CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 872396 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/872396.

Nodus 872396 in documento feric-d-periegesis.xml


Prosopopeja Rhacusanae Urbis VII. Olim nidus eram alcyonum, desertaque cautes, Cum Roma adveniens, caetu comitante Quiritum Hîc vivo voluit Belus me ponere saxo, Sunt qui volunt Paulimirum Belum amplificatorem Lausae (quae Rausa, et Rhacusa postea) non conditorem fuisse; ego verò in his Tuberonis Cervarii sententiae potius adstipulor, quem vide lib. V. pag. 192. Tom. I Commentarior. suorum temporum. Atque urbem dici jussit, licet urbis imago Vana forem, cum nec fossis praecingerer altis, Moenia nec tegerent, nec pernox invigilaret Armati custodia militis. Hinc ego sensim Crescere, postque aliquot clarae urbis saecula vultum Prodere vix tandem potui, haud obnoxia gentis Externae sceptro, propriis sed legibus utens. Quod mihi per duros est partum nempe labores, Nam vicinorum toties tentata duello De bellis, seu potius concertationibus a principio Rhacusanae urbi gestis, plerumque cum Bossinatibus Regulis videndi Chronistae, et Historici nostri, qui de his passim. Fortiter objeci latus, adversique tenentes Gargani dorsum, et Dauni regione potitos, Vide Tuber. lib. cit. pag. 193. Ne me iterum impeterent, Mauros cum classibus unà Jadertinae urbis pepuli. Me magna potentum Vis magis angebat Venetûm, qui adjungere sceptris Perpetuò studere suis, plus arte dolisque, Quam bello, atque armis usi: vitasse timendo At laqueos licuit, magnique ut nominis umbra Protegerer, me Caesaribus non foedere casso Cum Byzantinis penè ipsa ab origine junxi. Jacobus Luccarus pag. 8. Praesidium coeleste mihi tum Sergius, atque Hi primi Rhacusanae urbis Patroni fuere, quorum Reliquias Paulimirus Belus secum Roma adduxerat. Bacchus erant, et primus adhuc dat nomina monti, Qui mihi sic gravis imminet; at quo ex tempore muros Anno 972. electus in Patronum primarium civitatis D. Blasius fuit. Blasius excubitor servat, mihi numinis instar Ille coli: effigiem cura addit publica portis, Attolluntque meae sublimem in puppe carinae. Ille sua et nostros inscribit imagine nummos Praesulis os, habitumque gerens, auctusque tiara; Cumque Patrum res dura animos, inopinaque turbat, Dissipat hic mentis tenebras, melioraque suadet Consilia, atque bonus dat tristem evadere casum. Huc prius angusto congesta legumina lintre Navita finitimis vendenda ferebat ab oris. Irritare gulam nondum pretiosior esca Coeperat, et sale servatos absumere pisces Grandes lautitiae ferant, quos Butua in undis Urbs Dalmatiae superioris, vulgo Budua. Dulcibus, inque lacu rimatur Scodra profundo, Hic Lacus prope Scodram, antiquis Labeates, hodie Lago di Scutari vocatur, ab incolis Bojana dictus. Vinaque vicino nascentia monte bibebant, Perpaucis tunc illa satis; nam obscura, brevique Circuitu, atque pedes quingentos lata colebar Rupibus imposita aequoreis; spatiumque quod agri Defuerat, tenui ut possem subsistere victu, Neptuni premere arva audax industria suasit, Meque Naronaeis, qui tum terraque, marique Vide Luccar. pag. 7. Pollebant, junxi populis; sed reddere ut aequor Infestum incipiunt, atque exercere rapinas, Bosphorici jussu me 10 10 Basilii videlicet dicti Macedonis. Caesaris inde retraxi. Exin Bodinus me rex furialibus armis,1 1 Ante finem XI. saeculi Bodinus obsidione Rhacusium cinxit. Postea pacem iniit, et Monachis S. Benedicti vallem Juncheti dictam dono dedit. Vide jam dicta in carmine de Juncheto pag. XLII. (Quod gremio excepi profugos miserata propinquos) Intentam paci turbat, septemque per annos Assidua obsidione premit; constantia durum At tandem edomuit mea, discessitque cruenti Pertaesus belli, mox et vexasse quietos