CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 853968 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/853968.

Nodus 853968 in documento skrl-2.xml


§-o 5-o. Praeses nomine Consilii nil ausit expedire quod in pleno non concluditur.

1 Iam relate ad tertium obiectum: Consilium ad extra operatur dum aut principi repraesentat, aut apud subalternas iurisdictiones disponit. 2 Ut certo constare possit quod, quidquid seu sursum seu deorsum expeditur, reipsa sit mens et opinio maioritatis Consilii, leges ipsam subscriptionis formam satis praescripserunt: nimirum ut expeditiones Consilii ad hoc, ut efficaces sint, et per praesidem et per directorem cancellariae et per secretarium subscribi debeant. 3 Et tamen viguit aliquando abusus ille ut multa, quae in dicasterio pertractata non fuerunt, nomine Consilii fuerint expedita; quare ne abusus hic ullo unquam tempore revehi possit, diserta lege cavendum videtur, ne praesidium sub onere reddendae in Diaetae rationis quidquam nomine Consilii expedire ausit quod non in pleno eius consessu pertractatum et conclusum sit.