CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 869811 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/869811.

Nodus 869811 in documento feric-d-periegesis.xml


De Insula Jupanae illiricè Scipan III. Carminis ad ternas Elaphites ordine ducor, Haec tres insulae, quae hodie dicuntur Giupana, Isola di mezzo, Calmotta ab antiquis Elaphites vocabantur ab aspectu Cervi (Graecè έλαφος) quem exhibent. Harum praecipuam, quae Jupana dicitur, latini Tauridem vocant ob eandem causam, quod duo promontoria portum, Luka dictum, efficientia tauri cornua imitentur. Primaque dicetur, quae maxima, quamque Quirites A tauri forma voluerunt Taurida dici. Jupanam nostri appellant, quod nominis ortum Tunc puto, cum sceptris Slavorum est addita regum. Hanc ego quod cupidè gestibam visere, quemdam Ad sua cum picto properantem rura phaselo Aspicerem, comitem petii sibi jugere vellet: Ille meo indulget voto, recipitque benignus. Lenis agit ventus cymbam, mox deserit, ergo Confugere ad remos opus est, queis lentius acta Dum graditur, prima spe longè serius illam Littoris in curvi declivem exponimur oram, Sinus vulgo dictus S. Giorgio minoribus aptus navigiis. Celsae ubi stant turres, terror praedonibus olim, Nunc tantum ornamenta loco. Leni imus ad aedes Ascensu, nec longè aberant; coenatur, eoque Dormitum. Vix membra thoro resupina locabam, Cum quoddam agrestum genus exululare ferarum Haec animalia Historiae Naturalis scriptores communiter vocant il Giacale. Tum primùm accipio, atque arrectis auribus adsto, Haec poterat nova res animum turbare, nisi ante Hos me auditurum strepitus monuisset amicus Hospes, et hos contra firmasset corda pavores. Hunc mihi quadrupedem licuit vidisse, severis Namque animum excultus studiis, propiusque sequaci Vestigans naturam oculo Baseglius unum, Ni vivum possent, mandaverat, ut sibi plumbo Mittere curarent enectum. Informior illi Est rictus, rutilante pilo, canis aureus audit Ipse, licet species alia est, nec rite canino Adscribenda venit generi; plus carne, minusque Fruge alitur, noctuque vagans sibi pabula quaerit, Atque ululat, sacri sonitum simul audiit aeris. Vix ubi lux exorta, ferens è limine gressum Spectabam apricos colles, campumque jacentem, Quo gravida profert Evan de vite racemos, Non ita laetus, ceu quondam, nam jugera terrae Plurima olivetis dudum cessisse coactus, Inque dies multum inde suo decedit honori. Evictum cultu omne solum, studioque colentum Respondet, multisque bonis opulentat agrestes. Cum studio visendi agerer, primùm obtulit ecce Se mihi, quod divo dicunt a Flamine, templum: Ingredior, non templum, verùm arx colle supino Haec Ecclesia Illyricè Duh, idest Spiritus vocatur, nempe Sanctus, quod in nostra lingua omitti generatim solet, cum Sanctorum Ecclesias nominamus. Imposita, et rebus magnum tutamen in arctis. Nam pauci his clausi muris elidere ab alto Innumeros telis hostes, et grandine multa Saxorum facilè possint. Hîc pascere pulcra Pictura illa vulgò creditur esse celebris pictoris dicti il Giordano. Ut licuit pictura oculos, hanc desero sedem Ingenium auctoris laudans, qui Regis Olympi Esse domum voluit simul et mortalibus arcem. Hîc mihi uti certè, nulloque labore liceret Hujus multa loci confestim discere, pulcrè In mentem subiit provectum aetate, gravemque Patricia de gente virum, quo utebar amico, Visere, et alternis dulces miscere loquelas. At praestare viae ignarus quì talia possem? Tento tamen, quoniam facilis descensus Averni Pakgljena hic locus illyricè vocatur a pako, quod picem significat. Dicitur, isque locis degebat amicus Avernis, E quibus haud teter se se halitus ullus ad auras Tollebat: piceae nomen tribuere nigrantes. Hîc Monachi sedesque sibi, templumque supremo Militiae posuere duci coelestis Olympi: S. Michaelis Archangeli, ubi Monachorum S. Benedicti celebris Abbatia. Praedia multa tenent dono legata piorum. Haud multos ieram passus, cum obvius ecce Fit domini puer: hic ad herum me ducit, ubi horae Non jucundè mihi pars traducitur. Ille Plura docet, non hîc addictum vivere glebae Agricolam, sua sed rastris invertere rura, Impositumque oneris nil illi hoc praeter, ut hasta Armatus turbam teneat, cum festa Patroni S. Blassi Martyris die 3. Februar. Urbs celebrat, belli et specimen dat laeta juventus. Hîc addit pretiosa ovium, et mollissima dorso, Qualia dives Iber foecundis mittit ab oris, Vellera tonderi, tenerosque bis edere in annum Saepius hîc matres, quorum sapor optimus, agnos; Quaeque alibi nocua, hîc serpentum haud laedere secla, Quod commune aliis Elaphitum adjungit, et illa Contentum latebra se degere suaviter aevum. Mox tabulam insignem mihi monstraturus, in aedem Intulit, ex allio fuerat quae adducta sacello, Ex Ecclesia parva in colle posita dicta Sveta Nedjeglja. Cui simile exemplar mox curant reddere, pensent Ut damnum, interea hîc melior custodia servet. His ego perceptis, rosea cum crastina fulsit Luce dies, latus occiduum convisere pergo, Quà se ingens aperit portus, vi tutus ab omni Aeolia, tantum si arcere aquilonia posset Flamina: procurrunt in longum cornua tractum Bina pari hinc illinc spatio: conjungitur unum Insulae, et ad boreae latus est, pars altera ab austro Clausa manet scopuli objectu,(10) 10 Hic Jakgljan vocatur, circuitque sex, aut septem milliaria : habet aquam vivam ad duo latera per latitudinem, quae est exigua, scaturientem. qui quà insula se se Contrahit, accessit sic opportunus, ut unum Continuumque latus credas, ni angusta meanti Hàc tibi per medium se se maris ostia prodant. Non hîc ulla domus, se vitibus undique laetis, Atque oleis scopulus tamen induit: haud minus et pars Adversa, haec gregibus pascendis insuper apta. Hinc fit, ut hibernis huc mensibus incola tractus Oppositi traducat oves, cum parcior herba Se penes: illi ultrò viridantes pascere saltus Permittunt; sed et omne fimum sibi linquere cogunt, Mutua ab alternis capientes commoda damnis. Hoc evadentes portu longo ordine magnas Octavî puppes angusti in gurgitis unda, Totque inter scopulos cum classe iniisse Vatinî Novimus horrendi quondam certamina martis.1 Vide Hirtium de Bello Alexandr. Cap. 17. 1 Utrinque en magno concurritur impete: primus Hostilem in puppim se ferre Octavius, alter Ut vidit, jubet antennas demittier, atque Rem virtute gerit, quando illi est navibus impar. Jamque omnes coiere rates, et cominus armis Depugnant, milesque Vatinî haud deside saltu In puppes ruit adversas, jamque ipsa carina Deprimitur ducis, hae captae rapiuntur, in imum Illae abeunt rostris terebratae; in navibus ense Stricto alios jugulant, alios in gurgitis undas Haud mora praecipites trudunt: Octavius infert Saucius in cymbam se se, quae ut mersa, suorum Adnatat ad puppim, fluctusque agitante procella Velorum pandens alas, paucisque secutis Navibus inde fuga eripuit se denique victus. Exitus hic pugnae: citò sors at laeta recessit, Imperiumque orbis victo jam fata parabant. Haud procul his deserta locis, incultaque parvo Insula circuitu surgit, Stagni adsita terris:12 Olipa vocatur, ubi Vratnik, sive le bocche false, de quibus infra. 12 Prolem hinc Branivodae fracti victricibus armis13 Vide Jacob. Luccari lib. 2. pag.80. 13 Post cladem profugum cum conjuge nostra triremis Abstulit: hunc parvo post tempore (fata tulere Sic miseranda viri, pravis sed debita factis) Urbis dum clausum custodia detinet, acris Vis morbi subitò abripuit; nos ossa sepulcro Condimus, et viduam genitori mittimus aegro. Hîc illae angustae fauces, quas dicere vulgò Ostia falsa solent nautae, multosque minores14 Horum nomina Tajno, Tjesno, Golec, Kosmec, Miscnjak. 14 Est alios pariter scopulos hoc visere tractu, Quò paucas ovium deserta ad pascua ducunt, Majoresque legunt viridanti è cespite frondes. Verùm inter saevos ubi cives tristibus olim Decertatum odiis, et longo tramite fluxit Per vada salsa cruor, nunc nostri in fluctibus îsdem Assueti pisces potiore lacessere bello, Victoresque domum sardarum ingente potiti Praeda adeunt, quas accensa face plurima circum Vestigat cymba in noctem, mox ordine stipant Multo illi sale luxuries apponi splendida poscat. Qui mala curarum fomenta hîc ponere tristi Ex urbis veniunt sede autumnalibus horis Quam bene et hoc vitae reliqua inter commoda norunt! An sibi quid coeli hoc tractu vel purius optent, Hospitiove loci quid amoenius?

