CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 871662 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/871662.

Nodus 871662 in documento feric-d-periegesis.xml


De Insula Calamotta Illyricè Colocep. V. De minima scribens Elaphitum exilia narro: Illyricum huic nomen Colocepi: hoc unde trahatur, Ignotum, multis Delaphodia dicta latinè est, Alii Calaphodiam vocant. A paucis habitata viris, crassaeque Minervae. His ager est tenuis, neque pascere firmus; ab alto Lucra trahunt potiora mari, nam saepius uno Tot pisces capiunt jactu, ut quae summa peculi Hinc venit, in mensem hac vivant, consumere nati Sola boum capita, et foedum purgare macellum. In cymbam infertur cruor, intestina, pedesque, Omnia quae parvo prostant: vescuntur abunde Talibus, inque diem nil mos servare sequentem: Illiricè ita solent hoc dicere. Tisi, Kako i Colocepgljani, Koij hochje sve u jedan isjesti. Unde loquendi ortum genus id vulgare, gulosum Distringens: Vin tu, ut Delaphodius omnia in unam Fercla vorare diem? nascentes mutùa in agro Furantur fructus, manibus sed caetera puris. Sic tonsas agitare habiles, ut concita bino Remige par Scythicae cymba sagittae: Docti adeo et clavum regere, atque intendere vela, Naufragium hos nullo fecisse ut tempore quisquam Vel summè annosus valeat meminisse, tametsi Saepe Altum teneant, Melitaeque sonantia saxa, Et Ladestinos rate parva accedere portus Nunc ultro soleant, nunc tempestate coacti. Divisis habitant pagis hinc inde duobus, Hos vocant dogne, i gorgne celo, hoc est inferius, et superius latus. Longè alio minor, in solem qui spectat Eoum, Pinea ubi de parte austri sylva imminet undis. Alter in occasum major, cui turris, et ingens Tutus ab accessu ventorum portus, eoque, Cum pelago desaevit hyems, stat plurima puppis. Vino aliàs fuerat plus insula dives, olivae Nunc pingues penè omne solum texere; marisque Ad littus Hae sunt arbores illae, quas italicè vocant Carobbe, illyricè rogaci a rog, quod cornu sonat. siliquae per se, nulloque colente Proveniunt, casiaeque pares legit incola fructus, Curva quam retinent imitantes cornua forma. Saepe mihi hic mora facta, locus placuitque: salubre Coelum est,praediola egregiè culta undique cernis, Commoda ad incessum via, quae vestigia molli Dat signare solo, et plano quae tramite semper Te medias inter gradientem leniter umbras Ducit, et aspectum pelagi non eripit omnem. Praelia Gismundum post infelicia regem, Vide Jacob. Luccarum lib. 2. pag. 120. Ad sua cum profuga veheretur regna triremi, Novimus hoc posuisse solo vestigia primùm: Littus enim malefidum illi prius omne, Rhacusa Mox hinc avectum pompae regalis honore Excipit, atque suis ad terras reddit amicas Puppibus, et tantae gaudet meminisse diei. Usque adeo hi veteri pro consuetudine pugnant, Ut nihil immutare, licet foret utile, curent. Hinc haud marmoreum simulacrum a sede moveri Permittunt quoddam, inque alia concinnius ara Ponier, unde aliquis templo decor adjiceretur. Cum sacranda ferunt festis Paschalibus ova, Mos illis vetus est praestanti talia mystae Nudo obolum, sibi quem tollat, defigere in ovo, Non ovum dare, quod pagis fit in omnibus, illa Adducti causa, posset quod forsitan olim Augeri his pretium, nec conjectura fefellit, Cum viginti obolis simplex nunc veneat ovum. Traditum ab antiquis retinere tenaciter urgent Sic morem, seque hoc credunt pacto esse beatos. * Adjicere hic quaedam locus, emendareque, septem Nam mihi ab hinc lustris quae cognita, mobilis aetas Mutavit. Cum primùm hìc aliquos ars nautica coepit Allicere, et positis jam retibus ire per Altum Tentarunt, blando sors vultu arrisit, et annis Sic facti paucis locupletes, ut tunicati Qui prius, et quorum prope nudae in sole sedebant Uxores hiberno, habeant nunc plurima et ipsi Commoda, et hae gemmis ornatae, auroque nitescant. Adde etiam, multis plerique quod artibus apti: Namque domum cursu reduces vel retia texunt, Vel terram exercent rastris: hic fabricat altae Haec ab iis opera praestantur in portu Gravosano, ubi solum naves majores aptissimo sanè loco construuntur: in aliis locis minores passim exaedificantur. Membra ratis, costas pice perlinit ille liquenti, Compages laterum stupa ferruminat alter. Hinc factum, ut domibus se se auxerit insula multis, Hasque habitet populi melioris copia major, Certe ita commodius, prisco quam more, beati.