CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 860110 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/860110.

Nodus 860110 in documento feric-d-periegesis.xml


De Breno Illyricè Scjupa. III. Illa Breni dominae quae pars vicinior urbi Carminis ingressum faciet, pars altera claudet. Incipit eoi via primùm huc pulcra suburbj Rupibus aequoreis impendens ducere ad usque .PP. Benedictinorum Monasterium, quod vulgo appellatur S. Jacobi de Viscgniza septem stadiis circiter Rhacusa in Orientem distans, libris selectis et MSS. dives. Nobile Caenobium, quod multa volumina Grajûm Servat, et in latio melior quae protulit aetas. Inde iter asperius juga per surgentia montis Carpitur, in stadia excurrens ter circiter octo. Hoc ego primum adii rus aeger, et illicò sensi Me refici, nam temperie sic esse salubri Hunc voluit natura locum, ut non Tiburis illi, Campanique queat caelum certare Venafri. Sic uber terrae ingenium, tantoque refertus Ipse locus populo agricolûm, ut vix ulla videri Gleba queat, quae culturam desideret, horto Ingenti assimilis, quem circumquaque supini Instar murorum colles cinxere corona. Omnigenas hinc ruris opes vectare canistris Matribus admixtas primo cum sole puellas Quottidie, et pandi dorso spectamus aselli. Vix posuere solo, viridans olus hîc tibi pascit Lumina, candidiorque illic nive copia lactis; Pruna alibi rugosa vides flavescere, in omnem Dum partem ambrosium late jactantia odorem Poma rubent: sed prima albo me judice pomo Gloria sit, vix Alcinoo Phaeacia tellus Tale dabat biferis, quos ipse colebat, in hortis: Urbs fervet, tollitque sibi quod cuique libido. Fertilitas haec tanta soli repetenda videtur Hinc mihi, quod terram conclusae uliginis humor Perpetuò nutrit, nam quà fodis illico dulcis Unda scatet. Multo alluvies hunc creditur aevo (Quippe egisse pecus fama est hàc Prothea quondam) Paulatim campum effecisse, quod imminet ingens Mons illi ad Boream prope nudus, magna deorsum Unde solum abradens vis usque ferebat aquarum, Donec planities tandem exaequata resedit. Quidquid at hoc, res certa tamen, quod nunc quoque, magni Cum caelo veniunt imbres, rapido impete torrens Hoc raucus se campo infert, qua parte profundus Alveus ire jubet: lapides rotat ille fragore Horrisono, secumque trahit quodcumque repertum. Tunc et iter triste est illac, nullique profunda Haec pedibus transire licet vada. Saxeus at pons

Haec in Ponte inscriptio.

D. O. M. PERICULOSE. VADANTIUM SECURITATI. EX GEORGII RADMANI. LEGATO OBSE QUENTISSIMI. HAEREDES AC. FILII. ANNO DÑI M D C V I
Multo aere, ingentique arcu haec incommoda contra Erigitur, tutoque meas quocumque voluntas Jusserit. Haec circum cives loca, parsque, ubi campus Desinit in Boream, tumulo editiore colendas Aestivo posuere domos sibi tempore. PanditSub titulo S. Mariae Magdalenae hujus loci Parochialis est Ecclesia. Altera verò D. Vincentio sacra PP. Dominicanorum est, qui et commodum Conventum, et praedia in rure Brenensi possident. Magdalis hîc templum lacrymosa, remotior illinc Gaudet et ipse sua Vincentius aede, domusque Hîc quoque Praetori sat commoda surgit: agrestum Pars tecta hîc aliquot, pagis in pluribus alti Radices ad clivi habitat pars altera major. Scilicet haec duro gens robore nata, feraque Indole praepollens rixas accendere Baccho Saepius assueta, et Turcas turbare quietos. Foemineumque genus durum quoque, at indole longe Mitius, indulgensque jocis, et amoribus aptum: Quò saepe accedunt, exemplum emolliit urbis. Corporis exercent cultum, ornarique puellae, Plusquam conditio patitur servilis, ut urbem Intravere, solent, celeres deponere luxum Illae omnem, ut portas urbis liquere, resumpta Veste, et calceolis pejoribus, et sude lenta Sollicitant costas tarde gradientis aselli. Expertae simulatque virum pleraeque puellos Nutritum veniunt