CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-19+02:00. Nodus 885518 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/885518.

Nodus 885518 in documento flacius-m-clavis-1.xml


CREO, verbum plerumque ac maxime proprie significat aliquid divina potentia ex nihilo fieri: sicut caelum ac terra, aliaeque creaturae a Deo immensa potentia ac sapientia ( Gen. 1. ) creatae esse dicuntur. Aliquando vicina quadam significatione et leni catachresi, de novo quopiam ac inaudito miraculo accipi solet: ut Num. 16. 18 dicit Moyses, quod creationem creabit Dominus, et novo ac prius inaudito exemplo perdet Chore, Datan et Abiron, quos terra devoravit, quod inauditum fuerat priorib. seculis. Denique etiam piorum renovatio ac conversio dicitur Creatio, eo quod nova ac minime physica naturalive ratione ex pessimis satanae filiis et ministris ac mancipiis,