. Cor. 9. Ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. id est, non vere pius. In hac significatione aliquoties hoc vocabulum reperitur, 2. Cor. 13. Porro 2. Tim. 3 dicuntur aliqui reprobi circa fidem. Homines, inquit, mente corrupti, et reprobi circa fidem. id est, non recte de fide Christiana sentientes, aut Deo non fidentes. Tit. 1 Ad omne bonum opus reprobi: id est, non idonei. Rom. 1, Tradidit eos Deus in mentem reprobam. id est, perperam etiam de externa honestate vitaque iudicantem. Dicitur et terra reproba, Hebr. 6. Terra quae profert spinas et tribulos, reproba est: id est, prava et perversa. Aliqui reprobum exponunt pro prorsus reiecto, aut simpliciter citraque omnem exceptionem ad aeternum exitium destinato: qui vocis huius, ac locorum in quibus reperitur, sensus non est. Videtur autem tum probum, tum et reprobum, venire a probatione aut exploratione monetae: quod alia ut sincera in probatione approbatur, alia ut adulterina reprobatur.

REPROMISSIO, et REPROMITTO, in Sacris literis idem est quod simplex Promitto, aut Promissio, nisi quis velit nostras et Dei promissiones conferre. ut sicut nos ei promittimus, quod ipsum solum pro vero Deo habere, et ab eo solo pendere velimus: ita ipse vicissim nobis promittat aut repromittat, quod velit noster Deus ac propitius pater esse, nosque tueri, regere, servare ac beare. Iurisprudentes dicunt, repromissionem esse iteratam promissionem: sic sane Deus inculcat nobis suas promissiones, ut eas terque quaterque inculcet ac iteret. Vulgata in novo Testamento plerunque ἐπαγγελίαν vertit repromissionem, quam aliae versiones dicunt Promissionem, de qua re aliquid supra in Promissio dixi. Beza etiam gratuitam promissionem.

REPTILIS nomine significantur omnia serpentia humi, quae non tam pedibus incedunt, quam humi repunt. Dicitur haec vox etiam de piscibus. Gen. 1, Producant aquae reptile animae viventis.

REPUDIUM, fuit dimissio uxoris, seu dissolutio matrimonii, Ethnicis usitata et Iudeis: idque ferme pro libitu, ac citra gravissimam causam, Deut. 24. Eam nimiam licentiam dissolvendi coniugii, Christus Matth. 5 et 19 reprehendit, ac restringit ad solam causam aut casum adulto rii. Modestinus Iurisconsultus id discrimen esse dicit inter Divortium, et Repudium, quod divortium fiebat inter iam coniuges, sed repudium inter sponsum et sponsam. Verum constat, non tantum in Sacris: sed et in prophanis literis vocari repudium, etiam coniugum separationem. Cum vero fiebat repudium, dabatur mulieri libellus repudii, qui vocabatur ab Hebraeis Sepher Chrithuth, libellus excisionis aut succisionis: eo quod praescindebat vincula ac obligationes coniugii. Qualis ea forma fuerit apud Iudaeos, ignotum est. Monsterus de praesenti Iudaeorum repudio ita scribit: Porro גידוש proprie est repudium et eiectio mulieris: libellum vero repudii magistri Hebraeorum vocat גט , qui veluti testis est repudii, in quo maritus resignat omne ius quod habuit in uxorem. Utuntur autem Hebraei multis et variis ceremoniis, cum hunc parant libellum. Sed quoniam nihil in eis nisi meras superstitiones invenio, nolo hic lectoris animum illis gravare. Utuntur autem in libellis huiusmodi forma: In quarta Sabbathi, in vigesimo mensis Sivan, anno quinquies millesimo ducontesimo nonagesimo tertio a creatione mundi, hîc, et in hac civitate, Ego Iacob sic cognominatus, filius Rabbi Izhac, volui ex animo, atque citra ullam coactionem dimisi et eieci hanc, quae hactenus fuit uxor mea filia illius Rabbi: et concedo ei potestatem et licentiam, ut pro libitu suo vadat quod voluerit, ducique possit ab omni viro, nec eam quisquam prohibere praesumat. In cuius rei testimonium dedi ei librum repudii, et schedam dimissionis, atque signaculum divortii, iuxta constitutionem Moysi et Israel. Romanorum porro forma libelli repudii haec fuit: Res tuas curato, res tuas tibi habeto. Vide tractatum de Divortiis. Porro olim repudium tum gentilium, tum et Iudaeorum, fuit integra dissolutio, ut uterque esset liber, haberetque plenum ius contrahendi novum coniugium: quod et iam in nostris Ecclesiis in legitimo divortio in nocenti personae conceditur. Pontifex Romanus in suo regno habuit quoddam semidivortium, ut id Erasmus vocat, ita ut coniuges solummodo a societate mensae ac lecti separarentur, novi vero coniugii nec nocens nec innocens persona ius haberet. Contra quem abusum, aut potius noxium errorem, scripserunt non tantum nostri doctores, sed etiam Erasmus, Caietanus in suis Commentariis super Paulum: et denique Catharinus admodum prolixe, cuius liber est excusus Romae anno Domini 1552. Porro sicut coniunctio Ecclesiae cum Deo ac filio eius comparatur coniugio, tum in Veteri, tum et in Novo testamento: sic et separatio eorundem, repudio aut divortio. Transferuntur igitur per metaphoram ad utrumque coniugalia verba. Isa. 50 inquit Deus ad Iudaeos: Quis est iste libellus repudii, quem dedi matri vestrae, quod eam dimiserim? aut cui ex creditoribus meis vendidi vos? Ecce propter iniquitates vestras venditi estis, et propter scelera vestra abiecta est mater vestra. Quasi dicat: Non sponte dedi synagogae repudium, sed coactus eius peccatis. Idem, eisdemque locutionibus ac vocibus repudii metaphorice disseritur, de abiectione et revocatione Israelis.

REPUTARE verbum, perperam ponitur pro imputare, a Vulgata versione, Romanorum 2, 4. Numer. 18. Genesis decimoquinto. Deuteronom. 21. 23. 24. Psalmo 106. Isaiae 29. 32. 2. Corinthiorum 5. Galat. 3. Iacob 2. Reputare Latinis est, aliquam rem considerare, expendere, cogitare. At in Sacris literis aliquando accipitur pro magnifacere: quasi dicas, considerare cum admiratione. Psalmo 144. Quid est homo, aut filius hominis. quod reputas eum? id est, quod adeo es de eo sollicitus? Isaiae quinquagesimotertio: Non erat ei decor, quare nec reputavimus eum. Danielis undecimo, Deum patrum suorum non reputabit. Unde Italis reputatio alicuius, eius existimationem ac dignitatem denotat. Reputari aliquando ponitur pro censeri, haberi, aut videri. Proverbiorum decimoseptimo: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur. id est, a multis ignorantibus eum pro sapiente numerabitur, aut habebitur. Vide Imputo supra.

REQUIES, non raro idem valet quod pax, atque adeo tranquilla felicitas. Matthaei 11. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quod mitis sim corde, et invenietis requiem animabus vestris. id est, [?: ver-- ] pacem ac felicitatem Psal. 95. Quibus iuravi in ira mea, quod non introibunt in requiem meam. id est, in eam requiem ac felicitatem, quam ego dabo meis. Psalmum 116, Revertere anima mea in requiem tuam. id est, in felicitatem ac tranquillitatem conscientiae: nempe ad Deum ipsum, ut ipsemet Psaltes sese explicat. Proverbiorum 1: Requies imperitorum interficiet eos, et felicitas statorum perdet eos id est, res secundae ac prosperae [?: ] exitio imperitis et stultis, etc. Vicina huic significata est, quod pro habitatione aut mansione ponitur. Unusquisque enim in sua domo requiem habere solet Psalmo 132, Surge Domine in requie tua. Et mox: Erigit Dominus Sion, expetivit ut esset habitaculum eius. Haec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam concupivi eam. Sic de loco quietae ac sibi gratae mansionis accipere possis illud Christi, quod satan semel expulsus ex aliquo peccatore tanquam ex suo gratissimo domicilio, oberret, quaerens quietem: id est, [?: ] modam dulcemque sibi habitationem. quam cum reperire nequeat, revertatur in suum prius domicilium, relabente illo homine in sua pristina peccata. [?: ] opulentae. Isaiae 32, Habitabit populus meus in requietis opulentis. id est, habebit pacem ac divitias, seu [?: re-- ] necessariarum abundantiam. Requiem dare a labore. Isaiae 14 , Et erit in die illa, qua tibi Dominus requiem dederit a labore, aut dolore ac tremore tuo, et a servitudine dura, quam servivisti. Et sumes parabolam hanc, etc. Sic saepe in Veteri testamento accipitur haec vox de liberatione, et tranquilla felicitate. Requies mensae [?: ] recreatio illa quae contingit ex victu post diurnam [?: ] fatigationem. Iob 36, Requies mensae tuae plena erit pinguedine. id est, ut laute pascereris. Non habui requiem spiritui meo: 2. Corinth. 2. id est, non fui [?: ] tranquillo et quieto, quandoquidem non reperi Titum fratrem meum mihi gratissimum, et cum primis necessarium. Non habere requiem Apocalyp. 14, significat simpliciter non cessare aut desinere: non significat [?: ] felicitate. inquit enim: Quatuor illa animalia non habebant requiem die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sancctus, Sanctus. Sed ibidem postea 14 capite, significat perpetuo torqueri. Requies significat etiam [?: coc- ] tionem familiae, aut rei familiaris: ut Ruth primo. [?: ] Iehova ut inveniaris requiem unaquaeque in domo [?: ] ri sui. id est: Dei Iehova, ut consequamini viros liberos et rem famil amplam. ac in ea tranquillam ac commodam vitam: nec semper ita viduae, orbae et pauperes oberretis, ut nunc. Aquae requietum, sunt aquae frigores, suoque frigore animalibus in aestate sitientibus, [?: -tibus ] et inflammatis, quietem parientes, easne recreates. Psalmo vigesimotertio: Ad aquas requietum conduxit me. Deus dicitur requievisse die septimo, Gen. secundo, et Exod. vigesimo: quod humano [?: quod- ] re dictum est. Significat autem, eum desiisse a fabricandis novis creaturis. alioqui in regendis, propagandis ac conservandis illis iam fabricatis, operatur usquae ordo: teste Christo, qui una cum eo operatur. [?: ] re in monte Domini, Psal. 15, est, vera quiete ac pace conscientiae, aliisque Dei bonis frui, hic in Ecclesia, de [?: ] in vita aeterna. Caro mea requiescet in spe: Psalmo decimosexto, et Actorum 2. id est, tranquilla erit in sepulchro, expectans mox sequuturam resurrectionem. Quievit Syria super Ephraim: Isaiae 7. id est, conspiravit ad eo quia socii et confoederati in se invicem acquiescit sperantes inde eximium auxilium ac commodum. Acquievit in fecibus. suis, Ier. 48. id est, perpetua in suis [?: ] bus et opibus tranquille egit. Requiescere [?: ] [?: ] ad quos, supra in voce Spiritus explicatum est. 1. Samu. 10. Requiescere indignationem Dei, est finem habere: ut supra ostensum est, Quiescere ali quando significare desinere, aut omnino finem habere. Ezek. 5 et 16. Ego quoque faciam quiescere in te furorem meum, et recedet zelus meus a te, quietusque ero, et non indignabor amplius. id est, acerbissimis suppliciis te afficiendo ita animum meum explebo, ut irasci desinat. Sic 23 cap. Faciam quiescere scelus tuum. id est, cogam te ab eo desistere. Non requiesc et virga impietatis super sortem iustorum: Psal. 125. id est, non diu aut perpetuo dominantur impii super pios, ne eos pii in sua impietate imitentur. Requiescet super illum pax vestra, Lucae decimo: id est, continget ei pax a vobis illi petita, per salutationem vestram. Requiescere faciet benedictionem in domo tua: pro, benedicetur domus tua â Domino, continget illi benedictio. Requiem facere, aut dare alicui. est, eum liberare a difficultatibus et calam itatibus, quibus premebatur, eumque in tuto ac quiete collocare. Esther 2, Atque requiem provinciis fecit, deditque dona secundum potentiam regiam. id est, provinciarum tributa et alia duriora ac graviora onera imminuit. Requiescemus super eum, quemadmodum cadit ros super terram: 2. Sam. 17. id est, ita omnia ac subito nostra ingenti multitudine circa castra Davidis occupabimus, ac si ros aut pluvia super eum ac omnia vicina loca cecidisset.

