CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 855310 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/855310.

Nodus 855310 in documento skrl-2.xml


§ 23.

1 Unus erat Rakoczius princeps quem, ne paternae maternaeque iniuriae depressaque infra dignitatem sui status ab Austriacis eius fortuna utentem ea Ungarorum ab Austriacis aversione in caesarem armaret, Leopoldus metuebat. 2 Fixum igitur ei Rakoczium quoquo modo e medio tolli debere. 3 Quae res minus prospero successu tentata Rakoczio cum innotuiset, ad capessenda conservandi sui restituendaeque libertatis Ungaricae remedia eum iustissime impulit.

23,3 innotuiset] pro impulisset scriptum | eum postea additum | impulit pro coegit scriptum

4 Quod antequam expedio, vitam eius brevissime perstringendam putavi.