urbis, nam corpore sanae, Atque ministeriis multum famularibus aptae. Quamquam foeda lues non ante his cognita terris (Vecta unde incertum) paucis has coepit ab annis Corripere, ulceribusque cutem, miserabile! spargit Mordaci vexans prurigine: cedere paulum Incipit, at nondum curis deleta medentum. Vitibus omnigenis rus hoc frondescit, et urbem Nectare Lenaeo ditat. Pede rusticus uvas Ut pressit, tenuitque brevi lacus, ecce rudentes Pellibus innumeros hircinis fervida musta Ferre vides, plenoque viam intercludere tergo Adversis: vix Arcadici reor herbida plures Nutriri per prata soli, grex tantus abundat. Mane novo hos lignis onerant venalibus ora Deserta in Thracum sectis, aliosque vehendis Materiis cum lucro adhibent, ubi tecta per urbem Aedificant. Calathis fert villica grandibus uvas Huc etiam: Judaeus emit, paret ut sibi praelo Vina suo, nam nostra horret cane pejus, et angue. Plus spumae lactis, quam vasa in munda puellae Constipant, nostrae fert unicus hic locus urbi, Quam pagi vicini omnes: in munus alumnis Nutrices hoc saepe suis (aliàsque corollam Floribus e variis textam, qua tempora cincti Saltationes illae a vespere incipientes quater in anno a pueris, puellisque fiunt. Harum causam perscrutari, altioris, quam hic locus sinit, esset originis. In his aliqui vestigia festorum Palilium se videre existimant, de quibus Propert. Lib. 4. Eleg. I. Annuaque accenso celebrare Palilia foeno etc. Per medios pueri saltant festivius ignes) Ferre solent. Sed res sane gratissima visu Illa quoque, exacto famulatu quae sibi junctae Sanguine dona ferat pubes hinc rustica servae. Pulcras indutae vestes praegrandia gestant Palladis arbustis ornata canistra puellae, Unde colorati lemnisci, et plurima vitta Crinalis pendens tremulis agitatur ab auris. Hîc tempestivi fructus, lac, atque placentae, Haedorum coxae, atque aries, vel bucula secta. Post illas multi juvenum, dum spargit agrestem Tibia grata sonum, incedunt, mediamque per urbem, Donec deveniant ad herilia tecta, frequentes Balista crepitante sonos dant ignea, io! euge! Haec inter laeti ingeminant, tum munera et ipsi Accipiunt, inque urbe manent, lux dum inter eosdem Laetitiae strepitus abeuntes crastina cernit. Ad mare sunt geminae turres, fornacibus altis Hae fumant, lateresque coquunt, locus ipse ministrat Argillam: has propter vicus stat colle supino Impositus, propriumque dat illi Tegula nomen. Kupari illyrice. Non procul hinc locus est (Trapitum dicitur) extra Qui vallem positus dorsum maris obicit undis, Nemo colit, tondentque vagae virgulta capellae. Huc tu, venando si lux sit idonea, tecum Adducto propera cane praedae certus opimae. Namque coturnices quoties loca frigida penna Destituunt celeri, longo cognovimus usu, Hoc quoque consuetas terrae consistere tractu. Quod si quottidie volucrum quid forte necare Ipse velis et valle Breni, conscendere amoenum Hunc ego te jubeo, dicunt quem Sylvula , collem. Goriza illyrice idem, quod latine sylvula. Huc multae saepe advolitant, ramoque sedentes Ipse sedens poteris plumbo stridente per auras Figere. Praeda tamen si ditior est tibi cordi, Longe ultra perge in Boream, et post terga relicto Turcaico, quod monte vides assurgere, castro, Zarina illyrice vocatur, quia ibi portorium, seu vectigal pendunt, qui cum rebus escariis, et carbone aliis hujusmodi Rhacusam petunt. Trebinae tractus peragra, et nemora alta, fugaces Illic et damae, et lepores, et plurima perdix Occurrent, humerosque ingens tibi praeda gravabit. Longe alia hîc vitae ratio mihi: carmina saepe Aut audire viros ad barbara plectra canentes, Aut festis tendebam avidus spectare diebus, Multae ubi in areola ad sonitum sylvestris avenae Exercent patrio choreas de more puellae. Illius ast aliàs sinuosi in littoris oram, Locus vulgo Srebraeno dictus, qui in mediocrem