CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 854811 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854811.

Nodus 854811 in documento skrl-2.xml


§ 17.

1 Itaque Tökölius accepta in coniugem Rakoczii principis vidua partim quod necessitas et pacta sua iam sic ferebant, partim quod nullis Leopoldi semper, cum sua utilitas exigeret, perfidi promissis crederet, etsi ab Austriacis saepissime tentabatur sepositis cunctis pacis consiliis stricto foedere cum Turca iunctus futurusque, at tributarius, Ungariae, si eam occupasset, rex salvis omnibus Ungarorum libertatibus cum Turca in Ungariam irrupit. 2 Ungari restituti veteris gubernii esca, quicunque comitiis praesto fuerant, allecti perduellem appellantes Tökölium acriter pro Leopoldo steterunt. 3 Ille vero periculo anxius universam iterum motum religioni bellum praetendens in sui auxilium commovit Europam. 4 At enim nullum adhuc eorum in Ungariam pervenerat cum Tökölius captis iam aliquot urbibus Cassoviam comitia indixit data integra sincere consultandi libertate et eos etiam, qui caesari paruissent, invitans. 5 Leopoldus, Austriacae nunquam immemor astutiae, non modo id suis Ungaris non denegavit, verum suum etiam illuc misit legatum, nempe quo Tökölium quoquo modo suspectum Turcae redderet. 6 Verum nequiquam; soluta quippe, ut in tanta geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. 7 Ac quamquam Leopoldo iam aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca comittere non auso Turca Tököliusque

17,7 Tököliusque] Tekeliusque

ad Viennae usque moenia pervenere. 8 Tum demum conspirante in Tökölii exitium universa Christianitate profligatus depulsusque Vienna Turca, simul universa ilico Ungaria, si Tökölianos excipias, quibus tam formidabili potentiae resistere integrum non fuit, pro caesare se declaravit. 9 Tum vero Tökölius lapsis in deteriora rebus suis redire cum caesare iterum

17,9 iterum] ab auctore postea additum

in gratiam per Polonum, verum nequiquam, tentavit. 10 Data tamen fautoribus et asseclis suis, si certo tempore ad caesarem rediissent, impunitas multos ab eo avertit, Transylvania tantum scutum Ungaricae libertatis adversus caesarem hactenus fuit, Budam, Albam Regalem, multasque alias urbes Turca possidebat; cum tandem captus religionis hamo Apafius Transylvanus ac in foedus sanctum appellatum, quod Leopoldus, papa, Venetique adversus Turcam pepigerant, traductus est ea lege, uti salva Transylvanis permaneret electio, bellum communibus viribus gereretur, ac Apafius victualia, caesar aes militi suo in Transylvania bellanti praestaret, Apafius tamen semper supremam in eos obtineret authoritatem. 11 Quod quam incaute ab Apafio factum sit, postea apparebit. 12> Interea cuncta ilico adversa Turcae fluxere. <13 Capta Buda amplius saeculo a Turcis posessa, reportata saepe de eo victoria, verbo, universa quod vix sperare ausa fuerat Christianitas, Ungaria exactus Turca.