CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 879682 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/879682.

Nodus 879682 in documento draskovic-j-epist-1556.xml


Egregie domine et amice nobis honorande, salutem et nostri commendationem.

Conservationi arcis Zygeth et omnium in ea existentium valde gratulor, sed tanto magis, quia Dominationem vestram videmus esse florem nostrae nationis, eo quod eadem Croata est. Decoravit enim Dominatio vestra non solum se hoc suo celebri facto, sed et nos omnes Croatas. Quamobrem cum Deus optimus maximus eandem huc adtulerit, si qua in re eadem nostra opera uti voluerit, nos semper sibi paratissimos habebit, quęque eiusdem causa subire. Quam una cum reliquis isthic existentibus feliciter conservari optamus.

Datum Viennę 14 Augusti 1556. Vestre dominationis frater et amicus Georgius Draskowyth m. p.