CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 854165 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/854165.

Nodus 854165 in documento skrl-2.xml


§ 4.

1 Sed ut regrediamur; mortuo Zapolio existimavit Ferdinandus se vigore illius nescio cuius foederis in alia quoque regni parte successurum, ast Ungari utentes iure, quod ipsis Zapolii conventio auferre haud valebat, filium eius Sigismundum in cunis adhuc vagientem in regem elegere. 2 Cuncta ilico Ferdinandus commovit perduellionemque rursus inclamitans diciones Sigismundi populabundus invasit ut adeo impar resistendo pusilli mater Isabella ad Solimannum iterum confugere sit coacta. 3 Adfuit ille; at tum primo fugato Ferdinandi exercitu fraudem, quam animo tegebat, pandidit defendendaeque Budae impotentiam praetendens ipsam pro se occupavit, Isabellam Transylvania septemque superioris Ungariae comitatibus iussit esse contentam. 4 Ita trium dominorum iugum ad semel infelix pertulit

4,4 post pertulit del. Transylvania

Ungaria. 5 Sed Ferdinandus nec tum quietus, quod armis non poterat, fraude consequi nitebatur ut totam sub suam potestatem redigeret Ungariam. 6 Itaque persuadet nescio quibus fraudibus Isabellam uti dicionibus suis concederet, Sigismundus autem regis nomine abstineret, amplissimas eum in finem at vanas, pro more Austriaco, pollicitationes adiungens. 7 Solimannus specie defendendae Isabellae, re ipsa quod sua multum intererat per accessionem Transylvaniae potentiam domus Austriacae in vicino adeo non adaugeri, misso exercitu, depulsis Austriacis, facili negotio Isabellam et Sigismundum in suas restituit diciones, magnoque cum gaudio incolarum Transylvaniae restituit.