REQUIRO, supra in QUAERO expositum est. Vide ibi.

RES, est plerunque in Hebr. דבר Dabar verbum, quod infra exponetur. hic voculae Res aliquot significationesac locutiones breviter recitabimus. Res diei mensis, aut anni, significat praescriptum aut dimensum illius temporis. Exod. 5, Perficite opera vestra, diem in die suo. id est, singulis diebus suum pensum, suum constitutum aut deputatum. Exod. 16, Pluam vobis panem de caelo. Exibit igitur populus, ut colligat rem diei in die suo. id est, necessarium dimensum victus diurni. Sic et de sacrificiis dicitur Levit. 23, Ut offeratis rem diei in die suo, id est, singulis diebus sua praescripta sacrificia. Idem dicitur et 2. Paral. 8. Sic et de annuis reditibus Salomonis, 1. Reg. 10. et 2. Par. 9, Singuli deferebant munus suum, vasa aurea, etc. rem anni in anno suo. pro, singulis annis suum praescriptum tributum. Res, pro responso aut sententia: Deut. 1, Explorent terram, et referant nobis rem. id est, id quod compererint explorando. Rem nullam transire super aliquem: Deuter. 24. Eo anno, quo qui uxorem duxerit, non proficiscetur in militiam, nec transibit super eum res ulla. id est, nullo omnino politico onere gravabitur. Hoc genus daemoniorum in nulla re potest exire, nisi oratione et ieiunio. pro, nulla re aut ratione expelli potest: Mar. 9. Super re על דבר al debar, In re bidebar: utrumque Propter significat, et in Scriptura valde usitatum est. Sed Vulgata plerunque vertit Propter. Genes. 20, Forte non est timor Dei in isto loco, et interficient me super re uxoris meae. id est, propter. Nume. 31, Ipsi tradiderunt filios Israel in praevaricationem contra Dominum in re Peor. id est, propter. Res tributi, id est causa. 1. Reg. 9. Haec est res attributi, quod ascendere fecit Salomon: id est, haec est causa propter quam Salomon imposuit tributum, nempe illae tot structurae sumptuosissimae, quae ibi [?: recensen-- ] nisi quis Summam vertere malit. Deuteronom. 19. Haec est res homicidae, qui fugiet illuc. id est, hic est causas aut causa, propter quam fugiet illuc homicida. [?: Tur- ] rei: id est, turpitudo aliqua. Deuteron.vigesimotertio iubetur excernens obruere terra stercus. et additur ratio: Quia Deus obambulat circa castra tua, ne videat turpitudinem rei. id est, ullam spurcitiem aut foeditatem. Quod huius locutionis exemplum observandum est, quia mox sequenti Capite usurpatur de causa divortii. Si (inquit) uxor non invenerit gratiam apud virum; quia reperit in ea turpitudinem rei: id est, aliquid turpe, aut reprehensibile. Sunt alioqui innumera loca in Vulgata versione, ubi hac vocula utitur, sed quae ex eius Latina significatione non difficulter intelligi queant. Aliqua etiam exempla in voce VEREUM exponentur suo loco.

RESERVARE. Fortitudinem eius tibi reservabo, Psalmo 59. Vel potius, apud te observabo. id est, cum ad te confugero, in loco tuto observabo robur hostium. vel etiam tibi reservabo, scilicet puniendam, superandam, ac frangendam. Nahum 1. Reservans iram Iehova inimicis suis: id est, qui tandem eos punit, etiamsi diu quievit, ac dissimulavit et tacuit, veluti si iniuriae ac peccatorum oblitus esset: tamen tandem recordatur et punit, perinde ac si in libro suo memoriali diligenter adscripsisset, sibique veluti adseruasset. Sic et 2. Pet. 2 ac 3. aliquoties aliquem ad poenas aut ad diem iudicii reservari, item aliquem igni reservari, et contra alicui caliginem tenebrarum reservari dicitur: id est, fore ut tandem sic puniatur.

RESIPISCERE, et RESIPISCENTIA, putant aliqui et Latinius esse, et magis convenire ei rei quam Poenitentiam aut Conversionem vocamus, quam Poenitere et poenitentia: eo quôd complectatur non tantum dolorem de praeteritis malefactis, sed et mutationem mentis, ac studium recte agendi. Ego vero censeo vocem Poenitentiae retinendam esse, non solûm quia multum est usitata in Vulgata versione et Ecclesia: sed etiam ob hoc ipsum, quia non perinde novam obedientiam complectitur, quam Scriptura non in essentia, sed in fructibus aut effectibus poenitentiae ponit. Video enim id Spiritum sanctum agere, ut omnem nostram bonitatem ac pietatem, omnemque nostram gloriationem (ut Paulus loquitur) ex iustificatione ac salute excludat, tantumque peccatorem, et quidem ad inferos deductum, ibique in doloribus inferni iacentem servet. Nam Christus venit, ut peccatores salvos faciat, sanetque: non eos qui iam sua sponte resipuerunt, et ad sanitatem mentis redierunt, quique medico Christo non indigent. Sed de his plura vide supra, in voce POENITENTIA.

