CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 856891 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/856891.

Nodus 856891 in documento skrl-2.xml


Spectabilis et Clarissime Vir!

1.1> Tuas de 11. praeteriti accepi. <2 Gratulor quod manuscriptum incolume tibi redditum sit. 3 De iis, quae censura e notis meis aut delevit, aut mutavit, nihil laboro. 4 Video tamen exinde quantum libertas preli coarctetur; omnia enim illa et vera et innocua sunt.

2.1 Quod pactum Sigismundi cum Alberto exmittas, rem mihi gratam admodum praestitisti. 2 Quod ingressum ad regestum Sigismundi retineas, iure tuo uteris; ego enim tantum suadendi, non vero exigendi potestatem habeo. 3 Interea patere ut, postquam opus iam prodierit (nunc enim nolo morari eius impressionem), ea, quae in postremis meis tantum indicavi, nimirum quod illic et te repetas, et tibi non constes, prolixiori oratione ostendam. 4 Mittam ego tibi tantum has reflexiones, neque cupio ut unquam publici iuris fiant; spero tamen te ipsum exinde agniturum esse quod vera sint quae suasi.

3.1 Ceterum vidi ego quod tu de forma nobilitandi ex instituto citato loco non egeris. 2 Assertio tamen tua, quod Ludovicea, quam profers, donatio praebeat primum de aliquo per donationem nobilitato argumentum, falsa est. 3 De quo ut convincaris adnecto dissertationem de variis nobilitandi formis quae inde ab incunabulis Regni viguerunt. 4 Quare expressionem adminus illam modificare debes. 5 Si tempus adhuc est, et tu illam dignam existimas, cuperem ut illam non ad historiam legislationis, ut intendisti (eo enim nullo titulo pertinere potest), relegas, sed supplementis secundae periodi inferas. 6 Puto enim quod dissertatio haec plurimum conferre possit, et ad edocendos initiantes de eo, qualem usum diplomatum facere, quomodo

3,6 quomodo] quomo

illa combinare et per nota iam iuris principia explicare debeant, et "ad configendos," ut ait Cicero, "cornicum" (id est Loyolistarum) "oculos"; videbunt enim exinde quod ad explicanda vetera seu politica, seu iuridica systemata non sufficiat diplomata congerere, sed quod oporteat in solidis et iuris patris, et statisticae principiis bene versatum esse.

4.1 Quod si iam serotinum est eam supplementis inserere, retine illam pro privato tuo usu; cum enim plures iam habeam eiusmodi dissertationes, forte easdem una procudi faciam si magnum meum opus, cui continuo incumbo, terminare non potuero.

5.1 Utcunque sit, lege quaeso illam attente et tuum de illa iudicium ingenue significa; omnes enim reliquae ad eandem normam elaboratae sunt. 2 Si quid proinde in huius forma mutandum mihi indicaveris, idem in aliis etiam praestabo.

6.1 Ceterum videbis tu exinde quod multa, qua adhuc inexplorata, in medio relinquam. 2 Idem me in notis ad submissa mihi decreta praestitisse indubie observaveris. 3 Cum tu tantam possideas

6,3 Post possideas unum verbum deletum, collectiam, ut videtur.

diplomatum collectionem et forte hominem etiam habere possis, qui id laboris suscipiat, quaeso te cura omnia talia, quae ego seu in hac dissertatione, seu in notis dubia adhuc esse professus sum, excerpi et tum si non totam litterariam tuam penum, adminus diplomata tua excuti, an non horum subsidio aliqua ex iis tuto determinari possint. 4 Eodem labore possent fortasse aliqua ex iis, quae defectu subsidiorum male asserui, corrigi; id enim ego libenter patiar cum non ignorem quod unum diploma tantum pro tempore sui dati securitatem praestet. 5 Alia seu praecedentia, seu subseque diplomata in epocha suae emanationis aliud institutum viguisse ostendere possint. 6 Forte tuus Hainoczius labori huic humeros supponet. 7 Nunc aggredior congregationes comitatuum. 8> De his tu sensum meum non recte intellexisti. <9 Nunquam ego sustinui quod in secunda periodo nullae fuerint comitatuum congregationes in quibus politici aliquid tractaretur; habeo enim plura fortasse quam tu hanc in rem data, quae e tabularibus, quos qua praeses excussi, processibus congessi. 10 Id tantum aio comitatus in secunda periodo necdum eam, quam modo habent, formam accepisse. 11 Moderna enim forma in minuto eadem est cum diaeta; quam quod comitatuum congregationes non habuerint, luculenter ut spero, demonstrabo. 12 Quia tamen tu in epistola tua obiter tantum indicas quod multa diplomata habeas quae ostendunt congregationes comitatuum, in quibus multa politica tractata sunt, absque ullius iudicis ordinarii interventu celebratas fuisse, quaeso te maiorem in modum ut horum mihi copiam facias. 13 Non egeo ego his diplomatibus per extensum, quod multas fortasse phileras impleret, sed tantum dato et substantiali ad rem faciente clausula, uti id e dissertatione, quam accludo, ipse facile observabis. 14 Hoc autem modo res vix unam aliamve phileram efficiet. 15 Quare denuo te vehementer exoro ut id mihi submittere velis; cuperem enim hoc quoque argumentum, quoad protractorum hactenus diplomatum fide licet, exhaurire.

