CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 855478 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/855478.
§26.
1 Longevalius centurio prope principis bona in hibernis constitutus morum elegantia litterarumque cultura fato an caesaris arte in magnam principis familiaritatem irrepsit. 26 § 26] §
sine paragraphi numero 2 Is, dum accepta venia in Galliam ad suos remearet penates, Linzii repente captivus detinetur; fit rumor factiosas apud eum a Rakoczio ad Galliae regem scriptas repertas esse litteras.26,2 apud]
postea additum | scriptas]in margine additum | repertas esse]pro portarescr. auctor 3 Mittiturilico Eperiesinum Salarius generalis coniciendi in vincula Rakoczii causa; intempesta nocte e coniugis sinu abducitur infelix princeps, Eperiestinum primum, inde Viennam, mox Neostadium, fatalem Ungaris proceribus locum, raptatur. 26,3 Mittitur]
pro exmittiturscr. auctor 4 Post durum sex hebdomadarum carceris squalorem venit ad eum examinandum Buccelinus aulae cancellarius; negat ille se ullius quam comitiorum Regni Ungariae iudicio subesse.5 Altero die producitur unicus testis simul et accusator Longevalius, impallescit horrore perfidiae ad primum conspectum principis, perstat tamen in scelesta confessione, Szirmaiumque Vagum et Okolicsanium, quos nunquam viderat, certo die, quo longissime alter ab altero distabant, scelerata agitasse consilia confitetur.6 Nulla hic patriae legum, nulla iuris iurandi ratio a caesare habita.7 Institutum rursus contra iura regni delegatum ex extraneis conflatum iudicium illique iudicandus traditur Rakoczius, certissima (ni sors secus tulisset) Austriaci odii victima.8 Allata a Neostadiensi consule accusationis capita, datumque triginta solum dierum ad respondendum spatium.9 Ille tamen constanter mori se malle quam indigno eorum, quibus non competat, iudicio viliter se subicere.