Poenituit, scelerumque pudet. Mihi profuit hujus Tempestas belli interea, nam rebus ab arctis Tum mihi majores animi venere, doloque Juncto armis licuit Slavorum evertere ab imo, Proxima quae nostris surgebat moenibus, arcem.12 In loco arcis dirutae condita Ecclesia S. Nicolai de Campo, ad quam singulis annis die ipso Paschatis se defert Rector cum Excellentissimo minori Consilio in memoriam dicti eventus. Ex illo fieri nimirum ego tempore major, Atque alio dici quoque nomine; quippe ubi pontus13 Vide Tuber. lib. cit. pag. 192. et Jac. Luccar. lib. I. pag. 27. Ante erat, oppletus locus aggere, caesaque sylvae Pars etiam: tum tecta struunt, atque ardua templa, Arcesque, et duplex cum fossa murus ab Arcto Me cinxit; spatiisque datum ut majoribus auctae14 Notandum, quod non uno, sed diversis temporibus auctiones illae factae sunt. Crescere, sic et ager mihi crevit, et insula multa, Pars empta argento, pars et data munere regum, Quorum plus uni miseris in rebus asylum15 Multos et Luccarus et Razzius in suis nominant annalibus, apud quos vide. 15 Fida dedi, et tutos dimisi, opibusque levavi. Omnia parva prius, sed tuta, et moribus apta, Quippe supervacuum nil tum sectabar, ab altis Undam attingebant puteis, nunc divite sumptu Per clivos longè deductis fontibus ornor,6 Hoc fuit ano 1438. ut ex Inscriptione ad unum fontium apposita patet. 6 Brachia quò nudae lotum cum lina puellae Accedunt, patrio heroum res carmine cantant. Verùm ego dum variis sector compendia terris, Et molles struo divitias, in civibus ardor Imminui laudis paulatim, et publica virtus Coeperat, èque meis me audentior unus alumnis Servitio premit, 17 Demejanus cognomento Juda, de quo vide Tuber. lib. cit. pag. 196. et quinque sequentibus. 17 invisaque tyrannide vexat: Dumque mea cervice jugum depellere tentant, Nec cives inter bene convenit, utile visum A Veneta urbe virum (pollens tunc arte regendi Longè alias haec inter erat) sibi poscere, ut ipse Dux esset populi, verùm inviolabile staret Jus urbi, legesque suae: venit advena, qui se Nil mutaturum jurans clavo adsidet unus Imperii, et justè rerum moderatur habenas. Tum mihi collectae leges, ritusque vetusti18 Animadvertendum hoc loco, duabus vicibus apud nos Rectores Venetos fuisse, et in his versibus de secundis, non verò de primis nos loqui, qui et breviori temporis spatio, et sapientiori consilio os rexerant 18 Ordine descripti certo, in classesque redacta Jura suas, Verùm qui mox labentibus annis Adveniunt, dum plura sibi, quam pacta sinebant, Attribuunt, piget externos tolerare, jugumque Excussisse velim, sed ineluctabile lorum Detinet: hoc nobis, Lodoix tu magne, resolvis,19 Ludovicus Hungariae Rex inter conditiones pacis cum Venetis faciendae in Rhacusanorum gratiam et hanc apposuit, ut illi Rhacusio Rectores suae gentis penitus amoverent, qui 150. annis ibi fuerant commorati. 19 Subque tua fèssi tandem requiescimus umbra Praetorem rursus nostro de sanguine nacti. Haec inter multa adversae, atque immania sortis Me pressere mala: horrendo nunc pallida vultu Saeviit irrequieta fames, nunc lurida pestis, Quae bis dena semel populi mihi millia ademit: Arsi 20 Hoc incendium contigit anno 1296. ante dimissionem Veneti Rectoris, adeoque ordo chronologicus exigebat, ut hic eventus illum praecederet. Sed ut Poetae reddebatur perdifficile exactum in omnibus ordinem, rationemque temporum sequi posse, ita et hìc, et alibi fortasse aliquis non magni momenti a quibusdam nasutioribus animadverti poterit anachronismus. 20 etiam flammis penè hausta, et talia passi Damma viri dulces properabant linquere sedes, Ni turbam fugientem opulens vir sisteret auro, Qui miseros iterum nova tecta attollere jussit. Quin et bella sequi belli exsors ipsa coacta21 Anno 1379. juxta Razzium lib. I. pag. 44. 