CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 879420 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/879420.

Nodus 879420 in documento kruzic-petar-epist-1525-10-05.xml


XII/2 1525. 5. Octobris, Clisio Petrus Crusich capitaneus Segniae Clementi papae VII. Segr. Stato, Principi, 3, f. 307. Fragmento sigilli annularis. Editio: THEINER 1860, n. DCCCLXII, p. 656. [Inscriptio in extera parte litterarum:] Sanctissimo in Christo patri et domino, domino Clementi providentia pape sacrosancto pontifici maximo, domino observandissimo [Alia manu:] Petri Crusicz, capitanei Segnie, 5. Octobris. Sanctissime pater! Post beatorum pedum oscula, devotam ac humilem commendationem.

Per presentes meas Sanctitatem Tuam certam reddo, quemadmodum, dum Romę agerem, eidem notificavi conditiones castri Clisii et angustias, imo extremitates, in quibus populus Clissiensis versabatur ob assiduas incursiones et depopulationes, quibus sine intermissione ab hostibus Christiani nominis premebatur, omnesque maximam spem concoeperant me apud Sanctitatem Tuam ita profecturum, quod in posterum possent in dicto castro tuti tum ab hostium metu, tum a fame pariter comorari, quia pecunię (quas Maiestas Regia pro dandis stipendiis militibus, quę iam meruerant et pro restauro populi miserat) in itinere occisis Suę Maiestatis nuntiis a latronibus direptę fuerunt et ab eo tempore citra nullum subsidium a Regia Maiestate usque in hodiernum aut militibus aut populo exhibitum fuit. Et dum ego Segnię aliquod praesidium regium aut Sanctitatis Tuę iuxta eiusdem promissa perdiu expectassem, nec eo ab ulla partium veniente minime audebam Clissium me conferre, ne et milites nequientes sine stipendiis ibi degere, neque populus absque aliquo subsidio inde auffugerent et castrum vacuum hostibus mox facile capiendum relinquerent. Tandem receptis ab eis pluribus litteris, quod amplius ibi moras trahere nec vellent nec possent sine victui necessariis, divino fretus auxilio et promissis Sanctitatis Tuę ad eos me contuli. Quos fere omnes hinc 17 dispersos comperi et quos maxima cum difficultate multa nomine Sanctitatis Tuę eisdem promittens ad castrum revocavi, quod scilicet Sanctitas Tua et illos et castrum sub protectione sua in posterum recipiet et tutabit tam in castro, quam extra. Quare, Sanctissime Pater, Sanctitatem Tuam ex parte Iesu Christi, salvatoris nostri enixissime rogo, quantum subsidium (si quod habet in animo Sanctitas Tua transmittere et in beneficium istius castri et populi conferre) cito transmittat, quia periculum est in mora. Hostes in diu noctuque circa moenia insultant et hii miselli non habentes unde vivere 17 Litterae tres – in longitudine circiter 1 cm – sunt illegibiles. diffugiunt per diversa loca victum quęritantes et sic vereor, ne postea, cum Sanctitas Tua providere voluerit, occupato ab hostibus castro conatus Sanctitatis Tuę frustrati depereant, prout omnia praemissa melius declarabunt Georgius Heremita et nobilis civis Anchonitanus, dominus Gabriel de Nappis, qui naturam et conditionem loci ac militum et populi calamitates et viderunt et norunt. Insuper quęcunque nomine meo dictus Heremita Sanctitati Tuę exponere voluerit, eidem tanquam nuntio meo plenariam fidem Sanctitas Tua adhibere non dedignabitur.

Bene valeat Sanctitas Tua, exhibitorem praesentium mittimus. Cui eadem pro beni[gnitati sua –– –]18, cui me, castrum ac populum Clisiensem plurimum humiliter comendo, et eadem Sanctitas Tua vivat usque ad annos Petri et ultra etc. Datum Clisii, quinta Octobris MDXXV. Eiusdem Sanctitatis Vestre mancipium deditissimum Petrus Crusich, capitaneus Segnię et comes Clisii etc.