CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-16+02:00. Nodus 884312 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/884312.

Nodus 884312 in documento flacius-m-clavis-1.xml


: ut Iohan. 5, Claritatem ab hominibus non accipio. Alias idem quod splendor: 1. Corinth. 15. Alia est claritas lunae, alia solis, alia stellarum. Alias denique Claritas notat illam mirabilem lucem: ut Lucae 2. Claritas Dei circumfulsit pastores. Sic Paulus Act. 22 dicit, se non potuisse videre praeclaritate. Apocal. quoque 21 dicitur, Quod claritas Dei illuminabit civitatem illam divinam, ut solis splendore non indigeat. Quae huius vocis significatio ab ista visibili, et tamen miraculosa claritate, etiam ad prorsus invisibilem et spiritualem transfertur: ut 2. Cor. 3. Transformamur a claritate in claritatem. Ibidem etiam dicitur, scientia claritatis Dei. At de hac voce, in voce Gloriae plenius.