RESPICERE, non tantum in Sacris, sed et in profanis significat favere alicui, misereri ipsius, eique opitulari, propterea quod cui bene cupimus, cuiusue miseremur, eum crebro etiam oculis respicimus: sicut Germani dicunt, Ich wolt dich nicht ansehen. Quinetiam divinum favorem aut misericordiam etiam Ethnici hoc verbo significant. ut Terentius in Andria inquit: Carine, me et te, nisi quid dii respiciant, imprudens perdidi. Et in Phorm. Dii nos respiciunt, gnatam inveni nuptam cum tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius significationis. Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui putant esse Hebraismum, et vertendum esse, Respexit ad humilem ancillam suam. Eadem locutio plenius habetur. 1. Samuelis primo, quo etiam D. Virgo respexisse in suo Cantico videtur: O Iehova exercituum, si respiciendo respexeris afflictionem ancillae tuae, et recordatus mei fueris, et non oblivisceris ancillae tuae, et dederis ancillae tuae filium. ubi Respicere, recordari, et non oblivisci afflictionis Annae, est moveri eius calamitate, misereri, opemque ei ferre. foecundando eam. Deuteronom. vigesimo sexto, Respexit humilitatem nostram. id est, afflictionem nostram. Sic et Ieremiae quadragesimoseptimo: Propter sonitum incessus ungularum equorum, etc. non respexerunt parentes ad liberos ob debilitatem manuum. id est, non sunt miserti eorum calamitatis, fugiendi studio, et ob propriam imbecillitatem. Huius significationis variae sunt in Scriptura phrases: ut, Respicere de caelo, Psalmo 80. Respicere et misereri. Respicere oculis, Secundum multitudinem miserationum respicere: Psalmo 69. Respicere in testamentum suum: Psalmo 74. item respicere in faciem Christi, Psalmo 84. Respexit in orationem afflictorum: Psal mo 102. Sic et Psalmo 113, et 138, Dominus in altis habitat, et humilia respicit. Threnorum 5. Intuere, et respice opprobrium. Aliquando significat simpliciter probare et amare: ut cum Deus dicitur respexisse Abelem, et eius victimam. Cainum autem non respexisse. Indicium autem illius respectus aut approbationis, fuit proculdubio ignis caelitûs demissus ad absumendam victimam. Numer. decimosexto: Sacrificia eorum ne respicias id est, non probes, Sic et Malach 2 dicit Deus: Non ultra respiciam ad sacrificium, nec accipiam placentam de manu vestra. Isaiae sexagesimosexto: Ad quem respiciam? ad eum qui est pauper, et contritus spiritu: hic tum amorem, tum et misericordiam Dei intelligere commode queas. Levit. vigesimosexto: Respiciam vos, et crescere faciam. id est, amabo, fovebo. Significat hoc verbum etiam sperare, ut in voce OCULUS diximus. unde enim speramus aut expectamus aliquid boni, eo crebro respicimus. Isaiae trigesimoprimo: Vae qui confidunt in humanis praesidiis, et non respexerunt ad sanctum Israelis, neque Iehovam quaesierunt. id est qui non speraverunt, et petierunt opem â Domino. Hos. 3, Filii Israel respiciunt ad deos alienos id est, eos sectantur, colunt, et in eos sperant. Eadem locutio cultum verum ac falsum significat etiam Isaiae 17, In die illa respiciet homo ad factorem suum, et ad S. Israelis spectabunt: et non respiciet ad altaria, et ea quae fecerunt digiti eius. id est, ad iola. Nonnunquam significat admirari, et imitari aliquos. Psalmo quadragesimo. Beatus vir qui posuit Deum fiduciam suam, et non respexit ad superbos et declinantes ad mendacium. id est, non est imitatus illos in quaerenda ope idolorum aut potentum. Respicere est etiam aliquo abire, aut alicui negocio reique sese penitus dedere. Isaiae decimotertio. Unusquisque ad populum suum respicient: unusquisque ad terram suam fugient. id est, ex Babylone abibunt. Sic Isaiae quinquagesimosexto: Universi in viam suam respiciunt, quisque ad lucrum suum. id est, singuli sacerdotes ac doctores, neglecto suo ministerio, sua agunt, et sua commoda captant. Gen. 19, Angeli educentes Lotum cum suis e Sodoma, iubent eum fugere in montem, et prohibent ne retro respiciat. Quod cum uxor eius non observasset, conversa est in statuam salis. Quo mandato et facto adumbratum videtur esse illud quod Christus Lucae 9 dicit: eos qui manu ad aratrum admota, retro respiciunt, non esse idoneos ad regnum caelorum. id est, Christianos perinde intentos, atque adeô totos esse debere in suo Christianismo ac regno Christi promovendo: ac arantes coguntur perpetuo respicere in boves trahentes, et in ipsum quoque aratrum, ne a recta linea et proposito sulco usquam aberrent. Qui vero id non faciunt, illi tandem obstupescunt, et sensum verae pietatis prorsus amittunt, una cum ipso Spiritu S. eos vivificante. Respicere personam, aut faciem, supra in Persona et Facie est expositum. Respicere, significat aliquid considerare, et considerati conditione aut natura moveri. Isaiae 5. Vaeiis qui indulgent voluptatibus, et opus Domini non respiciunt, nec opus mauvum eius considerant. Sic iubet nos Christus respicere aves caeli, quae neque serant, neque metant, et tamen Deus illas alat. id est, considerare nos eas vult, [?: ] inde providentiam Dei discamus. Sic et illud accipi potest, quod Psalmo vigesimoquinto inquit: Respicere inimicos meos, quia multiplicati sunt. id est, considere et moveare eorum multitudine ac ferocia, meoque periculo. Respicere, aliquando idem est quod conari, [?: ] liri, agere aliquid. Lucae 1, In diebus, quibus respexit Deus ut auferret opprobrium meum inter homines. id est egit, et peregit ut auferret. Act. 22 dicit Ananias: [?: S--- ] frater, respice. id est, iterum aspice, iterum utitor [?: ] aut recipe visum, quem amiseras. Respicere saepe [?: ] dum, in locorum et aedificiorum descriptionibus significat aliquo versum esse. Sic Ezech. 40, portae tempi describuntur, quod aliquae ad Orientem aut [?: Men-i ] respiciant. Respiciente mane reversum est mare, Exod. 14. id est, summo mane, cum sol radiis suis inciperet respicere mundum.

RESPONDERE, primum habet hunc [?: usita- ] mum Hebraismum, ut significet Incipere loqui: idque [?: ] in Veteri, tum et in Novo testamento. Exempla sunt passim obvia. Excusant autem, aut explicant aliqui ita [?: ] Hebraismum, quod licet non alterius sermoni sermo aut responsio reddatur: at redditur vel rei ipsi, aut alicui necessitati sermonem postulanti: vel etiam cogitationibus auditorum, cupientibus scire aliquid, aut alioquae institutionem desiderantibus. Huc et illud [?: acc- ] . quod loquuturi miro studio captant prius alterius [?: ] monem: eoque eum plerunque prius interrogant, ut dicendi occasionem habeant. De quo in Generalibus. Significat et id quod Latini dicunt Correspondere aut etiam pendere. Genesis trigesimo: Cras respondebit [?: ] cia mea. id est, continget mihi, Deo ita operante, praemium dignum meo fideli labore, quo hactenus tibi gratis sum famulatus. Vicinum huic est quod Latini dicit, non respondent ultima primis, Non respondent fractus labori, Non respondet tellus votis avari [?: ag- ] Aliquando significat testari, aut testimonium probat quo aliqui praedictum locum Gene. trahunt. Isaiae tertio: Agnitio vultus eorum respondet illis. pro, [?: ex- ] eorum facile deprehen ditur malitia eorum id est [?: ] vultus testatur latentem animi malitiam. Deute: vigesimoprimo: Tunc respondebit canticum istud [?: in---- ] ctu eius in testem. id est, testabitur illos deliquisse et defecisse, eoque optimo iure puniri. Deuteronom. decimonono : Si surrexerit testis iniquus, ut respondere intra hominem praevaricationem. 2. Samuel. primo [?: ] tuum respondet contra te. Oseae quinto: Respondere arrogantia Israelis in facie eius. Respondere sapientiam et prudentiam. Dan. 2, est sapienter et prudenter loqui re spondere pacem, Deuteron. 10, est pacifice et amice correspondere, ut quaese dedere et conditiones pacis recipere velit. Respondere verbum, est responsum dare: 1 Regum duodecimo. Aliquando significat exaudire Psalmmo 3, Voce mea ad Dominum clamavi, et respondi mihi de monte sanctitatis suae. id est, exaudivit. Isaiae quinquagesimooctavo . Tunc clamabit et ipse respondebit Respondet autem Deus in exaudiendo tripliciter. Primum, ipsa exauditione. id enim omnis orans maxime agit, ut exoret. Secundo, testificatione sui Spiritus affirmantis cordi nostro, nos esse exauditos. Tertio. [?: ] to ipso petito beneficio, quae (ut ita dicam) vel realissima responsio est. Respondere Deus dicitur prophetae, aut alii consulenti eum, cum illi ad quaesita dat responsum Iob cap. 14 inquit. de extremo iudicio ac ressurectione. Tunc vocabis me, et ego respondebo. id est, ut audiam vocem tuam in sepulchro, et prodibo [?: ] reboque veluti citatus. Respondent peccata contra [?: ] id est, testantur aut accusant nos. Isaiae 59. Sicut et [?: ] contra iustitia, Gen. 30. de quo loco diximus. Aliquando significat canere, quia canentes aliquando alternatim canunt, et sibi veluti respondent: quia amant alterna Camoenae. Ideo dicunt servi Achis, 1. Samuelis 21. Non ne hic est ille David, cui responderunt in tympanis: Percussit Saul in millibus suis, et David in myriadib. suis? Hinc putant aliqui esse illud Graecum verbum, quo tum Septuaginta, tum et Lucas de Anna prophetissa utitur, ἀνθωμολογεῖτο : tametsi illud potius ad Deum respicit, quod pro accepto beneficio vicissim Deo confitebatur, aut gratias reddebat. Aliquando significat reipsa facere quod mandatur. Isa. 65 et 66. Quare clamavi, et non respondistis: locutus sum, et non audivistis? id est, me loquente non estis conversi, nec obedivistis. Romanorum nono: Tu quis es, qui respondeas Deo? id est, qui rixaris et litigas cum Deo? Id proprie Latini dicunt Responsare. id est, non acquiescere in ullo Dei responso, sed semper contra rixari ac litigare. Invenire responsum, Iob 32 id est, posse respondere. 2. Corinth. 1, Responsum mortis habuimus. id est, certissimam et velut immotam sententiam de praesenti morte in me conceperam, veluti damnati audiunt contra se sententiam mortis ferri. Sicut olim iurisconsultorum, praetorum et principum responsa pro immotis decretis habebantur.

RESTITUERE, aliquando significat sanare, et instaurare: ut Matt. 12, Marci 3, et Lucae 6, Restituta est manus illius sana sicut altera. id est, sanata est. Elias veniet, et restituet omnia. id est, instaurabit veram religionem et cultum: Matth. 17. Actor. 1. Num in tempore hoc restitues regnum Israeli? id est instaurabis, ut Israel habeat regnum sicut olim? Actorum tertio. Quem oportet quidem caelum accipere usque ad tempora restitutionis omnium quae praedixit Deus. id est, usque ad instaurationem regni Dei, et rerum totius naturae per Satanam primumque lapsum labefactatae, aut etiam evertae.

