CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 856431 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/856431.

Nodus 856431 in documento skrl-2.xml


Quod inanis vulgi persuasio sit se ea prohibitione, quam index librorum prohibitorum continet, sub piaculo atrocis sceleris teneri.

1 Adeo posterioribus his temporibus apud congregationem cardinalium, quae de indice nuncupatur, optimos quosque libros prohibendi mos invaluit ut, qui religiosior non nihil hac in re esse velit, ei de solida quapiam scientia consequenda prorsus sit desperandum. 2 Id eane arte a politicis Curiae Romanae fiat ut praecluso hoc modo ad solidiora studia aditu orbis Christianus in ignorantiae simplicitate contineatur, et sic sacerdotum imperium facilius patiatur, nescio; id scio primis saeculis, quo zelus ut reliquorum Christianorum, ita cleri magis calluit, id minime fuisse factitatum; neque enim eotum libri sive ethnicorum sive ethnica continentes prohibebantur, sed si fidem catholicam directe carpebant, refutabantur, secus doctrinae causa passim legi permittebantur; et hoc consilio Augustinus in Civitate Dei, Lactantius in Institutionibus et infiniti alii comminus cum ethnicis fidem nostram vellicantibus congressi sunt; eos tamen, quos refutarunt, neque ipsi neque eotum sedentes cum clavum pontifices sub anathemate legi prohibuerunt, nimirum quia solidius iacta putarunt esse fidei nostra fundamenta, quam ut solo eo contineri debere existimarent, ne quid, quod ei non congruit, vel legatur quidem.

3 Equidem obedientem me matris Ecclesiae filium et nunc profiteri et semper vel capitis mei iactura profitebor; esseque matri Ecclesiae potestatem quaepiam sub poena etiam aeternae damnationis prohibendi ultro agnosco, neque tamen adeo debilem de salute mea in Dei misericordia fiduciam habeo ut propterea, quod congregatis illis aliquot cardinalibus librum quempiam, qui secus in rem meam multum facit, eo quod fors concilium supra Papam esse asserat aut non Roma vel in statu ecclesiastico, sed inter heterodoxos impressus sit, vel bina aut terna verba contra Iesovitas contineat in indicem librorum prohibitorum referre visum est, de me, si eum fortasse legere libeat, actum esse iamque vinculis anathematis irretitum putem.

4 Primum enim nulla exstat ullius concilii, quod solum totam matrem Ecclesiam repraesentat, sanctio quae misellis animis, tot alioquin periculis expositis, hanc novam intendisset labendi occasionem quo facilius in barathrum gehennae praecipitentur. 5 Deinde (praescindendo ab eo an Papa in re tam periculosa non consulto concilio tot milia animarum periculo aeternae damnationis exponere potuerit) cum non ideo quis actum aeterna damnatione dignum commisisse dicatur quia Papa eum anathemate mulctavit, sed ideo Papa actum aliquem anathemate debeat mulctare quia institutis fidei nostrae dissonus (cuius contrarium supra ostensum est) adeoque poena aeternae damnationis dignus est; sed praescindendo, inquam, ab eo, tenent melioris notae authores bullam Caenae , qua primum ea librorum prohibitio introducta est, apud nos minime esse acceptatam, propterea quod quoad nos, qui in medio haereticorum vivimus, adeoque illorum libris etiam

5 post libris etiam del. in MSto saepe

passim uti debemus, rationabilitate destituatur cum hoc modo nimirum multae animae periculo damnationis exponeretur; ob quam causam ne id quidem apud nos locum habet quod catholico cum haeretica nuptias contrahere non sit permissum. 6 Denique res non substitit in illa bulla Caenae , sed subinde exsurrexit illa congregatio velut dicasterium revidendis libris ordinatum, quale omnia etiam alia bene ordinata regna habere solent, idque tantam librorum farraginem in illum indicem infarsit ut appareat eo ipso nihil libro illo prohiberi quia tam multa prohibentur.

7 Hic ego quaero primum unde acceperit potestatem dicasterium illud adeo in animas nostras grassandi ut tanta nobis anathema incurrendi retia ponere potuerit; peream enim si ullum melioris notae politicum, aut iuris publici authorem, quin etiam sinceriorem historicum in manus capere possim, quin simul indici ille inscriptum esse deprehendam.

