CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 855563 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/855563.

Nodus 855563 in documento skrl-2.xml


§ 27.

1 Itaque perierat procul dubio Rakoczius ni arcano divinae providentiae consilio e suorum inimicorum manibus quantocius fuisset elapsus. 2 Miserat occultam per fidum hominem spem Rakoczio uxor fore ut ad Angliae Prussiaeque regis preces forte liberetur. 3 Nuntius, cum secus ad principem penetrare se haud posse perspiceret,

27,3 post posse del. auctor concerneret

rem totam Leymanio centurioni, cui principis commissa fuit custodia, sincere exposuit. 4 Ab eo tempore, sive sortem principis

27,4 post principis del. auctor miser

supremo discrimini nimium iam proximam misertus centurio, sive ingentes spes animo volvens libertatem eius coepit meditari. 5 Igitur opportuno tempore misso accendendae candelae causa, qui prae foribus principis excubabat, vigile, eum in suum, quod prope aderat, cubiculum recepit indutumque Montecuculianorum militum vestibus urbe emissum paratis in certis domibus equis, etsi suo fato, pristinae restituit libertati.

27,5 accendendae] accedendae | post vestibus del. auctor para | post equis del. auctor pristinae r