RESURGO, iterum surgo, sicut ἀνίστημι . id est, post casum, aut cubationem, vel sessionem denuo me erigo. Per metaphoram, potissimum transfertur ad resurrectionem a morte. Vita enim quasi stare quoddam est, et mors contra ut casus. Quare a morte reviviscere, est quoddam denuo surgere: inde nomen resurrectio, ἀνάστασις . Primum vero significat hoc verbum ac nomen, illam corporum totiusque hominis reviviscentiam, quam Deus decrevit, seque facturum praedixit in extrema die, ut omnes iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res haberet 100 aut plures dominos, nec tot hominibus esset locus ac victus in hoc mundo suffecturus: quod unico tantum exemplo septem fratrum, qui unicam uxorem habuerant, declarant: illo vero eam ex Scriptura et omnipotentia Dei asserente. Sunt autem innumera huius et rei et verbi, praesertim in novo Testamento, testimonia ac exempla: ut Martha ait Ioan. 11. Scio quod resurget in resurrectione, in ultimo die. De hac resurrectione prolixe agitur 1. Corinthiorum 15, et 1. Thessalonicens. 4. Secundo, significat idem verbum etiam istam temporariam resurrectionem, miraculose factam, eorum qui iterum mori debebant. De qua dicit Christus Matthaei 11, Mortui resurgunt. Hebraeos 11 , Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Verum Scriptura vocat ibidem illam priorem, potiorem resurrectionem. Tertio, resurrectio usurpatur etiam de iustificatione ac adoptione ad vitam aeternam, qua in hac vita ex aeterna morte iniustitiae et irae Dei ad veram spiritualemque vitam resurgimus. De hac potissimum inquit Christus Ioann. undecimo: Ego sum resurrectio et vita: id est, autor et effector spiritualis resurrectionis, ac vitae aeternae. De hac resurrectione agitur etiam Romanorum 6, ubi toties Paulus ingeminat, nos cum Christo vivificatos, et a morte excitatos esse. Hanc resurrectionem vocat Apocalypsis primam resurrectionem: dicitque beatos fore eos qui ea potientur, propterea, quod in eos secunda mors, id est, aeterna damnatio nullum ius potestatemve amplius habeat. Colossens. secundo: Per baptismum resurrexistis cum Christo per fidem. Quarto, resurrectio non raro usurpatur de conversione, aut resipiscentia. Proverbiorum vigesimoquarto: Septies in die cadet iustus, et resurget. Ieremiae octavo: Nunquid qui cadit, non adiiciet ut resurgat? Ephes. quinto. Quare dicit, Surge qui dormis, et resurge a mortuis, et illucescet tibi Christus. Sic Luc. secundo dicitur Christus positus in ruinam et resurrectionem multorum. id est, multi scandalizabuntur eo, ut in impia doctrina permaneant, imo etiam impingentes in hunc lapidem persequutores fiant: multi etiam contra convertentur. Quinto, Resurgere significat ex calamitatibus, quibus per iram Dei obruuntur, emergere. ut 41 Psalm. Ubi decubuit, non adiiciet ut resurgat. Amos quinto: Cecidit, et non adiiciet, ut resurgat, virgo filia Israel: prostrata est in terram, et non est qui erigat eam. Idem et Amos octavo dicitur. Sic et illud primi Psalmi intelligi possit, Non resurgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. id est, non consistent ibi, sed ob malam causam et adversantem Deum succumbent. Sextô, resurrectio et sessio ponitur aliquando pro isto corporeo motu aut situ: et tamen per synecdochen omnes hominis actiones, consilia et motus, non tantum externos, sed et internos notat. Psalmo 139, Tu cognovisti sessionem et resurrectionem meam, intelligisque cogitationem meam longe ante te. Eadem locutio est et Esdrae secundo. Denique negantur aliquando mortui resurgere. id est, mox ad hanc communem vitam reviviscere. ubi non agitur de illa extrema resurrectione. Iob decimoquarto: Homo cum dormierit, non resurget. id est, non mox reviviscet. Isaiae vigesimoprimo: Mortui non vivent, et vita defuncti non resurgent. Et Isa. quadragesimotertio, de submersis Aegyptiis in mari rubro legitur: Simul dormient, et non resurgent. id est, non cito reviviscent, vere ac penitus perierunt. ¶ Quaerere quis possit, qua ratione aut sensu dicatur Christus traditus propter peccata nostra, et resurrexisse propter iustificationem nostram? Credo hunc esse simplicissimum sensum, quod peccata quidem nostra, aut iniustitiae in eum translatae, eum adegerint ad mortem: sed ideo surrexisse, ut nos tanquam mediator et perpetuus sacerdos, ad dexteram patris sedens, ad thronum gratiae fide accedentes iustificet et salvet. Hanc vim et efficaciam resurrectionis Christi cupit Paulus Philip. 3 cognoscere. Verum de priore loco clarius in praepositione PER dictum est. Resurrectio vitae et condemnationis. Ioann. 5, Et prodibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem damnationis. id est, alii resurgent ad vitam aeternam, alii ad aeternum exitium. Christo singulari quadam ratione piorum resuscitatio tribuitur: sicut ipsemet aliquoties repetit, se credentes resuscitaturum esse in novissimo die. Sic 1 Corinthiorum decimo quinto, dicitur perinde per Christum futura resurrectio, sicut per Adamum accidit mors, et Actorum 4 ac 17, in nomine IESU dicitur annunciari resurrectio. Sic et Philippens. tertio Paulus dicit, se id sollicite agere, ut possit pervenire ad resurrectionem mortuorum. ¶ Dicat aliquis, Cur hoc tanquam eximium quoddam beneficium Christi erga pios praedicatur, quod tamen etiam impiis continget? Responsio: Causa est, quia piorum resurrectio vera illa, et quasi duplicata resurrectio erit. Illi enim non tantum ad perpetuam vitam, aut durationem resurgent, sicut impii: sed etiam resurgendo simul plenissime instaurabuntur ad imaginem Dei, gloriosissimaque specie superinduentur, denique et ad veram vitam resuscitabuntur: cum impii ad veram perpetuamque mortem sint revicturi, et quidem nudi ac exuti omni Dei gloria, vestiti vero imagine horrenda et tristi deformitate satanae. Haec autem gloriosa restitutio, instauratio ac resuscitatio, proprie beneficium Christi est, solisque credentibus continget. ¶ Miretur quis, quare coniungatur quaestio de animae immortalitate cum corporum resurrectione, quomodo ex alia sequatur altera: cum et anima immortalis esse ac vivere possit, etiamsi corpus non resurgeret? Et ut maxime perinde anima esset in nihilum redacta, sicut corpus: tamen Deus posset utrumque suscitare. Coniunguntur autem istae duae dubitationes in disputatione Christi cum Pharisaeis, Matthaei 22, et Pauli 1. Corinthiorum decimoquinto. Nam Saducaei negantes resurrectionem, negabant etiam esse ullum spiritum, aut animae immortalitatem. At Christus ex vita animae Abrahami et Isaaci, probat eorum resurrectionem. Contra Paulus 1. Corinthiorum decimoquinto , ex negata resurrectione dicit sequi, nos tantum ad huius vitae commoda spem in Christo habere seu hanc solam vitam nos vivere, eoque animam esse mortalem. Etsi autem haec quaestio non est huius instituti, et requireret prolixiorem tractationem: breviter tamen respondeo, Istius coniunctionis duarum quaestionum, nempe immortalitatis animae et resurrectionis corporis, seu contra mortalitatis animae et corporis, perpetui interitus aut abolitionis aeternae, esse ipsarum duarum hominis partium summam coniunctionem. Non enim ita est condita anima â Deo, ut perpetuo sola vivere sine corpore debeat, sicut angeli: sed cum sit tantum altera pars hominis, necessario requirit etiam alterius separationem, ut fieret homo integer, et qui totus peccavit, totus puniatur: vel contra, qui totus est Christo insertus, ac per eum iustificatus, ac filius Dei factus, totus etiam in perpetuum vivat. Si igitur corpus nunquam debet per resurrectionem reparari, necessario etiam altera hominis pars, nempe anima, erit manca. et veluti nihil. Quod si illa vivit, et in perpetuum vivere, ac vel bene vel male habere debet: necessario et alteram ad se omnino pertinentem partem aliquando recipere debet, ut in perpetuum integer homo existat. Sic igitur ex immortalitate animae, etiam corporis immortalitas per resurrectionis instaurationem facta solide deducitur: et contrâ, ex plena perpetuaque abolitione corporis, etiam animae tanquam mancae ac mutilae partis (ut ita dicam) nullitas interitusque, consequitur.

RETE, per metaphoram primum significat omnis generis fraudes, maleficiaque quibus improbi vel vitae vel fortunis piorum, aut aliorum pauperum et afflictorum insidiantur. Psalmo nono, In reti quod absconderunt, captus est pes eorum. id est, impii iusto Dei iudicio illis ipsis pravis machinationibus et insidiis, quas piis struxerunt, perierunt: iuxta proverbium, Incidit in foveam quam fecit. Psalmo 25. Ipse educit e reti pedes meos id est, ex impiorum insidiis et machinationibus, aut alioqui ex periculis. Proverbiorum 29. Qui blanditur amico suo, rete expandit ante gressus eius. Sic Psalm. 57. Rete paraverunt gressibus meis. Et Psalmo 141, Cadant in retiacula eius impii, dum ego transibo. Sic et Abacuc tyrannidem regis Babylonis, qua omnia regna occupabat, vocat rete, et dicit eum sacrificare suo reti. id est, tribuere illas victorias suae sapientiae et fortitudini, non Deo punienti per eum gentes. Significat eadem vox etiam poenas Dei, quibus perinde subito et ex improviso obruit homines. Ezech. 12 Expandam super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea. Sic saepe in Isaia, Ierem. et aliis Propheta legitur. Frustra iacitur rete ante faciem pinnatoris Proverbiorum primo. id est, nos facile evademus captantes nos, et omnia pericula. Christus comparat signum caelorum, id est Ecclesiam, ac ministerium praedicationis verbi, sagenae aut reti, capienti et complecti bonos et malos pisces: quia sic etiam per ministeria non tantum vere pii, sed et multi hypocritae in Ecclesiam congeruntur.

RETENTIO, aliqui vertunt vocabulum צרה zara, Isa. 1: quia (ut Rabini aiunt) sacerdotes [?: deti- ] populum adhuc una die ultra festum, veluti augendi cuius gratia. Mihi magis probatur Germanica, quae habet: Convocare concionem non possum, idololatria est, et violentia. ut illud Retentio violentiam notet.

