CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 854212 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854212.

Nodus 854212 in documento skrl-2.xml


§ 5.

1 Tum demum vidit Ferdinandus quam invita (ut dicitur) Minerva successionem fecerit declarari, reliqua sibi vix exigua Ungariae parte eaque ob oppressiones, quas supra docuimus, ita in eum animata ut nihil minus posset sperare quam permissuros post fata sua Hungaros ut suus vi eius declarationis filius succedat. 2 Quid fecit? Imitatus vestigia patrum suorum, qui per continuam filiorum electionem iam centum antea annis domui Austriacae hereditatem in imperio sub vano electionis nomine stabiliverunt, ipse etiam se vivo Maximilianum filium eligi procuravit, sane cum consueto regnum in cunctis suis libertatibus conservandi iuramento; qua deinde arte omnes eius successores ad Leopoldi usque tempora usi sunt; qui tandem ad evertendam penitus libertatem fato datus funestus Ungariae rex et hereditatem et despoticum imperium iuxta stabilivit.