CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 855171 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/855171.

Nodus 855171 in documento skrl-2.xml


§ 21.

1 Nihil amplius defuit Leopoldo quam ut Transylvaniam quoque penitus subiugaret. 2 Data ei occasio est; nempe mortuo Apafio patre, etsi vivo adhuc eo filius eius in principem sit electus, tamen, quod Turca pro Tökölio

21,2 Tökölio] Tekelio

armis agere incepisset, eo insigni Eugenii principis virtute profligato vi foederis Carloviczensis, quod immediate secutum est, eam retinuit, quasi habuisset aliquod Turca caesari, ut Transylvaniam retineret, ius permittendi. 3 Id quoque foedus absque Ungarorum consensu ictum non postremum despotici imperii facinus fuit, praesertim cum in aliis etiam condicionibus Leopoldo semper imperatore appellato nulla regis Ungariae mentio facta sit quasi Imperii Romani provincia effecta fuisset Ungaria.