RETRIBUO saepe significat (ut et D. Basilius manet super Psalmum 7 ) ultro ac primum alicui benedicere, aut beneficium dare: sicut modo diximus, Reddere significare inchoationem sermonis. De hoc Hebraismo diximus etiam supra in verbo Reddo. Psalm. 116, Quid reddam Domino pro omnibus retributionibus eius? ut habet Vulgata, et Monsteri. Nam in Hebraeo est potius, Omnes retributiones eius super me id est, debeo ei gratias pro omnibus eius beneficiis [?: ] pro nullo adhuc retuli. Haec significatio de [?: gr- ] Dei beneficentia diligenter observanda est, ne quis ei ad remunerationem bonorum operum trahat. Sic Psalmo 113 , Cantabo Iehovae, quod retribuit mihi, id ed benefecit seu beneficium in me contulit, ideoque ei gratias agam. Psalmo 119, Retribue servo tuo, ut vivam. et custodiam verbum tuum. id est, praesta mihi hoc beneficium, ut vivam, et te celebrem. Psalmo 142, [?: C-- ] me colligent se iusti, aut ad me se aggregabunt cum attribueris. id est, benefeceris mihi. Proverbiorum undecimo, Retribuet animae suae vir misericors. Usurpatur idem verbum etiam in malam partem, tum de poma ac ultroneal laesione, tum et de iniuriae repensione. Sic in fine Genesis bis hoc verbum usurpatur, de iniuria fratrum contra Iosephum. In Psalmis porro crebrum est Retribuere malum pro bono. Psalmo 137, [?: -que ] significationis, laedentis et ulciscentis, exemplis est in uno versiculo: Beatus qui retribuet tibi retributionem, quam retribuisti nobis: ubi agitur de [?: ] iniuriarum Babylonis. Dicitur Retributionum [?: ] est, quo Deus vult castigare pro peccatis. Dies [?: ] nis Iehovae, annus ad retributionem, ad iudicium [?: S- ] id est, aderit tempus, quo ulciscetur se Dominus de iniuriis illatis Sioni, et populo suo. Retributio manuum ei aliquando beneficium ultro ab aliquo praestitum: aliquando autem merces, praemium, aut gratia pro tibi opere reddita. Iudicum nono. Si secundum retributionem manuum eius fecistis ei. id est, si eas gratias rependistis Gedeoni et eius filiis, quas eius ingentia [?: ] neaque beneficia in vos meruerant Proverbiorum [?: ] , Retributionem manuum hominis reddet ei. id est praemia bona aut mala, suis factis convenientia. Isaiae tertio , Vae impio malo, retributio manuum eius fiet ei,id est, rependetur ei iuxta malefacta eius. Reddere retributionem alicuius: Psalmo vigesimooctavo. id est, reddere [?: ] lionem. Mihi vindicta, ego retribuam. Deuteronom. 32, Romanorum duodecimo, Hebraeorum decimo. id est ego puniam.

RETRO abire, est deficere ab aliquo: sicut contra Sequi eum, est eius doctrinae, sententiae, et intentioni adhaerere. Iohannis 6. Ab eo tempore multi retro abierunt, et non amplius cum eo ambulabant. id est, reddere [?: ] defecerunt. et 1. Tim. 5, Iam enim quaedam eversa sunt retro Satanam. Contra autem Ire post, aut revo [?: aliqu-- ] est eum sequi: sicut Christus Petro, sibi humana sapientia in fugienda cruce impie praeire volenti, mandat, ut potius sequatur et audiat eum, quam doceat. Alii volunt, Christum obiurgando eum veluti prorsus a se abigere voluisse: sicut solent Latini dicere, Abi in malam rem. Ac eodem sane modo et Satanam Christus Lucae quarto increpat: Abi retro me Satana. scriptum est enim, etc. Sic Psalmo 80, Sit manus tua super nos, et non retrocedemus a te. id est, non deficiemus. Psalmo quadragesimo quarto: Non retro actum est cor nostrum, neque declinavit gressus noster retro te. Retro ire, aliquando significat ab instituto, aut etiam inchoato opere desistere, vel sententiam mutare. Ezechielis decimo quarto: Veni, et faciam, non retro cedam. id est, non mutabo sententiam, aut ab opere desinam. Vicina est huic metaphora Latina Retro cedere, et Referre pedem. Retro et anteformasti me: Psalmo centesimotrigesimonono. id est, circumquaque. Sic et in Apocalypsi: Plena erat oculis ante et retro.

RETRORSUM, est retroversum. Isa. primo, Alienati sunt retrorsum. id est, alieni facti sunt ab eo, et retroaersus ab illo recesserunt. Hieremiae septimo: Abierunt in consiliis suis, et in pravitate cordis, factique sunt retrorsum ut ante. Et Hieremiae decimoquinto: Tu deseruisti me, dicit Dominus, et abiisti retrorsum. id est, defecisti a me. Converti retrorsum aliquem, alias significat pudefieri: quos enim pudet, avertunt se, nec audent in faciem alios intueri. Psalmo 129, Pudore afficientur, et convertentur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Sic et Psalmo trigesimo quinto: Convertantur retrorsum, et pudore afficiantur, omnes qui cogitant mihi malum. Idem Psalmo quadragesimo plenius dicitur. Alias significat in fugam converti, aut certe non audere aggredi hostem, nec vincere eum posse: sicut Iohannis decimooctavo, externa specie accidere videmus militibus, in quibus phrasis haec externo opere exprimitur. Psalmo quadragesimo quarto: Facis nos redire ab hoste, et qui oderunt nos, rapuerunt sibi. 2. Samuelis primo: Sagitta arcus Ionathan non rediit retrorsam. id est, non est versus in fugam, aut non frustra ac sine successu invasit hostem. Threnorum secundo: Redire fecit retrorsum dexteram a facie inimici. Psalmo quinquagesimo sexto: Tunc revertentur inimici mei retrorsum, in qua die invocavi. Hieremiae 38, Demersi sunt in coenum pedes tui conversi sunt retrorsum. id est, misere victus succubuisti. Percutere retrorsum, est terga hostium vertere ac caedere. Psalm. 78, Percussit hostes suos retrorsum. Proiecisti sermones meos retrorsum: Psalmo 50, aut post te. id est, neglexisti, contemsisti quia quae curamus, ante oculos habemus: quae negligimus, aspicere nolumus, ab eis nos avertimus, aut retro nos abiicimus.

REVELARE, crebro ac maxime proprie significat denudare: quasi velum rei, quo ea occultabatur, abstrahere. 2 Corinth. 3, Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini, ut in speculo contemplamur. id est, retecta facie aperte et libere, non tecto velamine Moysis. Isaiae quadragesimoseptimo: Revela crura, transi flumina. Hinc Revelare fundamenta alicuius muri aut civitatis, est eam evertere: quia cum eruuntur fundamenta exterra ut omnium oculis nudentur, muri super ea stare non possunt. Ezechielis decimotertio, Micheae primo : Fundamentum eius revelabo. et Psalmo decimooctavo. Hinc oritur et illa locutio, Revelare alicuius turpitudinem: pro, coire cum aliqua: quia tunt fit aliqua denudatio. Quae locutio Levitici 18 saepissime repetitur. Ibidem tamen ista eadem locutio nonnihil varies, cum inquit: Turpitudinem patris tui ne reveles, aut denudes: pro, non habueris rem cum matre, aut noverca, quia etiam illa est quasi tui patris nuditas, quandoquidem coniuges una caro sunt. Porrô quia nihil magis decet ac decorat mulierem, quam pudicitia, verecundia, et contectio tegendarum partium: ideo crebro Revelare nuilitatem alicuius mulieris, vel gentis ac populi, per mulierem aut virginem figurati, est privare eam omni gloria, et contemptam ignominiosamque efficere. Isaiae quadragesimoseptimo, de Babylone dicitur: Revelabitur turpitudo tua, aut pudenda tua. Hieremiae decimotertio: Propter magnitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt simbriae tuae. Et mox: Unde et ego denudavi fimbrias tuas in facie tua, ut appareat ignominia tua. Idem Ezechielis decimosexto. Sic et Nahum tertio: Revelabo pudenda tua. Revelare, et Revelatio, valde crebro significat patefacio, quasi velum occultans rem abstraho, rem denudo. Galatis primo: Ut revelaret filium suum in me. id est, per me, seu me praedicante. Quale sit uniuscuiusque opus, in igne revelabitur: id est, per ignem, seu ministerio ignis comperietur. Psalmo trigesimo septimo: Revela Domino viam tuam. id est, illi patefacito aut indicato tuas curas aut molestias ab eoque opem petito. Matthaei decimo, Lucae duodecimo. Nihil est occultum quod non revelabitur. id est, patefiet. Matthaei decimosexto. Caro et sanguis non revelavit tibi. Lucae secundo. Ut revelentur cogitationes ex multorum cordibus, id est, patefiant in cruco multorum cogitationes pravae, antea per hypocrisin velatae. Et sicut Paulus ait, Quo qui probati sunt, fiant manifesti: primae ad >Corinthios undecimo. Sic Isaiae quinquagesimoterti o, et Iohannis duodecimo: Brachium Domini cui revelatum est? Sic Romanorum primo. Iustitia Dei in Evangelio revelatur. id est, indicatur, manifestatur. Et mox: Ira Dei revelatur de caelo. Isaiae vigesimo secundo. Revelatum est in auribus Domini. id est, blasphemia, quae ibi praecessit, innotuit Domino. Psalmo 98. Notam fecit Dominus salutem suam, revelavit coram gentibus iustitiam suam. idem bis dicit. Isaiae 56. Prope est iustitia mea, ut reveletur. id est, ut toti mundo patefiat. Revelari alicuius malitiam, aut scelera, crebro dicitur. Revelastis praevaricationem vestram, Ezechielis 21 et 23. Revelabitur ignominia fornicationum vestrarum. Oseae 7, Revelata est iniquitas Ephraim. Revelabit terra sanguines suos, et non teget ultra eos, qui in ea occisi sunt. Isaiae 26. Hinc sit, ut non tantum ultimus ille liber Apocalypsis, sed et omnis alia patefactio Dei ac prophetia vocetur Revelatio: quia, ut propheta inquit, Dominus patefacit secreta sua servis suis prophetis, et pereos toti mundo, quae alioqui per sese nemo sciret. Dicitur etiam Revelare oculos et aures, cum Deus eos illuminat seu aperit: vel etiam cum alicui largitur, ut vere ac spiritualiter suam voluntatem ac mysteria videat ac audiat. Psalmo centesimodecimonono. Revela oculos meos, et intuebor mirabilia de lege tua. ubi Revela plane idem quod Illumina significat. Sic Numer. vigesimo quarto, Bileam dicitur revelatus oculos. id est, illuminatos habens oculos. et ibidem vigesimo secundo, Deum revelasse oculos ipsius, ut videret angelum. id est, illuminasse. Sic aures revelari. id est, aperiri aut edoceri, docilesve fieri dicuntur. 2. Sam. 7, Revelasti aurem servi tui dicendo, Domum aedificabo tibi. Sic 1. Paralipomenon 17, Revelasti aurem servi tui, quod ei aedificares domum. Revelat aurem eorum ad correctionem. Iob trigesimosexto. id est, admonet. Ibidem, Revelabit aurem pauperum in oppressione. pro, reddet eos dociles in cruce et afflictionibus. 1. Sam. vigesimosecundo queritur Saul dicens: Non est qui revelet aurem meam. id est, mihi indicet. Sic saepissime alias haec locutio usurpatur. Eodem modo credo accipi vocem Revelationis pro illuminatione, etiam Lucae 2. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. id est, ad illuminandas aut erudiendas gentes. Alii exponunt lumen revelandum: sed sequens, Et gloriam plebis tuae Israel, indicat significari aliquem effectum aut bonum gentibus communicandum per Meschiam, sicut Israeli gloriam. Illud sane as ad, non frustra ibi positum est, nec expungi debet: ut quidam in sua perversione facit, Sic possis et illud secundae ad Corinthios tertio accipere: Nos omnes revelata facie contemplamur gloriam Domini. id est, illuminata, clareque cernente. De quo paulo ante dixi. Porro quia nulla est luculentior revelatio cuiusquam, quam cum illud ipsum coram exhibetur: ideo non raro revelari aliquid significat, id coram exhiberi. Ieremiae trigesimotertio: Et revelabo eis multitudinem pacis et veritatis. id est, depromam eis largissimam pacem, et praestabo promissa. Sic Isaiae quadragesimo: Et revelabitur gloria Domini, videbitque omnis caro quod os Domini locutum sit. id est, Meschias, qui est gloriosus Deus, et gloriosa bona afferet, gloriamque Dei, qua destituuntur homines, reparabit, coram exhibebitur, ita ut videamus gloriam unigeniti nobis exhibitam: verissimaque ea omnia esse, quae ante a Deus promiserat. Amos quinto: Et revelabitur sicut aqua iudicium, et sicut torrens iustitia. id est. maxima copia exhibebitur, sicut aquae in copia contingunt. Hoc Hebraismo Revelatio Christi, eius apparitio et adventus dicitur. Talis erit dies, quo filius hominis revelabitur: Lucae decimoseptimo: id est, in suo secundo adventu exhibebitur, aut adveniet: tunc omnium vel maxime patefiet. Primae ad Corinthios primo: Expectantes dum reveletur filius Dei. id est, coram secundo gloriosoque adventu suo exhibeatur, ipsemet adveniat. Sic et secundae Thessalonicensium primo: Vobis vero qui affligimini relaxationem in revelatione Domini nostri IESU Christi de caelo eum angelis potentiae suae. Eadem vox, ac in eodem usu etiam, 1. Pet. 1 et 4 reperitur. Sic et Rom. 8 habet: Quae nunc patimur, nequaquam paria sunt futurae gloriae in nobis revelandae. id est, divinitus donandae. Virtute Dei custodimur per fidem ad salutem, quae parata est revelari in ultimo tempore: 1. Petri 1. id est, exhiberi. Verum non est ignotus hic idiotismus etiam Graecis, Latinis ac Germanis, ut verba Noticiae pro verbis rerum ponantur, seu dictum pro facto, ut Linacer loquitur: et supra, et in quadam Regula Universali idem ostendi. Sic dicit Paulus 2 ad Tim. 4. quod Alexander aerarius sibi ἐδείξατο ostenderit multa mala. Et Germani, Veil guts erzeigen, oder beweisen.

