CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 854639 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854639.

Nodus 854639 in documento skrl-2.xml


§ 13.

1 In tantis calamitatibus Ungari, ne quid relinquerent intentati, cum caesar comitia pervicaciter denegasset, diaetam ipsi creando palatino Cassoviam indixere, quod regni lex (3:1608.) id ipsis indulgeret. 2 At caesar pro novo laesae maiestatis crimine id accepit. 3 Missis itaque parte una legatis quo

13,3 quo] quae

suam diaetae illi significaret indignationem, iusso parte altera illuc proficisci exercitu, subito ea comitia dissipavit; captus deinde Nadasdius truncatusque capite; quem ex intervallo Zrinius Frangepanusque sunt consecuti; sane nullius ceterum criminis rei quam quod supra memoravimus, et quod praesidia caesarea, id est ferrum in proprium iugulum, suapte recipere in arces suas denegarint. 4 Nam ea, quae Austriaci praesertim Nadasdio obiectabant, sublatam veneno coniugem, infectos caesareos fontes, paratum imperatori venenum, pluraque eiusmodi puerilia, leviora sane sunt quod ut refutari mereantur. 5 Zrinio dabantur potissimum crimini secreti cum Turca tractatus quasi vero id ab ipso caesare indultum ei non fuisset quo Turcarum detegere posset intentiones. 6 Quid plura? Secutus Tarquinii consilium Leopoldus altiora papaverum capita demessuit ut voti facilius damnarentur.