21 Tum fui, et in Venetos Liguri, quia causa tueri Visa mihi hunc potior, rostratas tradere puppes. At non hi immunem post praelia me quoque damnis Esse volunt; fines armato milite vastant, Invaduntque meas inopino marte carinas. Hac quaecumque tenus longis aetatibus acta Musa humilis cecinit, nunc grandius ore sonabit. Penè sub id tempus cum gens erumpere terris Ex Asiae inciperet bello metuenda, futuram Quam mercatores nostri jam jamque videbant Magnam olim, monuere Patres, sibi reddere amicam Festinis vellent studiis. Contendere Prusam Hi duo de illorum coetu dona apta ferentes Haud mora ad Orchanem mandant: videt ille libenter Legatos, adeoque remotae hos nomine mitti Ad se urbis stupet, et cupidae conjungere foedus. Ille sibi haud ingens dependi, in pignus honoris,2 Quingentos aureos nummos. 2 Vectigal jubet, et, quod poscunt, libera genti Per sibi regnatas peragi commercia terras Permittit, spondetque urbi se tempus in omne23 Praeter diploma foederis, seu conventionis initae cum Orchane , quod apud nos diligenter asservatur, hoc dicto tunc usum fuisse vulgò traditur, se civitatem Rhacusanam et acinace defensurum, et pane nutriturum. 23 Praesidium fore, venturosque in regna nepotes. Scilicet ex illo potior mihi foedere quondam Fortuna adveniet, totque inter subruta regna Me circum Otmanidum felici marte, superstes Unica ego leges, libertatemque tuebor. At mihi numquam aliàs adeo fulsere sereni24 Sigismundus Hungariae rex filius Caroli IV. Imperatoris, qui ad Nicopolim a Turcis magna clade affectus anno 1396. et profugus per Aegeum, et Jonium Rhacusam advenit, unde Spalatum Rhacusana triremi advectus se contulit, et inde in Hungariae regnum. 24 Gismundo quam rege dies: datur insula ab illo Quina mihi, armataque manu nova sceptra recusans Incola ad officium compellitur: arte potentis Mox verò captus rex callidiore ministri Reddi dona petit, post tresque relinquimus annos Corcyram, Phariam, Bratiamque, et caetera quaeque, Quae et modo sint nostra, aequo actum si jure fuisset, Cedere sic faciles rege admirante vel ipso, Qui jussit, facti ambages ut comperit omnes. Tunc ego permultis lustrabam navibus aequor, Nota quibus Nili septemplicis ostia, dites25 A Venetis, et Genuensibus, qui tum et soli, et plurimùm mari valebant, fiebant illa commercia. His et Rhacusani adjungebantur. 25 Unde vehebantur merces Gangetidis orae, Ante novus patuit quam ad molles transitus Indos. Tunc et lanificae coepere impensius artes6 Anno 1490. 6 Excolier mihi, per quas lucri fons adapertus Largus erat, mecumque Italae nova foedera gentes27 Cum Alphonso Rege Neapollitano, cum Florentinis, et multis Italiae civitatibus Rhacusani foedera propter commercium inierant. 27 Jungebant: sed jam fatalis venerat hora, Cum Constantini clara urbs horrentibus armis Mechmetis capta aeterno servilia flexit28 Anno 1453. 28 Colla jugo. In magno tum belli turbine et ipsa Conteritur damnis mea gens, liquisse coacta Urbibus in multis quascumque industria laetis Temporibus merces multo sudore pararat. Interea amissis veniebant ordine longo Heu! regnis ad me illustres, et flebile sortis29 Nonnulli ex regiis familiis Lascarorum, Comnenorum, Paleologorum, Cantecuzenorum, etc. Rhacusium se contulerant; et post paucos annos Thomas ultimus Bossinae rex occupato ab eodem Mechmete ejus regno ad nos pariter advenit. 