REVERTOR verbum, eiusque Hebraismi aliquo modo sunt expositi in verbo REDEO: nihilominus et hic aliquos adiiciam. Reverti, et aliquid agere: pro, rursus id facere, valde crebra phrasis est. ut Genesis 26, Reversus est, et fodit puteos: pro, iterum fodit. Ea autem suprâ in verbo REDEO, et in Regula Universali, Quod verba verbis adverbiorum vice, aut ad eorum instar addantur. exposita est. Sic 2. Paralipomenon 33 dicitur, Reversus est et aedificavit excelsa. id est, rursus aedificavit, postquam destructa fuerant, vel reaedificavit. Psalmo septuagesimooctavo: Reversi sunt et tentaverunt. pro, rursus tentaverunt, vel etiam iterato ac identidem et subinde tentaverunt. Psalmo 6. Revertere Domine, eripe animam meam: id est, iterum eripe, seu pristinae valetudini restitue vitam meam. Talis Hebraismus est et ille Iob 7. Non revertetur oculus meus, ut videat bonum. id est, non iterum videbit, non videbit amplius. Revertendo revertar ad te secundum hoc tempus anni: Genesis decimooctavo. id est, certissime revertar. De hoc Hebraismo vide Regulam Generalem de Repetitionibus. Quando post gestationem arca debebat certo loco deponi, castrametantibus Israelitis sacerdotes cantabant, Revertere Domine ad decem millium Israelis. id est, conquiesce ex ista profectione hic in medio Israelis: Numer. decimo. Reverti cum miserationibus ad aliquem. pro, reconciliari ei. Zachariae 1, Reversus sum ad Hierusalem cum miserationibus. Sic Zachariae octavo: Revertar ad Sion, et habitabo in medio Hierusalem. id est, redibo cum eis in gratiam, et [?: p- ] cabor eis. Reverti in pace, est in columem reverti, Iudicum 11. Reverti ad dies adolescentiae, est flori [?: iu- ] restitui, Iob 33. Reverti facere aliquid ad cor, est recordari, in memoriam revocare: quae ratio etiam Latinae compositionis Recordari verbi esse videtur. 2. Paralipamenon 6. Si reduxerint ad cor: aliqui subintelligunt tuum verbum, promissionesque et sua malefacta. alioqui redire aut reverti ad cor saepe significat resipiscere, aut ad sanitatem reverti, eo quod peccantes sunt velati vecordes, aut sine corde, seu absentes a suo corde. Reverti de post aliquem, est desinere eum sequi. 1. Regum 19. Sic Ezechielis 10, Non revertebantur rotae de prope illos. id est, semper sequebantur ac comitabantur illos. Reverti facere faciem precantis, est repellere eum, non exaudire eum. 1. Reg. 2, Petitionem unam petam a te, ne reverti facias faciem meam. id est, ne me irrata conatu repellas. Eadem, aut certe vicina vis est locutionis, Reverti facere retrorsum ab hoste, Psal. 44 id est repelli, ut supra in REDEO et RETRORSUM dixi Sic quoque dicitur Iob 39, Non revertitur equus a facie gladii. id est, non resilit, non cedit. non vertit tergi aut se repelli patitur. Reverti, pro sanari, aut [?: p- ] statui restitui: Exod. 4, Reversa est sicut altera caro. Sic Ezech. 35, Urbes tuae non revertentur: subintellige, in pristinum statum, non instaurabuntur. Reverti ad Deum est, per poenitentiam converti ad Deum: Oseae 7 Isa. [?: ] vide POENITENTIA. 2. Sam. 11. In reversione anni, tempore quo reges exeunt ad bellum. id est, circumvoluto anno.

RIDEO, et RISUS, varia respicit eoque etiam varias significationes voces hae pariunt. Rident secum ac contemnentes pericula: rident et non curantes [?: ] lentes alienas miserias: rident laeti: rident derisores sui etiam iocus ac lusus solet esse adiunctus. Quare risus et rideo, omnia ista sibi adiuncta ac vicina simul notare solent. Laeticia indicatur hoc dicto: Tunc [?: rebitur ] os nostrum risu, Iob 8. Psalm. 126. id est, accepta liberatione erimus laeti. Sic Genesis 20, Risum fecit mihi: id est, data praeter omnem spem iam decrepitae vetulae prole, exhilaravit me. Sic et Christus inquit Lacae 6. Vae vobis qui iam ridetis, quoniam lugebit et flebitis. id est, qui iam laeti estis, et ioros aliaque exilarantia sectamini. Proverbiorum 14., Risus fletu miscebitur. id est, secunda adversis temperantur. Non [?: ] laeta et secunda suis doloribus. Securitatem significat, ut Iob. 5. Vastitatem et famem ridebis. Sic Iob 41. cit, Cete deridere vibrantes contra se hastam. id est, non temere eos. Sic et Deus Psal. 2 ad fremitum et furorem suorum contra ipsum et Christum eius ridet. id est, secum contemnit, aut etiam ut stultissimos deridet. Et in 17. Psalmo ridet impium, perniciem molientem piis: [?: q- ] ei de proximo adesse ac instare interitum. Aliquando simpliciter negligere, ac non curare significat: quod tamen vicinum praecedenti significationi est: ut Proverborum primo dicit Sapientia: Et ego ridebo in interim vestro: scilicet, sicut vos iam negligitis ac contemtinis mea pia ac salutaria monita, ita ego vicissim contemni exitium vobis ex vestra stulticia et imperitia ortum. Significat interdum hostiliter deridere. Sic risit, aut potius acerbe derisit Ismael Isaacum infantem. Genesis 21. Et Paulus Galatis 4, illum risum pro persecutione habere eoque explodi ancillam cum filio ex aedibus ostendit. Significat interdum blande, Iaeta fronte, ac familiariter [?: ] aliquo agere, versari, et colloqui. Sic ridentem et quasi ivocantem Isaacum cum Rebecca vidit Abimelech unde collegit eam esse ipsius uxorem, non sororem. Genes. 26. De tali familiari colloquio et iocatione intelligatur etiam, quod Iob ait capite 29, Ridebam ad eos, et non credebant, et lucem nultus mei non abiiciebant. id est, quantumvis ego eos meo risu ac iocis ad familiarem quandam collusionem provocabam: tamen ipsi me reverebantur, et illam mei faciei hilaritatem non parvi pendebant, aut pro lusu aut re ludicra habebant. Significat etiam ludere ac saltare, canere et psallere. 1. Paralipom. 13. David autem et omnis Israel ridebant coram arca omni virtute, in canticis et citharis, nablis et tympanis, cymbalis atque tubis. Proverb. 10, Veluti risus est stulto facere abominationem. id est, veluti iocus quidam, delectatur ea re.

