CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 862666 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/862666.

Nodus 862666 in documento feric-d-periegesis.xml


De Valle Nucis, illiricè Orascjaz. VII. Occasum versus post Malphum pulcra videri Intratur vallis: nomen nux plurima patrum Consita temporibus fecit, nunc nomen inane. Nam vix quod pueris ludendo sit satis, agro Nascitur, at quoties bene reddidit annus, olivi Inveniat ter mille cados mercator emendos, Cannosamque petens, Barsecinemque propinquam Hinc parta simili contentus merce recedat. Namque olearum ingens hic, continuataque sylva A Malpho incipiens est tractus scilicet omnis: Rarus honos nunc Baccho, habuit sua tempora Bacchus. Hîc et succosi fructus, et copia: credam, Irriguis large quia circumspergitur undis Ille locus, cui sex saltem, septemve perennes Natura indulsit latices, quorum utilis aegris Non unus, parvamque apte appellaveris Idam. Rure sub hoc magnis statio solet esse carinis, Nec semel hîc tenuit numerosas anchora classes, Classes Turcica, Russa, et Gallica annis proximè elapsis illic per plures dies, diversis tamen temporibus pacificè, jactis anchoris, sunt commoratae. Quarum aevo non una brevi mihi visa, per orbem Cum strepitu horrisono feralia bella tonabant. Olim hujus populi bis denae corpore magno Sulcabant pontum puppes, nunc ille alienas Penè suarum expers ad ripam accedere cernit. Durior a pelago ascensus, lapidosaque ducit Semita, sed terrae pariter prospectus amoenae Scandentem recreat, partem nam plurima in omnem Frondentes inter frutices, glebasque virentes Et domus agricolûm stetit, et quae splendida multus Hîc tecta exstruxit civis: nil purius aura Coeli hujus spirare queas. Hîc pluribus annis Ignatî soboli steterat cultissima villa, Quò post exhaustos animum recreare labores Ibant aspectu nemorum septembribus horis. At quia et altera erat pariter vicinior, In ultimo portus Gravosani recessu octo stadiis Rhacusio distans haec villula rusticationi percommoda ab iis cum voluptate invisebatur. illam Distraxere: hercle! Hi melius, queis empta, benigno Lumine nam Pallas spectant, Pomona, Cereresque. Utile nec tantum capitur, conjungitur unà Dulce etiam, hîc vacuum curis quia degitur aevum. Publica per medium via rus: hac pulcrius ipse, Commodiusque meis nil optem gressibus, aequa Nam longo tractu se porrigit, et simul offert Prospectus laetos passîm terraeque marisque Suppositi, quà multa meat ratis omnibus horis. Quem Rhacusanis agrum Nemagnus ab ora Stephanus dictus Nemagna rex Bossinatium, qui in Rhacusanos animo se perbenevolo semper exhibuit. Rex Epidaurea quondam donarat habendum Desinit hîc, aptoque illum, quod prima teneri Urbi coepissent ea praedia, nomine dicunt Astaream, veteres possis quod vertere terras. Illarum dominos lex indulgentius ipsa Respicit, et multos est elargita favores. Nec rudis hîc populus, nec cultu pauper, et oris Gratia commendat, vestisque decentia sexum. Hoc nostrae commune locis penè omnibus orae, Res ubi, praeter agri culturam, et nautica cordi. Qua causa huc ierim, nunc accipe, ne mihi forte Hoc vitio vertas, alienis si te ego rebus Plus justo hîc teneam patrias audire volentem. Id mihi Malphaeo degenti rure Rhacusae Nicolaus Puliesius Archiepiscopus Rhacusanus, deinde archiepiscopus Thessalonicensis; et Vicarius Patriarchalis in Constatinopolitana Civitate, ubi diem supremum obiit. Suasit iter bonus antistes, quem mira tenebat Cura sui tenuem gregis hanc invisere partem, Corpore quamquam esset tunc aegrior, accieratque Qui sibi suppetias obeundo in munere ferrent. Nos pedites, morbus cui regius, ille caballo Invehitur. Titan radios vix