CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 856072 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/856072.

Nodus 856072 in documento skrl-2.xml


§ 33.

1 Ea Ungarorum constantia effecit ut caesar solenniorem etiam reliquis congressum

33,1 post congressum del. auctor Tyrnaviae

posceret quo utrimque constituto Tyrnavia pro eo habendo designata est. 2 Sed enim difficile erat animos in diversa distractos suisque opinionibus pervicaciter inhaerentes coalescere. 3 Ungari, prout bellandi causam laesam libertatem habuere, sic eam restitutam pacis fructum esse voluere. 4 Iosephus aliis bellis distractus et pacem cupiebat, nec a despotico recedere regimine volebat. 5 Principio eius congressus post multa inania de plenipotentiis, de titulis certamina Ungari quasi pro basi tractatus praemissum voluere per declaratam domus Austriacae succesionem hereditariam regni proprietatem haud intelligi, quasi ex eo, quod hereditarium dicatur Ungariae regnum, iam instar aliarum hereditariarum provinciarum appropriatum domui Austriacae foret illaque non tam illi praeesset quam id velut patrimonium suum possideret, proindeque quod lex Andreae sublata sit, princeps iam nulla lege, tanquam quae a subditis in eum ferri non possit, teneretur. 6 Aliam enim esse hereditariam successionem et aliam hereditariam proprietatem, sive hereditariatum alium esse successivi regiminis, alium proprietariae dominationis. 7 Nec ad evitandum id posterius sufficere quod Ungaria suis regenda legibus promittatur, cum Bohemia quoque et Austria distinctis ad invicem propriisque legibus gubernerentur, cum tamen hereditariae proprietatis (in qua potissimum fundatur illud: sic volo, sic iubeo) vis eadem sit utrobique. 8 Quod Austriaci ad Ungariam quoque extendere huiusque regimen cum illorum confundere admodum consueverunt.

33,8 post consueverunt deleta nonnulla: Quod tamen stare non posse uel inde apparet

9 Sic quia impositi sunt hereditariis provinciis duodecim milliones, Ungaria autem tertiam earum partem constitueret, ideo quattuor eam milliones solvere debere inferebant; quod de milite quoque cum proportione practicabant, cum tamen dispar sit quoad hoc Ungariae aliarumque hereditariarum

33,9 hereditariarum] hereditarium

provinciarum ratio cum ibi rex ex proprio arbitrio simpliciter ordinare et soleat et possit, hic vero de vectigalibus (si modo leges datumque ius iurandum observare velit) nihil nisi ex regni mente constituere possit. 10 Caesar in eam Ungarorum declarationem vix, aegre, demum tamen concessit, superatae deinde ingenti labore armistitii condiciones sunt.