RIVUS aquae aliquando significat doctores ac religionem, verbumque Dei: sicut et ros, pluvia, aut nix rigans, significat ipsum verbum aut doctrinam caelestem, quae non redit in anis ad Deum. Isaiae 30, Erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi et fluenta aquarum. Sic et Christus suum Spiritum ac verbum cum fluentis aquarum perpetuo falientibus comparat. Sic et Psalm. 65, Rivus Dei plenus aquis. Et Psalm. 46, Fluxus rivulorum eius laetificabit civitatem Dei: veram religionem et ministerium Evangelii Christi denotat. Sicut rivi aquarum, corregis in manu Domini: quocunque volet, inclinabit illud, Proverb. 21. id est, sicut rivos vel in primis initiis alio declinare potes, vel etiam in irrigando quocunque ferme libet, potes eos deducere: ita etiam Deus, quocunque volet, potest cor regis flectere, quantumvis ille sibi solus sui iuris, suique arbitrii aut suae spontis ac regiminis esse, eoque ferri quo ipsi soli libeat videatur. Cui omnes subditorum voluntates ac corda obedire cogantur, cum ipse nulli obediat. Sicut ille inquit: An nescis, quod vel interficere vel dimittere te possim? Rivus [?: ] , copiam rerum bonarum felicitatemque significat, sicut et terra fertilissima hac locutione describitur. quod in ea fluat lac et mel. Legitur igitur Iob vigesimo: Non indebit impius rivulos et flumina torrentium mellis et batyri. id est abundantiam annonae et pacis, aliorumque commodorum. Rivus alioqui vel per excellentiam, vel aliqua alia ratione valde crebro Nilum significat in veteri Testamento.

RIXA, vox ac res nota est. Vir rixae, in Sacris non is dicitur qui rixosus est: sed qui rixam aut litem, vel [?: ci-m ] vel bellicam, habet cum aliquo. Iudicum 12. Vir rixae sui ego, et populus meus, et filii Amon valde: et camavi ad vos, et non opitulati estis mihi. id est, gravissima lis fuit, nobis cum Ammonitis, qui nos gravi servitute presserunt, etc. Isaiae 41. Et peribunt viri rixae tuae, aut contentionis litisve tuae: id est, qui tecum litigant, aut tibi adversantur. Hieremiae 15. Vae mihi mater mea, quod genuisti me virum rixae, et virum discordiae tori terrae: id est, omnium iniuriis et contumeliis expositum: aut potius, qui cum omnibus lites habet religionis et pietatis gloriaeque Dei gratia.

ROBIGO, aut RUBIGO, segetum morbus, quo spicae quasi torridae ac aridae fiunt, quem Deus Israelitis minatur Deut. 28. et 1. Reg. 8.

ROBUR, et ROBORO, exposui supra in FORTI VICO. Eadem enim vis utriusque verbi est, et pro iisdem Graecis aut Hebraeis ponuntur, seu eadem Hebrea aut Graeca nomina exprimunt. Nunc pauca [?: ad--- ] de adiectivo Robustus. Et cadit in robusta eius congregatio aut coetus pauperum. Psalm. 10: videtur [?: p----ere ] in similitudine leonis praedae insidiantis. Nam, inquit, comprimit et humiliat se, ut cadat in robusta eius coetus pauperum. id est, in ungulas eius, in quibus estrobur leonis. quasi dicat: Perinde omni diligentia et astutia insidiatur miseris, ut leo solet se humi prosternere, et caput demittere, ac quiete iacere et latitare in suo latibulo, donec aliquod animal non cernens eum, illuc accedat, quod validis suis ungulis corripiat, et discerpat. Gens robusta facie, pro impudenti fronte ponitur, Deuteronom. 28. Sicut in verbo FORTIFICO diximus, Scripturam dicere, impios et scorta fortificare faciem suam, Proverb. 7 et 21. Sic constanti prophetae tribuit Deus in Hieremia frontem aeneam. Sic et Comicus inquit, Os durum: et alius, Ferreum, et frons aenea. Vae robustis aut fortibus ad miscendum siceram, seu potatoribus, Isaiae 5. id est, qui gloriantur se multum potare posse: sicut quidam etiam nunc iactant, se tantum bibere posse, quantum bos sitiens hauriat. Robustus fuit usque in excelsum, 2. Paralipomenon vigesimosexto: pro, fortiter ac viriliter egit supra modum. Vade, esto robustus. 1. Regum vigesimo. pro, esto animo forti ac hilari, vade audacter. ¶Addam hic superioribus illis in voce FORTITUDO dictis, pauca de voce ROBUR et ROBORO. Robur aliquando videtur significare auxilium, aut vim. Psalm. octuagesimonono: Avertisti robur gladii eius. Septuaginta, βοήθειαν auxilium: possis etiam aciem intelligere. Psalmo octuagesimoquinto: Congregatio robustorum quaesierunt animam meam: id est potentum. Primo genitum notat Gen. 49. sive quia primogeniti in primo flore ac vigore procreantur: sive quia sint quasi stabilimentum et praesidium tum patri seni, tum et parvis fratribus. Robur, divitias etiam significat Hieremiae decimonono: quia in de fiunt homines potentes ac validi. Robora vires valde, Nahum 2. de augendo exercitu plerique exponunt. Posses autem complecti etiam alia ad bellum facientia.

ROS CAELI, aliquando omnem caelestem efficaciam in procreandis fructib. terrae significat, velut per synecdochen posita parte pro toto. Genes. 27, De rore caeli, et pinguedinibus terrae det tibi Deus. Mox se exponit addens: Et copiam aut abundantiam frumenti ac musti. Mox ibidem sequitur: In pinguedinibus terrae et rore caeli erit habitatio tua. Precatur igitur illis pater, ut Deus faciat convenire tum caeli, tum et terrae efficaciam, ad eorum felicitatem ac opulentiam. Ros pernoctat in ramis meis, Iob vigesimonono. pro, assi due humectat fructum meum: quasi dicat, etiam liberi mei benedictione Dei perinde foventur ac beantur, sicut virentia rore super ea cadente, et in illis morante. A rore variae similitudines sumuntur in Sacris, prout sunt variae eius proprietates. Primum enim, Chusai in dando Absoloni consilio, ait: Et quiescimus aut castrametabimur super eum, quemadmodum ros cadit super terram. id est, perinde subito obruemus eum, et omnia loca circa eum nostra ingenti multitudine occupabimus. Deinde, quia ros est admodum salutaris terrâ nascentibus, refrigeratque etiam terram aestu diurno fatiscentem: ideo res gratae ac salutares comparatione roris illustrantur. Proverbiorum decimonono: Sicut ros super herbam, benevolentia regis. Oseae decimo quarto: Ero tanquam ros Israeli, germinabitque tanquam lilium, et pertingent et extendentur radices eius sicut Libanus. id est, sicut ros facit germinare herbas, ita mea benedictio augebit et beabit Israelem. Psalm. 133, concordia fraterna illustratur roris super Hermon cadentis similitudine. Quia enim ibi erant loca herbosa, et pascua uberrima: maxime utile erat ea in illis Syriacis diurnisque aestibus, rore nocturno recreari, ac refocillari. Nam vineta, frumenta, et praesertim arbores, non perinde rore iuvantur, ut humiles herbae, quarum radix et folia sunt vicina superficiei terrae. Isa. vigesimosexto legitur, Ros olerum ros tuus, et terra mortuos proiiciet. id est, sicut rore tuo soles ac potes herbas et olera ex terra evocare, ita poteris etiam mortuos tua admirabili omnipotentia excitare. Psal. centesimodecimo est: Ex utero, ex aurora ros iuventutis tuae. Similitudo est rei mixta, ut solent Hebraei facere. Sensus autem est, quod sicut ros mirabili ac invisibili modo ex utero aurorae. id est, aurora exoriente, nascitur, sine omni ope ac viribus humanis: ita etiam iuventus, aut ipse quoque partus populi Dei, mirabili prorsus modo propagabitur et crescet Meschiae: sicut alibi dicitur, sterili plures liberos crescere quam foecundae. et ipsamet sterilis mater Ecclesia miratur in Isaia, unde sibi tanta soboles venerit. Sic Christus comparat suum regnum fermento sponte massam fermentanti, et semini sinapis mirabiliter crescenti. Eodem facit, quod Christus de hac nativitate populi Dei agens dicit, Spiritum quidem spirare, et motum eius sentiri, sed ortum ac finem eius non posse satis humana ratione percipi. Haec similitudo plenius Micheae primo, in hac ipsa materia aut re proponitur. inquit enim ibi Propheta: Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum: sicut ros a Domino, sicut stillae super herbam, quod non expectat hominem, nec confidit in filios hominum: id est, sic perinde mirabiliter, invisibiliter, et non humanis viribus, aut (sicut Iohannes inquit) non ex sanguinibus, sed ex Deo nascentur. Hoseae sexto et decimotertio comparatur fugacitas roris ac nubis matutinae cum iustitia hominum, et subito interitu incredulorum. Caelos prohiberi ne dent rorem, Hag. primo et contra, Caelos dare rorem suum, Zachar. 8, est terram foecundari, aut non foecundari humore caelesti, pluviam Deo dante, aut prohibente.

ROTA, aut GLOBUS, sua similitudine declarat impiorum incertissimam ac instabilem sortem, vel potius calamitosam et tristem conditionem. Quia sicut rota ob rotunditatem ac volubilitatem suam nusquam recte ac tranquille consistere potest, verum huc atque illuc voluitur, donec vel confringatur, vel praecipitata subversaque iaceat: sic et impios Deus, cum exardescit, per varias calamitates agitat, voluit et proturbat, donec tandem intereant. De quo genere Hebraismorum, eorumque causa aut fundamento, aliquid forte in verbo STO dicetur. Psalmo octuagesimotertio : Deus pone eos sicut rotam, et sicut stipulam coram vento. Et mox: Sic persequêris eos in tempestate tua, et in turbine tuo terrebis eos. Hic textus ipse indicat ac explicat, quomodo impiorum inconstantissima conditio, ira Dei eos persequente, voluatur et proturbetur per varias poenas ac horrendas calamitates, donec tandem praecipitentur in aeternum exitium. Isaiae quinto, describitur terribilis hostium exercitus, a variis accidentibus et circumstantiis. inter alia dicitur de eo, Sagittae illius sunt acutae, arcus intensi, ungulae equorum eius quasi silex reputatae sunt, et rotae eius quasi turbo. id est, currus eius erunt velocissimo maximoque impetu, in nos ruentes ut nos proterant ac perdant. Similis descriptio exercitus et curruum hostilium est et Ioelis 2, et Nahum tertio. Isa. vigesimooctavo dicitur de varia trituratione frugum, et quod triticum rota trituretur: ubi illa longa similitudine ostendit, se modum ac moderationem adhibere in castigandis piis. Ezechielis primo describitur mirabilis et pene inexplicabilis visio quadrigae et rotarum, sicut et Danielis septimo: quae tractatio non proprie ad phrasin pertinet, sed ad rerum ipsarum tractationem. Lingua inflammat rotam nativitatis, Iacob tertio. id est, revolutionem vitae, aut totum cursum vitae. Lingua enim impiorum a satana inflammata ac instigata, et diabolico veneno infecta, omnia mendaciis, calumniis, sophismatibus, sycophantiis, blasphemiis, instigationibus ac delationibus, et denique falsa doctrina incendit ac perdit. Alii per rotam circulum et generationem creationemque intelligunt, quasi impia lingua totum orbem mundi aut creaturarum suo infernali igne inflammet. Sonitus tonitrui in rotunditate, Psalmo 77. vel in sphaera: quia aer globosus est, in quo tonitrus audiuntur, et totum caelum sive aether, sive nubes nobis [?: -vae ] et circulares esse videntur.