spargere terris Coeperat, et multo advectos nos incola sacri Aeris suscepit sonitu. Post sacra peracta Auribus ad multam commissa fidelibus horam Secreta excipimus, sacra et dape pascimus omnes. Cum sol jam faceret breviores altior umbras, Illius nos mysta loci, populique magister Ante fores templi sub tecto, ubi proxima rauco Lympha cadit strepitu, mensis accumbere jussit. Postquam epulis exempta fames, mensasque removit Sedulus, atque opera fervens vehemente minister, Jucundo vacuas sermone exegimus horas. Tempus erat sacro pueris jam tingere frontem Unguine, cum quidam casus miserè omnia turbat. Namque advectus equo vir se obtulit unus ab illis, Consilia ad secreta adhibet quos curia patrum. Pontificem hic subitò occupat, enixeque rogare, Ut rem differat, et praesens in tempus omittat. Quippe locuturum se maxima, et illico in aurim Arcani stillare aliquid, mox quaerere, an esset In promptu quadrupes, socio quem mittat, eundem Cum nequeat, soleam a pedibus nam amisit eundo. Hic erat ille, sacro fulgentes murice Patres Quem curare suas hîc res voluere, quibusque Relligionis ab almae auctu stat nobile nomen. Mittitur illi equus, at sacrum differre recusat Praesul opus, praestare brevi quod possit in hora. Advenit interea comes, et cum Praesule munus Jam functo, secretò agere hic quoque, nec mihi quisquam Illum Tiresias poterat dissolvere nodum Nos porta exclusi, submissa loquentibus est vox, Compositi vultus consultò, et denique cuncta Apparere mihi rem pure posse vetabant. Hîc ego, quando mihi arcanum expugnare potestas Restabat jam nulla, affinem Praesulis ipsum, Qui mihi rem visus subolere, ita tento: quid horum Esse putas causam adventus, dic oro: Senatus Ob grave porro aliquid, magnumque accedere jussit. Da nosse id, nam si ignarum te dixeris, hercle Haud credam. Ille ideo, qui missos novit, in ipsa ut Re cras Pontifici certus queat ordo teneri, Caetera secreti in facto nil esse videbat, Haec orsus mihi verba. „Fuit, fuit inclytus ille, „ Auspice qui coepit Lojola coetus, in omnes „ Diffusus terras, quem Clemens quidquid habebant „ Templorum domuumque relinquere jussit, et omne „ Delevit penitus corpus, dicique priore „ Voce vetat, causam servans in pectore facti, „ Hi fugere licet praeroso saepius hamo, „ Felici tandem Piscator arundine summus „ Coepit, et instabili Pax aurea reddita ponto est, Hoc verbo Pacis alluditur ad ipsum Abolitionis Jesuviticae Breve emanatum die 16. Augusti anno 1772. Cujus unicus finis videtur fuisse Christianae Rei publicae tranquillitas, in quam unam Pontifex maximopere se incumbere profitebantur. „ Quem saevi insano miscebant turbine venti. Tunc ego: summa dies miseris si venit, agetque Rerum inopes, multosque inter sors dura labores, Damna etiam quondam sua sentiet orbis ab illo Excidio. His mage fida Patri custodia summo Christicolûm, columenque potentius haud erat arci Vaticanae aliud: non Relligionis amore Vincebat quisquam, teneram ingenuasque per artes Moribus atque bonis melius formare juventam Noverat: hi vitae exemplis illustribus, atque Eloquii arte sacri magnas cum civibus urbes Crimine ab omnigeno absterrebant. Una sed auctos Tot tantisque bonis labes maculabant, ob illam Et periere, animis dominandi immensa cupido Hos tenuit, regum haud facile toleranda ministris, Quo clades, mihi crede, uno de fonte profecta, Quidquid mox mendax sparsura est fama per orbem. Sed tempus veniet, cum tot labentibus unà Praesidiis scelerum se turba effundet Averno, Et modo quos delent, fors delevisse pigebit. At quid ego haec ultra? Jam desine Musa. Relicta Valle nucis, petitur Malphanum,et jam sole caduco Adveniens vesper sua quemque in tecta reduxit.