CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 856379 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/856379.

Nodus 856379 in documento skrl-2.xml


Quod conveniens sit principem secundum legem dominari.

1 Praeclara sunt Iunii Bruti de regia in populum potestate verba: quod perinde ridiculi fuerint reges, qui legi obsequi turpe dixerint, ac geometra foret qui regula gnome ceterisque organis, quae a peritissimis quibusque ad agri dimensionem adhiberi solent, uti absurdum et indecorum putaret. 2 Et certe quemadmodum pictoriam aut saltatoriam professo, utut magna alias vir sit authoritate, se regulis eius alligare suasque secundum eas actiones instituere necessum est, ita principem, qui artem imperandi assumpsit, legibus, quae verae imperandi regulae sunt, constringi oportet.

3 Esse enim quampiam gubernandi artem liquido constat, eo autem ipso eam certis regulis contineri necessum est, quas quidem non in arbitrio principis, incerto, instabili, vitioque obnoxio, sed in legibus fixis, perpetuis, et aequissime latis constituere prorsus iustum est. 4 Dicere enim artis gubernandi regulas principem ex proprio cerebro desumere debere perinde videtur ac si diceretur pictorem pingendi regulas e proprio sibi iudicio posse formare; nec stabilibus sibique constantibus artis principiis teneri. 5 Solent tyrani, quorum nutus pro lege despoticaque in populum dominatio est, ubi quempiam insigni alicui magistratui admoverint, quam vocant instructionem , seu potiora capita secundum quam magistratum suum exerceant, illi tradere, quod nihil esse aliud quam regulas, secundum quas populum iuxta iurisdictionem magistratui suo competentem gubernet, apparet; ita et populus iam tum, cum principem sibi initio constituit, immo etiam postea, dum novus semper princeps inauguratur, leges veluti tabulas, quibus omnes gubernandi regulae continentur, illi in manus tradit ut secundum eas et non aliter imperium suum administret; quas quidem ille, si modo ratio illi imperii constat, ultro observabit.

6 Hic enim recte locum habet illud, quod Alexandro Magno cytharam discere incipienti cumque ingentem initio difficultatem experiretur, ut se faciliora doceret, petenti magister respondisse perhibetur: ista omnibus perinde esse difficilia .

7 Itaque quemadmodum inferior magistratus, ut artem pro iurisdictione sua gubernandi rite exerceat, secundum eas leges quibus astrictus est, suus magistratus veluti regulas debet praeesse, ita princeps, qui aeque magistratum, etsi supremum, gerit, ad hoc ut recte atque ordine praesit, artem gubernandi suam legibus, quae ad se referuntur, debet conformari.