CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 854487 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854487.

Nodus 854487 in documento skrl-2.xml


§ 11.

1 Is demum fatalis Ungariae rex cuncta simul perfecit: sub iugum tandem Austriacum misit Transylvaniam, stabilivit hereditatem, despoticum prorsus imperium ex integro induxit. 2 Primus eius conatus fuit cunctarum, quas in Ungaria possidebat Rakoczius, urbium occupatio, nulla sane alia causa quam quod is a Suevis contra Polonos, quos defendebat Leopoldus, stetisset. 3 Nulla hic foederis, quo Ungaria Transylvaniam defendere obligabatur, nulla precum, quas Rakoczius interposuit, ratio habita fuit. 4 Pluris erat caesari quocunque praetextu in Hungaria,

11,3 in Hungaria] in margine addita

in qua supremis viribus tyrannidem occupare constituerat, se posse stabilire. 5 Atque id ipsum etiam exteris ducibus et extraneo milite, cum contra regni leges, tum adversus votum Ungarorum, qui pro intercedente foedere succurri potius Rakoczio contra Polonum voluerunt, perfecit, ac in palatini authoritatem iam tum involavit. 6 Ad occupandam deinde Transylvaniam animum adiecit quod alienatis ob susceptam catholicam religionem a Rakoczio filio superioris Transylvanorum, quorum pars longe maxima acatholica fuit, animis Kemenius, constitutus eius adhuc minorennis tutor, nefanda perfidia pro se volens occupare Transylvaniam, eundem evocasset. 7 Verum secuti meliora consilia Transylvani in Apafium communi voto consensere significavereque Leopoldo nihil amplius sibi caesareo milite opus esse futurosque in armis contra omnes qui eos turbare non dubitarent. 8 Turca quoque offensus hoc caesaris prioribus adeo adverso foederibus facto bellum coepit meditari. 9 Caesar consultaturus de eius gerendi ratione comitia indixit ac, quoniam ad opprimendam, ut meditabatur, Ungariam multum interfuit extraneo Ungariam milite compleri, specioso auxilii praetextu id potissimum ab Ungaris flagitavit, necessaria ut ii ad vitam suppeditarentur. 10 Ungari probe gnari, quo isthaec aulae consilia spectarent, id acriter negavere, cumque secretos quodpiam aulam inter et Turcas tractatus intercedere conspexissent, non potuerunt non queri caesarem iuramenti sui immemorem cum Turcis sine regno quaepiam pacisci. 11> Quid faciat Austriacus dolus? <12 Invenere modum quo rursus catholicos cum Lutheranis colliderent sicque comitia nulla re determinata dissolverent. 13 Itaque inductae rursus, ut antea, extraneae copiae, nulla palatini aut Ungarorum ratio habita, completa externo milite praesidia, Montecuculius supremus exercitus ductor, ut ante, permansit. 14 Ac ille quidem insigni proelio Turcam ad Sanctum Gothardum profligavit deditque ingentem toti Christianitati spem futurum ut Turcae maxima quaeque acciperent detrimenta, cum caesar utilitatis tantum suae studiosus pacem ilico adversus omnium opinionem fecit. 15 Nullam in eo foedere Ungari partem, contra omnia regni iura, contra praestitum a caesare in coronatione sua iuramentum, habuere, intellexere post pauculum adversus se, non pro se pacem illam factam esse; nam Turca per universam ilico Ungariam tributum exigere coepit, cumque ad caesarem Ungari recurrissent, dare tantum prohibebantur. 16 Petiere igitur liceret adminus sibi suum Constantinopolim mittere ablegatum qui causam eius rei sciscitaretur. 17 Id quoque negatum fuit. 18 Oportuit itaque aut privato quotidie cum Turca Marte confligere aut se spoliari cunctisque fortunis exui ultro sinere, ut adeo funesta hac omnique bello diriori pace sexaginta amplius Ungarorum et Turcarum milia periisse dicantur. 19 Leopoldus vero laetus mutua adversariorum ruina (nam et Ungari inter inimicos ab Austriacis semper habebantur) comitia insuper indixit quibus nihil nisi victualia pro externo milite et aes pro aedificandis praesidiis, id est applicandum ab ipsis Ungaris libertatis iugulo ferrum, petebatur. 20 At ii amplius etiam quam unquam alias de libertate solliciti (quod iniecto per externum militem freno, negata palatini in locum Veselenii electione, sublato, ut non pauci ferebant, Austriaca fraude, qui potissimum timebatur, heroe Nicolao Zrinio, palam ferebatur aulam aperte se liberare velle ab omnibus iis qui inducendo despotico imperio obstare potuissent), surdi ad illa, sinceram

11,20 sinceram] e bonam postea emendatum

tantum pacem aut apertum bellum postulabant. 21 Ita caesar, tanquam primum despotici imperii facinus patratus, illustriores eius diaetae viros quasi laesae maiestatis reos, quod suapte servitutem subire noluissent, Posonium ad dicendam causam citavit. 22 Voluit nempe facto comprobare quod ferebatur sufferendos e medio omnes illos qui despotico imperio obstare potuissent. 23 Sed enim praetextus ille ad perdendam omnem Ungaricae libertatis florem non suffecit, oportuit novum rebellionis titulum comminisci ut tandem, quod tanto tempore indirecte machinabantur, Austriaci subversa priori regiminis forma, prostratis cunctis legibus despoticum imperium inducerent.