7.1> De iuramento regum ad decretum Andreae Secundi. <2 Antea quaestio illa pertractari debet, an reges primae et secundae periodi vel inaugurale sacramentum dixerint. 3 Nosti enim quod vel hoc in quaestionem revocent illi qui limites regiae potestatis ultra modum proferre conantur. 4 De prima epocha id plane controvertunt quod usus coronationis viguerit. 5 Et sane si epistolas aliquot pontificum haberemus, qui de coronatione aliquot regum loquuntur, nullum hanc in rem haberemus pragmaticum argumentum. 6 Anonymi enim et Thurocziani Annales historicum tantum testimonium praebent. 7 De inaugurali iuramento ego unicum habeo datum quod Andreas Secundus illud nuncupaverit. 8 In secunda periodo habeo tantum de Carolo Primo, de Alberto, de Uladislao Polono, de Mathia Primo et Uladislao Secundo. 9 Ipse Mathias non in comitiis, sed, cum Budam ingrederetur, iuravit. 10 De his ipsis, si Verboczii testimonium demas, nullum adest pragmaticum argumentum quo ostendi possit eos ad decretum Andreae Secundi iuraverit,

7,10 Post argumentum deleta verba quod ad De | iuraverit] sic

praesertim cum ipse Ferdinandus Primus, cuius formulam iuramenti corpus iuris exhibet, ad illud non iuraverit. 11 Spinosa proinde est haec quaestio, quis regum primus ad illud iuraverit. 12 Quare excute quaeso tuam penum et, si quid hanc in rem deprehenderis, mihi communica. 13 Si is, quem supra petii, labor suscipiatur, poterat id una peragi.

8.1 Nihilo minus momentosa est quaestio: quis primus regum inaugurale pactum ediderit? 2 Conditiones, sub quibus Uladislaus Secundus regnum adiit, habent aliquam eius speciem, sed non formam. 3 Primum, quod in Corpore Iuris exstat, inaugurale diploma est Ferdinandi Secundi. 4 Ego complures causas habeo coniciendi quod usus hic sub Mathia Secundo inceperit. 5 Si tu industriam tuam intendas, forte eadem felicitate deteges unum aliudve antiquius inaugurale diploma, qua responsum Ferdinandi Primi ad Novipolense articulos eruisti.

9.1 In Secretiori Archivo Regio non est quod multum spei reponas. 2 Versatus fuit in illo non professor aliquis Zagrabiensis, sed Petrovich, antea iuris publici in universitate doctor, tunc iam asessor Tabulae Districtualis