29 Ludibrium reges profugi, nec defuit ipsum30 Joannes Lascaris, Demetrius Calcondila, Emanuel Marullus, Paulus Tarcaniota Joannis pater, Marullus Tarcaniota, Theodorus Spanduginus, et alii. 30 Mercuriale virùm genus, et clarissima longè Nomina jam totum fama celebrata per orbem. Omnibus hospitium, vestes, pretiosa supellex, Et naves dantur vota ad cujusque paratae Exulis, atque animo sortem deflemus acerbam. Sed mihi quam dispar rerum nunc ordo priori Incipit! Ut parvi me circum regna tenebant, Discordesque animis reges, facile unius iram Vincere erat studio alterius, vel pellere vim vi. Unus habet nunc cuncta, potens me evertere nutu, Si velit, irarumque illi neque semina deerant, Ut vellet; scit quippe meis è civibus unum Pannonias ducentem acies infringere bello31 Junius de Georgiis Patricius Rhacusanus. 31 Otmanidas, scit Scodrae urbem virtute meorum Defensam haud potuisse capi, meque insuper ipsam Regibus Europae se contra in foedera junctam. Atque ea turbata secum dum mente revolvit, Conqueriturque furens, urbs o malesana peribis, Intonuit, jactatque minas. Ego talia supplex Cum gemitu permixta loqui: rex magne, parumper Pone iram, atque expende animo, an fas, crimina gentis Totius ut nostrae damno privata luantur? Culpa ego qua teneor, quod castra aliena secuti E nostris pauci tulerint in te arma? Voluntas Nec me, crede tuis ulla hostibus addidit, at vi Illud ego accessi ad faedus, duroque coacta, Terrigenùm nulli quod fas deflectere, fato. Antiqui potius reminiscere foederis, oro, Quod pepigi cum gente tua, proavique quod omnes Servavere tui: magno de sanguine cretum Fac te ego ut Otmanidum per facta et mitia noscam. Nam quota pars laudis tibi magno accedat ab urbe Exigua, ad tantos fuerit si adjecta triumphos? Dona dehinc lacrymis adjungimus, iraque cessat Magnanimo compressa sinu: tamen anxia semper Vitam ago, dum regis mors me formidine solvit. Mechmetis 32 Bajazethes II. 32 soboles, subiit quae in regna, benigno Me complexa animo videt aequior, utpote ab omni Quae nostros onere immunes jubet esse, frequentant Qui mercaturae studio sua regna, fuissent Ac si orti in Thracum nullo discrimine terris: Jura mihi haec auget longus dein ordo sequentum. Fortunae Venetus tantae invidet, et sua casus, Prodat ut hostiles animos, sic vota secundat. Haud una Eridani è nostris circum ostia puppis Stabat, Atestino intulerat quo tempore bellum Magna Hadriae regina Duci: pugnare jubentur Hae Venetas contra, queis damna illata, carinas. Edicta ex illo nos contra immitia ferri, Vexarique rates: tum nostri foedere rupto Cum Venetis, tectique simul magna aegide Thracis (Qui jam solus opes valet infregisse superbis) Majores struxere rates, quibus aequoris unda Aegei, Oceanusque infinditur Atlanteus. Principiò utilitas hinc ingens extitit, ipsum Mox fuit hoc genti exitio; nam barbara regna Dum Lybiae Carolus vult subdere, multaque classi Nostra suae puppis se adjungit, nunc fera frangit Tempestas, nunc hostis habet, mersatque profundo. Nec minus Afrorum terris heu! noxia nobis Unda Tagi, quamvis tu Lusitana, Philippe, 33 Philippus II. Hispan. rex potitus fuit Lusitaniae regno anno 1580. 33 Regna tenes: sic haud multis volventibus annis, Dum bellis Hispana juvo navalibus arma,4 Spatio annorum septuaginta, ab anno videlicet 1584. Usque ad 1654. Illae naves perierunt. 4 Tercentum magnas vidi periisse carinas. Tristius at pelagi post cladem inimica parabat Fortuna exitium, motu nam quassa repenti Horrendùm intremuit tellus, ego diruta solvor;35 Anno 1667. Rhacusa terremotu concidit. 