CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 854593 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854593.

Nodus 854593 in documento skrl-2.xml


§ 12.

1 Et hic demum fatalis ille ictus est quo nullo sceleris genere ab aula praetermisso prostrata tandem concidit Ungaria apparebitque ex eo potissimum, quod a principio proposuimus, quibus artibus prostrata Ungarica libertate despoticum in Ungariam imperium Austriaci induxerint. 2 Quod ut magis appareat, nosse oportet vivo adhuc Veselenio palatino Zrinium, Nadasdium, Frangepanum, caeterosque maiores ordinis proceres secreto tractasse ut, quoniam Leopoldus ex binis iam uxoribus nullam proles habens defecturus in semine putabatur, eo mortuo divisis inter se comitatibus, communibus eos regendo legibus novam reipublicae formam constituerent. 3 Ignotum id aulae ad haec usque tempora fuit cum vix re cognita laeta datam sibi tandem perdendi eos, quorum potentia timebatur, occasionem, ad capiendum Zrinium Csaktornyam ilico militem expedivit. 4 Negavit ille se quidquam in caesarem perpetrasse missoque obside filio, data fide se quoque venturum, iam veniam Viennae obtinuerat cum pressus nihilominus a caesareo milite fuga sibi una cum Frangepanio consulere est coactus delatusque ad vicinum comitem Kérium, violato hospitalitatis iure, detestanda perfidia, captivus simul cum altero Viennam missus est; Rakoczius, Zrinio sanguine iunctus, anxius eius periculo ilico superiorem Ungariam commovit cum caesar obstricta caesarea fide daturum se Zrinio libertatem promisit si Rakoczium arma deponere procurasset. 5 Fecit id ille; at in vicem praemii pro Austriaca fidelitate arctiorem custodiam tulit. 6 Data est Rakoczio venia ea lege ut in omnes arces suas (quod unice spectabat tum aula) caesarea praesidia acciperet. 7 Ungari, cum iam alias saepe, ut palatinum sufficeret, caesarem petiissent, tum hoc tempore per legatos ilico caesarem obsecravere creando ut palatino iudicandisque laesae maiestatis reis, quos de lege per comitia oportuerat iudicari (Vladislai decretum 1:53), comitia indiceret. 8 Ille pro responso innumerabilem tantum in Ungariam militiam induxit citavitque non tanquam ad comitia vocaret, sed velut ad iudicium, territam iam Zrinii Frangepanique carcere et tanto exercitu nobilitatem, impulitque tandem ut in cunctas Ungariae urbes praesidia acciperent cum nunquam antea ullam Ungariae arcem externum praesidium insedisset, acturus nempe apertis viribus si confictum perduellionis crimen non substitisset. 9 Itum deinde ad privatorum arces e quibus haud pauci iugo non asueti omnino restitere; quod ulteriorem rebellionis praetextum Austriacis postea subministravit. 10 Veselenius e horum numero palatini illius filius Tököliusque fuere; qui tamen omnes in mentem caesaris vi adacti sunt. 11 Multi ex his in Transylvaniam in suprema necessitate se recepere; e quibus Tökölius, civilis, quod postea secutum est, belli author, mortuo sub obsidione patre fuit.