CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 856285 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/856285.

Nodus 856285 in documento skrl-2.xml


Quod magnates partem potentiae, si rex absolutum habeat, sperent, et ideo etiam in Ungaria despotico imperio faveant.

1 Si vetera cuiuscumque nationis evolvantur momenta, liquido comperietur ab optimatibus, praesertim vero aulicis, sive quod ministros vocant, reges, si forte legibus constrictam aut in aliquo cum maioribus populi communicatam potestatem habeant, ad arripiendum absolutum imperium semper incitatos fuisse; id adeo verum est ut clarissimum eius vel in hierarchia ecclesiastica appareat exemplum. 2 Nam cum Christus, licet Petrum quidem aliis praefecerit, potestatem tamen cum ceteris apostolis communicaverit, cumque ea de causa veteris aevi pontifices, queis prisca simplicitas et expers ambitionis animus, in arduissimis quibusque rebus non nisi consulto concilio quidquam statuere consuevissent, modo pontifices, cardinalium probabiliter impulsu, qui splendore concilii obscurari forsan putant authoritatem suam, aut certo plurima ea etiam, quae concilium concernerent, gaudent manibus suis expediri, adeo ab omni concilio sunt alieni ut memoriam eius, si possent, e mentibus hominum evellere velle videantur. 3 Hinc perpetuum illud: episcopos in partem sollicitudinis esse vocatos, non in plenitudinem potestatis. 4 Hinc qui concilium supra papam esse vel hiscere ausit, reus status appellatur; adeo quoque Ecclesiae princip ib us placet nullis constricta limitibus authoritas, ipsique Ecclesiae proceres principem suum ad eam arripiendam gaudent,

4 principibus] principus MS | ad… gaudent sic

gnari quo plus is potuerit, eo maiorem futuram suam quoque (utpote medio quorum potestatem princeps exercet) authoritatem.

5 Sed ut ad profana revertamur, praeteritis infinitis aliis, quis nescit nuper in Gallia Richelii Mazariniique, in quos omnem fere suam potestatem principes sui transtulerant, ambitione artibusque omnem parlamenti sive seniorum populi, exaequatam fere quondam cum regibus, potestatem prostratam, principemque ad despoticam illam, quam hodiedum retinet, potentiam evectum esse; scivere nempe ambitiosa illa ingenia sibi subici illos optimates et in se regem, si absolutam potentiam consequatur, esse ab iis adorandum. 6 Et hac de causa nuperrime apud nos quoque Leopoldum caesarem ministri sui, ut effractis, quos lex et vetus consuetudo regiae potestati posuerat cancellis conculcatisque, quas iure etiam iurando, dum inauguraretur, confirmaverat, nobilium privilegiis ad despoticam illam authoritatem quoquo modo emergeret, ita sunt adhortati ut pro tenui hoc ambitionis fumo totum Hungariae Regnum a barbaris occupari, se regia sede sua expelli, ipsamque metropolim arcta obsidione cingi videre maluerit.

7 Immo quid de ministris loquor, ipsi patriae optimates eo aevo caesaribus in illud despotici imperii fastigium connitentibus favisse et hoc modo ipsi quasi contra se libertatesque suas patriamque suam pugnasse comperiuntur. 8 Cuius quidem praeposteri atque, ut apparet, naturae ipsi repugnantis conatus causa videtur non solum adulandi rebusque suis prospiciendi studium, verum etiam potissimum ea, quam supra diximus, ratio, nimirum quia non aulici solum sive ministri, sed ipsi etiam in maioribus patriae dignitatibus constituti optimates maiori cum authoritate sperant se munera sua exercere, magisque imbecillioribus insultare, hocque modo altius supra ceteros se erigere posse si rex despotico imperio potiatur; ubi enim rex ipse legibus constrictus est, eo magis inferiores etiam magistratus non nisi concessam legibus iurisdictionem possunt exercere, neque pro ambitione sua supra ceteros se attollere; contra, ubi rex absoluta pollet potestate, quisque magistratus eam exercere potest iurisdictionem, quam favor ipsi regis tribuit et, licet nullo etiam speciali regis favore gaudeat, hoc modo tamen minus ceteris videtur exaequatus quod non libertate populi, sed arbitrio regis impediantur

8 erigere] erigire MS | videtur… impediantur… possint sic

quominus pro libertate sua possint imperare.

9 Denique quo maior est regis potentia, eo submissior populi subditorumque in eum veneratio, ministrorum autem cultus a proportione venerationis, quae in regem habetur, crescit. 10 Rex enim in ministris suis colitur et, quo amplius rex colitur, eo magis non ministri solum, sed et omnes eius magistratus aestimantur; quo fit ut in liberis rebus publicis populus exiguam erga magistratus habeat venerationem. 11 Unde etiam in monarchiis mixtis optimates non renuunt maiorem regi cultum praestare, modo ipsi quoque a vulgo et populo magis adorentur.