9,2 Post Districtualis delevi repetitum Assesor

integris sex hebdomadis quotidie bis, nempe per regias horas. 3 Nosti quod Kollar in opere de iure patronatus, si bene memini — scribo enim ruri ubi non est mihi ad manum mea bibliotheca — ediderit indiculum respicientium Hungariam diplomatum quae in illo archivo conservantur, praeter ea quae iam ille publici iuris fecit. 4 Mihi Kollarii fides semper suspecta fuit. 5 Quare instruxi Petrovichium: primo, edita per Kollar diplomata cum originalibus conferat et videat an ille ea sincere protulerit; secundo, ut omnia, quae in indiculo illo designantur, excutiat et, quae ad rem facient, sibi describat; tertio, ut si quae praeter haec adessent, quae seu ad ius publicum, seu statisticam conferre possunt, horum etiam usum faciat. 6 Archivarius Schmidt Petrovichio statim elenchos liberaliter obtulit et, quidquid ex iis postulabat, eidem consignavit. 7 Et tamen peracto labore nil aliud retulit quam quod Libellus, quem Grossinger sub titulo Iuris Publici edidit, ibidem exstet in manuscripto, sub nomine Grammatici a Saxo, de quattuor nobilium praerogativis. 8 Interea forte Petrovich re ipsa aliqua detexit, sed noluit mecum communicare. 9 Forte non adtulit ad id requisitam perspicaciam. 10 Et ideo cuperem ipse ut tu eo penetrare possis. 11 Si penetraveris, quaeso te reflecte ad memorata superius tria puncta.

10.1 Quod varia argumenta variis elaboranda committas, probo vehementer; semper enim eius sententiae fui quod nunquam simus habituri systematicam seu statisticam, seu etiam historiam politicam, donec summa iuris publici et statisticae capita per peculiares eiusmodi dissertationes, qualis ea est quam nunc tibi submitto, solide discutiantur. 2 Cave tamen ne dissertationes hae verbose potius quam solide pertractentur, neve scholasticam, quam iis Loiolistae dare solebant, formam accipiant. 3 Super omnia autem cura diligenter ut status quaestionis determinate et non vage proponatur. 4 Inde enim omnia iurgia scholasticorum. 5 Puto me legisse quondam tibi quid responderim Praio dum de haereditario successionis iure domus Arpadianae sententiam meam exquireret. 6 Nimirum ostendi illi quod omnes, quae de hoc obiecto enatae sunt quaestiones, unice e male posito statu quaestionis profluxerunt. 7 Reduxi deinde totum disputationis obiectum ad tres quaestiones et de singula opinionem meam viginti circiter lineis conclusi. 8 Narravit deinde mihi ille, cui Praius confessus est, quod maius lumen e paucis his lineis acceperit quam ex omnibus illis quae hanc in rem seu Kemeny seu Kollar seu Eusebius Verinus prolixe admodum scripserunt. 9 Quare cum tu Czirakio idem argumentum indeterminate proposueris, tuto affirmare ausim nihil inde quam confusum chaos proditurum. 10> E contra argumentum, quod Koppio tradisti, placet. <11 Cupivissem tantum ut id etiam eidem commisisses: quaenam olim fuerint bona reginalia, qui proventus; cum reginae fuerint semper extraneae, si post fata regis e regno discesserunt, an bona retinuerint? 12 Quaestiones enim has eodem ferme labore expedire potest, et prodibit opus longe utilius quam illiud quod Schier de reginis Hungariae conscripsit. 13 Quare si non est serotinum, urge illud ut has quoque quaestiones exhauriat. 14 Forte non abs re esset si meam dissertationem eidem communicares, ut videat formam quomodo statistica eiusmodi obiecta pragmatice tractari debeant; nimirum non describendo totum diploma, cuius perlectio intercipit lectori praecedentes idaeas, sed substantialem tantum clausulam et huius substantialia tantum verba inserendo; illud enim tantum ad mechanicos collectores, istud ad authorem , qui e et de diplomatibus ratiocinatur, pertinet.

11.1 Quale tibi planum proposueris de subsidiis ad historiam legislationis, non video. 2 Metuo tamen vehementer ne iterum plurima heterogenea eo coacerves cum meas dissertationes eo destinaveris, quae tamen nihil aliud sunt quam materialia partim pro statistica, partim pro politica Hungariae historia. 3 Quare gratum mihi omnino erit si illud praevie mecum communicare volueris. 4 Si tu Vestigiis tantum ea, quae stricte comitialia sunt, inseruisses, reliqua separatim sub titulo Subsidia ad statisticam,

11,4 sunt] add. auctor | statisticam ] staticam

ius publicum et privatum, nec non politicam Hungariae historiam edidisses, absolvisses eodem labore duo opera, lectoribus longe magis consuluisses, et maius ad posteritatem nomen transmisisses. 5 Nunc ausim ominari quod separationem hanc aliquis authorum post fata tua suscipiet, sicque non quidem nomen, sed opus tuum sepeliet.

