CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 855196 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/855196.

Nodus 855196 in documento skrl-2.xml


§ 22.

1 Et vix adhuc respiraverat eo foedere Leopoldus cum ilico scelerata consilia in perniciem Ungariae acrius intendit. 2 Igitur contemni rursus patriae clerus, nobilitas innumeris affligi insultibus, suis urbes privilegiis spoliari, vis magna mortalium redigi in servitutem, agricolae in supremam adigi desperationem coeperunt, nimirum oportebat Ungariam in eum statum collocari nunquam ut amplius resistere posset, sive Ungaricam (ut Austriaci dicunt) domari omnino oportebat ferociam. 3 Quid faciat? Ad veterem armis cives exuendi tyrannorum artem recurrit religiosus videlicet imperator iamque in certa inferioris Ungariae provincia arma diligenter perquirebantur, cum eius consilii effectum nescio quae occulta causa ex insperato suspendit.

22,3 post exuendi del. auctor artem | eius postea additum | post causa del. auctor suspendit

4 Adhibita deinde eundem in finem magis speciosa remedia, impleta specie securitatis procurandae externo milite omnia regni praesidia, quibus copiis velut compedibus

22,4 in postea additum | compedibus pro uno aut duobus verbis deletis scriptum

universa Ungaria tenebatur. 5 Auctus in immensum specie impopulandi regni coloniarum numerus quo exaequantibus nativos exteris habitatoribus dimidiam semper suis obnoxiam consiliis regni partem Austria haberet. 6 Erecta innumera Ungarorum lecto ferocissimo quoque regimina specie aperiendae Ungaris ad bellicos honores viae, re ipsa ut quoties externum bellum opportunam Ungaris sese vindicandi praeberet occasionem, semper eo praetextu, quidquid roboris virorum esset, e regno educeretur qui quam perniciosi, si in regno remanserant, caesari esse potuissent, tam utiles,

22,6 post utiles del. auctor Austriae

ubi in extraneum educuntur inimicum, Austriae forent. 7 Ceterum demoliri, quibus tuendis miles haud suffecturus putabatur, praesidia, ne idoneum Ungaris in bellis civilibus praeberent receptum, ars etiam Austriacorum fuit. 8 Ac quamquam extorta per ingentia vectigalia omni pecunia, belli nervo, sublatis, qui duces seditionis esse poterant, illustrioribus proceribus nulla iam ab Ungaris vis metuenda videbatur, tamen ut securior ea parte Hispanicum iam

22,8 iam postea additum

meditans bellum Leopoldus foret, lenire ad speciem Ungarorum animos cogitabat. 9 Lecti igitur e nativis ex Ungaris aliquot comissarii qui una cum praefectis et gubernatoribus in cuncta, quae

22,9 cuncta, quae] pro ea quaeque postea scriptum

regno proficua essent, intenderent et vigilarent. 10 Vanum remedii genus, quasi privato quorundam favore communes toti regno iniuriae compensarentur.