CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 854416 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854416.

Nodus 854416 in documento skrl-2.xml


§ 10.

1 Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit, non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. 2 Igitur fovere illic turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. 3 Sed enim sors secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat, Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. 4 Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt, accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque, quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius praetenderat. 8 Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere. 9 At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens

10,8 praetexens] corr. manus altera ex praetendens

a morte eius Transylvaniam, quae iam olim ad Ungariam spectaverat, ad se redire debere praetendebat. 10 Igitur quo eam in provinciae formam redigeret, misit validas adversus Rakoczium copias, quas tamen ille insigni virtute profligavit. 11 Nec ultra Suevicis rebus distento caesari Transylvaniae vacare integrum fuit. 12 Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis ilico in oppressionem tantum Ungaricae libertatis intendit. 13 Ita regis felicitas funesta semper regni libertati fuit. 14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit. 15 At illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris libertates feliciter compulit. 16 Ita percusso foedere nihil postea sive in Transylvaniam, sive in Ungarorum libertatem ad Leopoldi usque tempora tentatum.