12.1 Pro subsidiis ad iurisprudentiam Hungariae multa ego tibi potero communicare, modo et hoc planum videam. 2 Quare gratum mihi erit si huius quoque participem me feceris. 3 Forte ipse systematicam de hoc obiecto dissertationem concinabo tibique submittam; quam tu postea pro arbitrio distendere poteris. 4 Quamquam, ut ingenue fateor, ego in utroque hoc obiecto simul sumpto vix video materiam pro uno opere, nisi illud iterum per multa heterogenea infles. 5 Quare possent fortasse eodem opere subsidia et ad historiam legislationis et ad iurisprudentiam Hungariae absolvi. 6 Nolim tamen per id tibi arbitrium praecipere.

13.1 Quod ais te Corpus Iuris eversurum, nimium tibi polliceris. 2 Non nosti tu satis indolem hominum administrationi publicae praepositorum. 3 Quamcunque clare iis naevus aliquis remonstretur, quia id ipsi non observarunt, malunt eum quoque modo tueri quam privato eam gloriam concedere quod eius opera administratio publica adeo insignem acceperit reformationem. 4 In particulari hoc casu, quascunque tu contrarietates ostendas, uno hoc argumento Corpus Iuris salvabunt quod omnia haec per subsequum imperantis et statuum consensum iam sanata sint. 5 Interea perge tu, quo coepisti, calle; sat erit tibi ad nominis gloriam quod tu primus omnia haec detexeris.

14.1 Cum scribas optare te ut de constitutione Hungariae aliquid elucubrem, video ignotum tibi esse quod ego laborem hunc iam perfecerim sub diaeta 1790-mi. 2 Si illum pro privata tua notitia legere vis, interpella Mandichium ut tibi communicet lucubrationem meam sub titulo Genuina constitutionis Hungaricae principia . 3 Verum absit ut illud vel tuam collectionem ingrediatur vel unquam me vivo prodeat, id quod tu, utprimum opus perlegeris, ipse facile existimabis. 4 Cupio tamen ut illud legas; dabit enim tibi lumen pro faciendis in tuo de subsidiis ad historiam legislationis opere etiam innocuis reflexionibus.

15.1 Meministi in litteris tuis quod typhographia universitatis aliquas quisquilias edere velit, inter quas tua supplementa eminebunt. 2 Quid per id dicere volueris, non assequor. 3 Si quid tamen editum fuerit, mone Milossium ut pro me emat et mihi submittat. 4 Nam id ille facturum mihi iam recepit. 5 Universim si quid de rebus Hungaricis prodierit quod mihi arrisurum esse putaveris, quaeso praesta id ipsum.

16.1 Cum Schönvisner sit renuntiatus bibliothecarius, video potentem esse adhuc, Loyolitarum factionem quae et tuis patronis, et Lakichio, qui Cuculatum protegebat, praevaluerit. 2 Cupivissem sane ut tu ad hunc postum cum competente charactere et stipendio eluctatus fuisses. 3 Nunc cum secus fuerit in fatis, probo constantiam tuam qua iniurias fortunae adeo viriliter sustines. 4 Conferet, crede mihi, id ipsum ad celebrandum tanto magis a posteritate nomen tuum.

17.1 Habes ad prolixam epistolam tuam adhuc prolixius responsum, nimirum quia mihi magis vacat. 2 Postquam dissertationem meam perlegeris, rescribe mihi quaeso per otium. 3 Neque ego copiosam adeo epistolam postulo; si tibi non vacat, responde tantum breviter ad ea capita, ubi diserte postulavi, et vale.

Jakovlye 13. Aug. 1794. Tuus Skerlecz, manu propria

18.1 Paragrapho 44-to vacuum reliqui spatium pro inserendo paginae numero ad quem veniet illa Ludovici Primi donatio quam tu producis, et quae dissertationi huic ansam dedit.

19.1 Si forte illam inserueris tuis supplementis, adverte quaeso ut post paragraphum 13-tium scribatur paragraphus 20-mus, post 15-tum vero paragraphus 17-mus, denique post 39-num scribatur paragraphus 42. 2 Hos enim scriptor meus per errorem transposuit qui totum ordinem perturbavit. 3 Non vacabat vero mihi denuo purizari curare.