15 Ad hujus loci amoenitatem confirmandam facit sequens Inscriptio.

Ludovicus Beccatellus Bononiensis Archiepiscopus Ragusinus Tauridis insulae salubritate allectus Ecclesiae fundum situ ferme obductum Vite multiplici consita exhilaravit, Suoque commodo, et successorum consulens Priscis aedibus restauratis novas addidit Cum horto et duplici cistern. Anno ab ejus in Illyricum adventu II.
15 Omnia blando
Hîc sensu mulcent animum; quodque insula nullos Educat, huc et equos multis adducere cura est, Crebrius ut campum peragrent. Quis ab aequore spectans Altis praecinctam salebris tot crederet intus Esse auctam, tantisque bonis? Sub paupere testa Haud aliter baccas clausit natura nitentes. Vis populi non parva loco; si major, opinor, No ita magnus agri modus, ut nunc, esset agresti, Nec domus una cadus plus centum ferret olivi. Multum aliàs valuere mari, longosque tenebant 16 Vide Anselmum Bandurium Benedictin. in Antiquit. Constantinop. 16 Proceris ratibus freta per neptunia cursus. Penè omnes nunc rura colunt, et caerula verrunt Retibus: hoc melius, quam se dare piscibus escam, Quale genus lethi multos rapiebat avorum: Felices! bene si norint praestantibus uti. Proxima Jupanae in solem jacet insula Eoum Perbrevis: huic Rudae nomen, desertaque: quondam Id monachi coluere genus, quos candida vestis17 Fratres Dominicani, 17 Contegit, ex humeris nigro pendente cucullo. At quia praedo malus bona saepius abripiebat, Deseruere locum: sedem mox multus eandem Albus et ipse colore cuniculus occupat, (unde Incertum) et viridis nutritur cespite sylvae.