8 Dicunt illi quidem propterea cuique pro dispensatione recurrere integrum esse, quae iustis de causis numquam soleat denegari, sed hic ego non video primum cur debeam iurisdictionem peregrini tribunalis in me prorogare meque supervacuis laboribus implicare; deinde illa dispensationis necessitas magnas post se consequentias trahit. 9 Transit pars melior aetatis donec vel in cognitionem meliorum librorum deveniam, mox illos in indice illo esse comperio, tum pro dispensatione recurrendum est, interea formantur mille circa condicionem, circa aetatem difficultates. 10 Denique tum primum dispensationem illum obtineo cum iam me disciplinis uberius instructum ac ad negotia agenda iam penitus comparatum esse oporteret. 11 Ita duo maxima dominandi adminicula eodem tempore Roma consequitur ut et tarde aut plane numquam eo eruditionis quis provehatur, ut aperire oculos aestimatisque rerum momentis ex innata quasi illa erga pontifices servitute emancipari possit, et simul totus orbis ingentem iurisdictionem Romae agnoscere debeat, videlicet a cuius privato magistratu facultas petenda est ut quis sapere possit. 12 Nec volo invidiosius hac in materia versari. 13 Rem totam brevissime exponam.

14 Principio nascentis Ecclesiae, cum fides nostra sine arte, sine fuco sustineretur, quemadmodum in saecularibus quoque imperiis, dum indoles hominum

14 hominum] hominem MS

innocua artificiique expers esset, nulla prohibitionis librorum mentio fuit; erant tamen natura sua prohibiti omnes qui fidem sacrosanctam directe subruere nituntur, item qui de obscaenis diabolicisque artibus ex professo agunt, propterea quod omnis Christianus, sicut in omni alia re, ita in legendo quoque proximam (ut theologi loqui amant) peccati occasionem sub piaculo lethalis criminis fugere teneatur, iuxta illud: qui amat periculum peribit in illo. 15 Mox collegit maioris ordinis causa hos in indicem concilium Tridentinum aliosque insuper nonnullos pro authoritate sua, nimirum quia potuit, adiecit. 16 Tandem cum invalescente hominum astutia, ratio illa status invaluisset, coepere profani quoque principes ad continendos in officio subditos suos eo stratagemate uti ut prohiberent in statibus suis vendi

16 vendi sic

omnes eos libros qui sive ad concitandos populi animos, sive ad dandam malam de gubernio opinionem conducerent.

17 Igitur pontifices quoque, cum iam fidem ipsam arte politica (quae temporum nostrorum corruptella est) regere coepissent, rationem status fidei in eo collocarunt ut omnes, qui non ad convellenda solum fidei principia faciunt, velut alioquin ex natura sua prohibiti, sed etiam qui ad dandam sive de pontificibus, sive de clero malam opinionem tendunt, aut etiam defectus in re ipsa evidentes in hierarchia ecclesiastica in lucem produnt, per totum orbem Christianum prohiberent, proptereaque tribunal illud, quod de indice appellant, erexerunt; in eo solum incauti quod suam, quatenus sunt principes temporales, rationem cum fidei ratione status connexuerint; dicat enim solum aliquis donationem a Constantino factam surrepticiam esse, dicat hunc aut illum Papam etiam quoad saecularia suum principatum male et iniuste administrasse, statim anathemizabitur, proscribetur, diris omnibus devovebitur.

18 Recte id quidem quoad eos, quibus ut saeculares principes praesunt, ast ut praetexto velo fidei toti orbi Christiano dominentur, quis id ferat? 19 Ego certe non solum exiguam quoad hoc privati illius tribunalis rationem habeo, sed et id firmissime statuo nullum peius ad praevertenda (quod intendebant) animarum pericula consilium inveniri potuisse, quam immensam illam indicis librorum prohibitorum molem; qui enim sive fomenta depravatae passioni suae quaerere, sive arma sibi contra Catholicam Ecclesiam parare, sive cum diabolo foedus pangere vult, librum solum illum adit, et ecce habet paratum cunctorum in omni hoc genere instrumentorum cathalogum quem secus multo felicius ignorasset; adeo (ut recte Iustinus habet) saepe plus proficit

19 adit] addit MS | proficit] profici MS

vitiorum ignoratio, quam sapientiae documenta; verum sit istud sane ut volet, ego eos qui sive convellendis fidei principiis, sive depravandis moribus per se inserviunt sponte mea et hactenus fugi et semper imposterum enim fugiam; quos autem praeter eiusmodi concilium Tridentinum damnavit, salva cum profundissima submissione concilii authoritate, quoniam quoad hoc nec bulla Caenae, nec praedicta concilii institutio apud nos (uti nec poterat) est acceptata tolero, quae denique congregatio illa del indice nescio qua authoritate condemnavit, legere scrupulo prorsus non duco.