CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 853864 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/853864.

Nodus 853864 in documento skrl-2.xml


§-o 1-o. Activitas Consilii sat diserte legibus definita est.

1 Organizatio unius dicasterii tribus ferme obiectis absolvitur, nimirum primo ut limites eius activitatis definiantur, secundo ut interna eius manipulatio coordinetur, tertio ut modus, quo ad extra agere debeat, reguletur. 2 Primum relate ad Consilium Locumtenentiale leges patriae iam praestiterunt dum illi et custodiam legum et earum effectuationis modum principi quidem proponendum, subalternis vero iurisdictionibus praescribendum detulerunt. 3 Itaque donec illud se his limitibus continet, nulla ulteriori hac in re indiget organizatione. 4 Si eos praetergrediatur, salva est comitatibus vel ex ultimae Diaetae articulo illud non modo officii sui admonendi, sed in subsequa etiam Diaeta conveniendi facultas. 5 Itaque relate ad hoc obiectum nulla ulteriori organizatione opus esse videtur.