CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 855429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/855429.

Nodus 855429 in documento skrl-2.xml


§ 25.

1

25 § 25.] § 24.

Iamque attacta aetate viri ducebat quietam in bonis suis vitam cum eius subditi a caesareo milite, qui omnes Rakoczii arces pridem repleverat, admodum pressi tumultuarunt. 2> Ingentem ille in iis componendis navavit operam. <3 At caesar vel ea occasione laetus, quem sedatorem tumultus condigno afficere praemio debebat, authorem insuper eius perturbationis pronunciavit, coeperantque

25,3 post coeperantque del. auctor illi

iam casses illi eo praetextu tendi cum ille fideli amicorum suorum opera discriminis admonitus vix magna arte praesentem iam captivitatem effugit. 4 Sed enim opportuit tandem etiam in crudeles Austriacorum manus incidere principem infelicem; quae res ut magis pateat, altius mihi repetenda videtur.

25,4 videtur] videntur