CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 861854 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/861854.

Nodus 861854 in documento feric-d-periegesis.xml


De Umbla, quae antiquis Arion. V. Saepe tuos fuit, Umbla, mihi fas visere fontes, Et modo ad hanc partem, modo curvi ad littoris illam Lintre vehi, brevis ad spatium dum recreor horae. Sape moram et traxi sextili mense, diebus Cum petit Erigonen sol arduus, uvaque poscit Jam matura premi: mores nunc ipse, locumque Ad vivum expressa, meus ut mos, pingo tabella. Haud paucis haec ora maris,ni fluminis actam Dicere malueris, habitatur utrinque colonis. Horrida pars dextra, atque lapis tenet omnia nudus: Hinc sterilis multo natura domanda labore Principiò his fuerat, qui adjunctos aedibus hortos Pomiferos fecere sibi, atque umbracula ab aestu, Vitibus in morem curvatis desuper arcus. Laeva habet apricos, cerni non aspera, tractus, Fertiliterque viret media usque ad dorsa supini, Sidera qui lambit procero vertice, montis. Faucibus a primis, geminaeque in margine ripae Multa voluptatis causa posuere beati Tecta Patres; sed Sorgiadum pulcherrima longe Stat domus: huc ducunt ipso super aequore structae Multa arte ingentes solido de marmore scalae Pluribus ornatae signis; hinc itur in ampla Atria, pictura paries animatur utrinque Multiplici: domus ipsa ingens, et balnea praebet Loturis: nemora accedunt, gelidique recessus, Antraque, et halantes horti, longique canales Terram inter recto ducti ordine, coniferaeque Hinc atque inde virent cyparissi. Scilicet illinc Usque ad Arionios fontes (hoc nomine dicta Antiquis haec unda fuit) non longus eunti Tractus, ubi incipiunt ipsi dulcescere fluctus: Quidquid ibi aequorei capitur gregis et mage gustu Praestat, idemque genus jucundi Pinguis honore Vincit, in alterius crevit quod gurgitis unda. Rupe sub aeria rapidus fluere incipit amnis Ingenti excurrens alveo, facileque vel ipsas Danubii victurus aquas, ni tanta voluptas Sit pelagi: hic multo protrudit Nerea tractu Extra ipsas fauces, cursus ubi sentit aquarum, Seu petat occasum, seu cymba feratur in ortum. Hoc super amne rotas immanes unda revolvens Sustinet: hîc degunt, queis frangitur orbe molari Nocte dieque immensa Ceres; cumque ignea fontes Tempestas alibi magnis fervoribus hausit, Hîc senior glauca velatus arundine frontem Pleno urnam ingentem de flumine fundit Arion. Nempe ita Naïasin placitum, Trebinidis amnem Joannes Lucius de Regno Dalmat. et Croat. Lib. 4. Cap. 4. de hoc flumine, quod Zachlumum vocat, haec habet. Per vallem Popovo dictam circumquaque altis montibus cinctam fluens, nullibique exitum habens a terra absorptum per occultos meatus in mare prorumpens flumen Omblam, antiquis Arionem efficit. Quae rapidum, et vasto absorptum telluris hiatu Antra per, et caecos huc deduxere meatus. Haud secus Elea properans Alphaeus ab urbe Sub mare flectit iter Siculas delapsus ad oras, Inque Arethusaeum mutat sua nomina fontem. Nil hoc frigidius latice est, crateraque plenum Haud interrupto facile siccaveris haustu: Talis et in mediis ille aestibus: adde, quod aura Hîc quoque frigidior per noctem spirat: amictus Ne tibi tum levior cave sit, si picta per amnem Te placidum vel cymba vehit, littusve sedentem Detinet, incautos morbi plerumque sequuntur. Nec verò in culpa locus est, nam praebita ab ipsis Causa malo, algescant, et tristia pharmaca potent. Rus licet hoc aliis nostrae vicinius urbi, Multusque appellat conducto huc remige civis, Nec non illi etiam veniant, urbemque frequentent, Agrestes nimium tamen, ingeniique retusa Sunt acie, hisque solent veterum permulta parentum Vel nunc obicier dicta insulsissima, quorum Id celebre (effigies cum Christi in caerula lapsa est) „Si soboles hic vera Dei, ne educite, solus „Vi propria ex imo summas referetur in undas. At dum urbis pudet esse jocum se a tempore longo, Jam tandem sapere incipiunt, factique sagaces. Hi pretium posuere gulae, nam vendere piscem Mos illis, quantum suadet malus ardor edendi, Non quanti res ipsa valet: nos causa malorum, Qui in cute solliciti curanda plus sumus aequo. Quid juvat indici pretium, quo debeat unum- quodque genus vendi piscis? Quid figere ferream Parietibus lancem, quae ponderet? heu nihil horum Si stabile in longum potuit servarier aevum. Ipsi ipsi leges infregimus, ingluviemque Nostram illi proprio didicere apponere lucro. Unica piscatus tenet omnes cura: trahuntur Lina hîc, contra illic mittuntur, et humida Soli Exponunt siccanda alibi; lacerata videbis Hîc ipsis refici a pueris, nova texier illic, Textaque subereo quà cortice, quàque oneroso Naviter armari plumbo: sic largior illis Fons lucri, a tenui possent quam quaerere gleba. Quamquam ad nos multis aestivo rebus onustae Femellae hinc veniant quoque tempore; copia lactis, Ovaque, et omnigeni fructus, et brassica fertur. Haec ubi distraxere, peculî summula filo, Tela, aut lemniscis mutatur, et urbe relicta Lintrem adeunt, remisque ipsae freta caerula verrunt Praepetibus, sedet ignavus dum puppe maritus. Rus licet hoc sanis urbem nutricibus auget, Non tamen utilitas magna hinc, quia agreste puellis Saepe etiam ingenium infundi cum lacte videmus. Nam non continuò nutrix illa optima, cui sit Copia lactis, et oris gratia: laudo benignam Plus ego naturam, mores, animumque sagacem, Harum impune avidis presset puer ubera labris. Ante Sebasteno lucem quae sacra Patrono Die Purificationis B. M. Virginis. Civibus hic jucunda adeo spectacula pagus Praebet, ut Heraclitus rideret talia, quamvis In vita risisse negent. Praecedere cernis Signiferum, quem signa decent, ut ephippia asellum: Hunc centum fortasse homines (totidemque seorsim E Bergato, et Bosanca, de quibus supra. Vicinis urbi e pagis, quos signifer alter Primo illi assimilis ducit) nullo ordine, nulla Militiae, quamvis res ludicra, lege sequuntur, Queis vix in triplici mirum semel ignea gyro Si tormenta crepent, turpem spectante Senatu Gentis avaritiem, atque ipso ridente popello. Tum juvat horum aliquos vinosam intrare tabernam, Dum fora circumeunt alii, multisque Lyaei Impleri cyathis,mox se se reddere gressu Nutanti ad socios, teque Evohe dicere cantu. * Haud ita nunc, nam multi altum ut coepere per aequor Longinquas tentare vias, fortunaque crevit, Lecta manus juvenum, vestesque induta colore Uno, eodemque omnis volat haec ad festa, tonansque Ignivomae strepitu balistae haud pulveris ullum Luce modum hac pyrii scit, laetitiaeque tenere.