sinum incurvatur. Quò crebro nautae veniunt onerare suburram, Jacturus nassas ibam, nunc semita in alveo Vitice frondescens multa me ad littus agebat Cupareum , in bibula prostrati ubi corpus arena Multa loquebamur cives jucunda vicissim. Percurrenda Breni modo pars est altera. Multis Laetior illa situ forte hinc apparet, apertum Quod mare continuò spectat. Si parcior agri Est modus, et praeter colles haud contigit ulla Planities, verùm haec etiam sua commoda servat. Namque ut perpetuò vivis aspergitur undis, Sic quodcumque parit tellus, atque educat illa, Grandius et specie venit, et praestantius esu est. Mala ego quid sapiant illis crescentia in hortis Punica, quid ficus novi, quid et ille, secundis De illo vino intellige, quod vulgò Malvasìa dicitur, quodque hujus loci praestantissimum est, utinam et copiosissimum esset! Qui liquor apponi mensis solet: hoc potiorem, Quotquot vina bibi genus id, non hactenus ullum Hausi ego. Si populus minus hîc numerosus, at idem Cultior, et, cui dant operam, res nautica multis Profuit. Hîc alius lucri fons penè perennis Est quoque, qui verò, mox dicam, nunc juvat ipsam Descripsisse loci faciem. Sub montibus altis Pars terrae, pelago vicinior, intervallo Longo hinc, atque illinc formam flexi exhibet arcus, Cultu evicta omnis non deside. Prosilit aspro E latere antiquae rupis fons, illicò magnus, Impete praecipiti labens, lapsuque fragorem Torrenti horrendum similis ciet; utque cadentes E sublimi undas non protinus accipit aequor Sed per saxa abrupta fluunt, sic sole videtur Adverso pluvius describi his arcus in undis, Res oculis pergrata, rudi at miracula vulgo, Illius tardo causas cognoscere facti. Hîc mola multa, rotaeque terendis frugibus aptae Consurgunt, hîc fervet opus noctesque, diesque, Nec mora, nec requies, nisi magno cum aruit humor Penè aestu, et serpit taciturnus paupere vena: (10) Quod fere contigit circa festum S. Hilarionis Abbatis , interdum et serius. Mox redit, et solito ruit impete, dulcis in ipso Aequore non parvo tractu: vis illius undae Tanta est, et rauco nautas quoque murmure terret. Hàc ego, cum Boreas se montibus horrifer altis Demisit, stridetque mari metuendus aperto, Ne se ferre ausint, moneo: exitiale carinis Id saepe et nostro reminisci possumus aevo. Non longe hinc alius lympharum dives et ille Fons fluit: hîc Cererem pariter mola frangit, et altae Murorum moles Neptuni immàne frementis Vim cohibent: rupes fonti dedit aspera nomen. (11) Gljuta vocatur locus, unde scaturigo hujus aquae: hoc autem vocabulum cautem latine significat. His fama est constans castella Epidauria quondam(12) Haec vocabantur Gradaz, Spillan etc. quae omnia parvi momenti. Plura stetisse locis, quorum vestigia restant Vix modo. Praecipuum vocitabant nomine Burnum, Praesulis et fuerat sedes hîc tempore longo Post urbis priscae excidium, quò, ut tutius esset, Relliquiae populi se se infelicis agebant. Nec regio haec ignota viris: Epidaurus illae Semper ager fuerant terrae. Mox alta Rhacusa Ut stetit, huc fato se se meliore reduxit Gens ea, et afflictis coepit confidere rebus. At quid ego haec nimium vetera, atque obscura revolvens In labyrinthaeos tendo sine stamine flexus? Siquid adhuc superest, ipso de rure loquamur. Hîc quadam montis praerupti in parte remota Magna cavernosi lapidis, scabrique, domorum Apti fornicibus (tophum dixere) struendis Copia continuò resecatur, nec tamen umquam Deficit, emolumenta loco haud exilia, circum Penè omni genere hoc lapidis regione carente. Hic magno Hilariona locus veneratur honore,(13) De S. Hilarione, ejusque in Illyricum adventu praeter D. Hieronymum plures scripsere, quos inter P. Seraphin. Razius, et P. Sebastianus Dolci, quos, si lubet, consule. Cultus perveteres causae, te quisque docebit, Non ego, cui exhausta est omnis jam vena canendo.