RUBEO: Color albus apud omnes gentes symbolum innocentiae fuit: forte quia plurimum lucis habet aut quia naturalis est lanae, lino, serico et gosipio, cum alii colores humana arte et quasi fuco fraudeque accusantur. Hinc Latinis Candor, et Candidus homo pro [?: Si-ro ] : et Candida dies, pro laeta. Et Romani Candidati albedine vestis, praeteritae et futurae vitae innocentiam policebantur. Contrarius est, Ater homo, et dies. Contra Rubeus color, sive quia sanguinem refert, sive ob aliam causam, in Sacris literis contaminationem peccati denotat. Isaiae primo: Si fuerint peccata vestra tanqua crecinum, veluti nix albescent: si fuerint rubea tanquam vermiculus, veluti lana alba erunt. idem bis dicitur. Sicut vero hic remissio peccatorum aut iustificatio per albedinem denotatur: sic et Psalmo quinquagesimoprimo dicitur, Asperges me Domine hysopo, et super nivem dealbabor. et in Apocalypsi Dealbare vestes in sanguine agni legitur. Victoria indicatur per Pedem [?: -bricationem ] , Psalmo 68. Ut rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. id est, sis victor hostium tuorum. Cum enim caeduntur a victore exercitu fugientes hostes, necessario pedes sanguine humi fuso contaminatur. Rubicundior oculis prae vino, vel potius rubicundus habens oculos â vino, et albicans dentes a lacte. Gen. 49. id est, Iehuda habebit maximam copiam vini et actis. Vestimentum Christi rubrum esse dicitur Isaiae 63. quia propugnando, et praesertim redimendo Ecclesiam suam, cecidit hostes suos, et sanguine eorum vestes contaminatae sunt: ut solet in conflictu ac praeses fieri, ut etiam victores aspergantur sanguine [?: caesor-- ] Simul vero indicatur eius cruenta victoria, quod moriendo, suumque proprium sanguinem effundendo invicit hostes. Apocal. 17, meretrix Babylonica dicitur insidere bestiae coccineae. id est, rubenti purpureo colore: quod nimirum significat tum sanguinarium Antichristi regnum, tum etiam alioqui omnibus sceleribus contaminatum. Quibus et blasphemias adiunctas esse ibidem Scriptura affirmat.

RUBUS, genus arbusti spinosi est, in quo apparuit Deus Moysi in specie flammae: Exodi 3. Deuteronom. 33. Actorum 7. Mirabatur igitur Moyses, cum videret flammam in rubo esse, eum non exuri, ac tandem deficiente materia cessare extinguique flammam. inde igitur incipiebat coniicere, esse omnino aliquid praeternaturale. Quare accessit visurus. ubi a Deo appellatus ei, mandataque ei ad populum Israeliticum et Pharaoae tradita sunt.

RUGITUS, et RUGIO, tribuitur proprie leonibus. Sed in Vulgata versione, etiam in Hebraeo textu, significat aliquoties illum fremitum vel iratorum vel etiam alioqui valde dolentium. Psalmo trigesimooctavo, Rugio prae fremitu cordis mei. Item: [?: D-tus ] sum, et contritus valde, rugio prae fremitu cordis mei. Sic et Psalmo 22, Longe a salute mea verba rugitus mei: id est, meae solicitae preces magis rugum qui verbis editae erga te, nullam adhuc (quantum video) salutem impetrant. Isaiae 5, in descriptione hostilis exercitus tribuitur ei rugitus, sicut leoni. inquit enim: Rugitus illius sicut leonis, fremitus sicut catuli leonis, et frendet atque apprehendet praedam, et spolia corradet et nemo eripiet. In fine Ioelis, et initio Amos, tribuitur etiam Deo rugitus, dum doctrinam ac verbum suum praedicari facit. In priori loco dicitur id de doctrina Evangelica: in posteriori autem, de doctrina legali. Est autem metaphora, quôd sicut leonis rugiens vox omnibus animalibus est terribilis: ita et homines moveri ac contremiscere deberent, divina maiestas [?: -litus ] ad eos loquente, ac veluti intonante et corruscante superne.

RUINA, et RUERE, valde significantes voces sunt. Isaiae 3, Sit haec ruina sub manibus tuis. id est, tu corrigas et sanes hanc calamitatem, tristis simumque statum regni ac populi huius. Ruere alio qui, et corruere, passim in Prophetis significat prorsus perire ac interire. Sumpta videtur esse metaphora ab aedificiis cadentibus, vel potius a casu sauciatorum in praelio, ubi ruit equus, et sessor eius. Ezechielis 6, Gladio, fame ac peste ruituri sunt. Isaiae 3, Ruit enim Hierusalem, et Iudas. Hieremiae sexto: Cadent inter ruentes, cum visitavero eos. Et mox, Ecce pono ego in populo hoc offendicula, ut corruant patres cum filiis. Danielis undecimo: Doctores corruent in gladio, fame, et captivitate diebus multis. Oseae quinto: Israel et Ephraim corruent in iniquitate sua, corruet et Iuda cum eis. id est, divinis poenis perdetur et peribit.

RUPES, aut PETRA, per metaphoram duplici ratione significat Deum, primum quia et loca et arces munitissimae olim existimatae sunt esse, quae in praeruptis rupibus erant sitae: utpote ad quas non facilê patebat aditus, quaeque nec aggere ullo adaequari, nec ullis arietibus concuti, ob soliditatem et arduitatem poterant: tametsi etiam sine superstructionibus humanaque opera erant in illis locis Orientalibus rupes natura munitissimae, in quas si quis confugiebat, non facile capi expugnarive poterat. Talis fuit rupes, in qua consederat Elias, et Samson. et alia, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum: qualium rupium etiam in historia Alexandri Magni plures in India fuisse narrantur. Hac ratione saepissime Deus dicitur rupes sul populi, sicut et arx ac civitas munita, propterea quod cum illi ad Deum vera fiducia ac invocatione confugerunt, perinde tuti sunt, ac si quis in locum munitissimum confugisset. Psal. nonagesimo quarto: Deus factus est mihi in rupem fiduciae meae. Sic et Psalmo octuagesimonono, et nonagesimoquinto Deus dicitur rupes salutis nostrae. id est, arx servans nos. 2. Samuelis vigesimotertio: Dixit rupes Israelis. id est, defensor, aut servator. Psalm. 18. Benedicta sit rupes mea. id est, propugnaculum, aut propugnator ac servator meus. Aliquando Deus vocatur rupes, tantum ob potentiam ac firmitatem. Deute. 32. Rupes perfectum est opus eius, quia omnes [?: ] eius iudicia. Deus fidelis est, et non est in eo iniquitas, iustus et rectus est ipse. Sic ibidem aliquanto post: Petrae, quae genuit te, oblitus es. id est, omnipotentis ac invicti illius Dei.

RUPTURA, aliquando plagam aut caedem significat. 2. Samuelis 6. Iratus est David, quod Iehova rupisset rupturam in Uza. id est, occidisset eum Exodi 19. Sanctificent se, ne rupturam faciat in eis Iehova. id est, ne caedem aliquam eorum faciat, ne irascatur, et multos ex eis interficiat. Psal. 106. Nisi Moises electus Dei stetisset in tuptura coram eo. id est, in eo loco, in quo caedes Dei grassabatur, ac saeviebat per populum. Forte haec metaphora venit a conflictu, ubi cum hostis praevalere incipit, aliquam partem totius aciei aut phalangis rumpit, unde Ruptura caedem notat. Quare rupisti rupturam super te, et vocatum est nomen eius Perez: Genesis trigesimooctavo. id est, rupisti tuam secundinam. Solent enim infantes in partu perrumpere illum quasi [?: -culum ] , quem Deus eis in utero induit, cum pariendi sunt. Videtur nutrix ludibunda quasi obiurgare in fratrem, quôd fratrem, qui prior exiturus videbatur, quasi repulerit, ipseque per angustias perruperit festinando ad exitum: quam rationem huius ioci et nominis credo esse magis appositam. Sepiens rupturam dicitur is, qui instaurat aedificia ruinosa, aut alio qui ab hostibus lacerata ac luxata. Isaiae 58. Vocaberis reparator rupturarum, et restitutor semitarum ad inhabitandum. id est, instaurabis regnum desolatum. Rumpi terram a clamore, hyperbole quaedam est de maximo strepitu ac sonitu, qui impellit valde aerem et auribus quoque molestus est. 1. Regum primo Populus canebat tibiis, ac laetabatur gaudio magno, ita ut rumperetur terra a voce eorum. Rumpiova, est excludere pullos. Isaiae quinquagesimonono: Ova aspidum ruperunt, et excludetur regulus: id est, conatus impiorum aut prorsus inanes sunt, ut telae aranearum: aut etiam ipsismet et aliis perniciosi. Rumpere vincula, est deficere ab obedientia Dei, aut alioqui alicuius sui superioris, cui aliquis iure promissis aut aliis obligationibus perinde devinctus est, ut si vinculis aut ligaminibus ad eum esset alligatus. Exempla nota ac perspicua sunt Psalmo secundo, Hieremiae secundo et quinto: Disrumpamus vincula eorum. Lucae quinto: Concluserunt piscium multitudinem magnam, rumpebatur autem rete ipsorum. Non de actu ipso, sed de potentia proxima dicitur: quasi diceretur, Rupturiebat. aut iamiam rumpi videbatur, vel incipiebat rete eorum.