35 Quaeque prius domibusque altis, totque inclyta templis Surgebam, et fama crescebam ad sidera, nullam Me sensi: saevus miseram circumstetit horror, Solaque sanguineis signat mors passibus urbem, Non jam urbem, at lapidum, et congestae caedis acervos. Tristem adeo evulgat dum casum didita fama, Europae et cunctos mea tangunt fata tyrannos, Unus in Otmania Regi qui proximus aula36 36 Cara-Mustafa, qui extinctarum in terremotu familiarium bona in thesauros regios volebat immittere. Accedit Mustafa, feris immanior, urbis Relliquias miserae, praetexens nomina mille, Divexat, juratque sui per numina Vatis Excidium, Austriacae post debellata Viennae Moenia cum nostras victor referatur ad oras. Di melius! Ferro ut cervix huic secta, quievi, Quàque licet, sequor informes reparare ruinas. Nec minus a patria procul, Odrysiasque per urbes Pars gentis nonnulla meae, quae vivere frugi Assueta, et priscos mores servare, parandis Mercibus utiliter vitae per mille labores Strenua navabatque operam, et sine crimine partas Accumulabat opes, mihi tempore profuit illo. Lapsas illa domos reparans prope sola levabat Afflictae fortunam urbis, nam caetera deerant Tum mihi praesidia, et vires hic succus alebat: Curassentque utinam nostri (quae ignavia sensim Elabi è manibus passa est) commercia terrae Tempus in omne sequi! Verùm insatiata cupido Dum subitas affectat opes, Neptunia jussit Regna sequi, et structis iterum coepere carinis37 37 Circa dimidium saec. XVIII. Desuetos dudum tentare per aequora cursus. Jamque mihi paulatim aliquod tum accedere nomen Coeperat; at bello Mavros, et sanguine gaudens Gentis Hyperboreae in Thracas dum mille phalanges Concitat, in variis clauduntur portubus omnes: Utitur ad bellum pars hostis, pars et inertes Corrodit caries,sic porrò, ut lustra superstes Post pauca è multis fuerit prope nulla carinis: Ingemui, jacuique gravi ceu pressa veterno. Quam verò horribilis paulò ante haec tempora casus Heu miserae acciderat! Stygiis discordia regnis Erumpens animos odiis crudelibus actos Sic inter se se Patrum divisit, inire Prorsus abhorrentes ut sanctae foedera pacis Pulcros imperii fasces, omnemque regendi Curam ultrò exuerint populi. Quid tum ille, potiri Cui rerum fortuna dabat? Num coepit habenas Regni ipse? aut aliquis de plebe animosior arma Spartacus in patriam tulit, excivitque tumultum? Quisquis es agnosce hunc populum tu rectius, aequam Tum quoque qui tenuit mentem, forte unus in omni Historia populus, patiens dum in foedera dextras Pacati jungant Patres, ac sceptra resumant. Verùm cum tenuis rerum fortuna mearum Tum foret, ipsa aliquid tentare urgebat egestas. Ergo novas puppes confestim molior, et jam Fervet opus , surgunt centum illico; nec mora rursus Centum alias, totidemque struo, jamque omnibus undis Thetyos aequoreae volitant; quaeque hactenus una Interclusa mihi, ecce novo jam munere Thracis8 8 Anno proximè elapso 1802. Ipsa quoque Euxini patuerunt ostia Ponti, Illaque jam nostrae freta sulcant horrida puppes. Dum variae interea pubes se ad littora gentis Fert mea continuò, portusque accedit amicos; Hasque modo adducit merces, aliasque vicissim Avehit assiduò, magnis ego splendida gazis Eniteo, inque dies opulentia crescit; at eheu! Intulit illa mihi logè graviora priori Paupertate mala; externis nam vectus ab oris Corruptor morum, semperque superflua quaerens Luxus adest, sequitur vitiorum foeda caterva, Illyriaeque solo fixis radicibus altè Invasere animos, virtus prisca exulat omnis. Parcior in superos cultus, majoribus aevo Debitus haud defertur honos, corruptaque morum Integritas, labefacta fides, rectumque, pudorque. Ipse amor in patriam languet, concordia penè Deficit omnis, amorque laboris pulsus, et illa Aurea simplicitas parvo contenta recessit. O si hic virtutum redeat chorus! Has ego quanta, Ne fugiant iterum, cura retinere laborem, Pectoribusque meae penitus defigere gentis! Hae sunt praesidium, columenque potentius urbi, Quam vel divitiae, quas mobilis auferet aetas, Vel, quas subvertit belli fruor impius, arces. Haec super exiguis ego rebus parva canebam; Immensa belli dum Gallia mole Britannos Impetit, incertisque volans victoria pennis Suspensos tenet, imperium cui destinat orbis.