CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 853641 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/853641.

Nodus 853641 in documento skrl-2.xml


11 Planum regulandae politico-cameralis manipulationis.

1 Primo: ad concertationem Consilii cum Camera pertinent omnia obiecta politico-cameralia ; quae tamen magis specifice ad sequentia tria principia reducuntur:

— primo, ad negotia politica quae aliquas ex aerario camerali hactenus necdum assignatas erogationes requirunt, veluti subsidia commercii, navigationis, erectio pontium et viarum in bonis cameralibus etc.

— secundo, quae cum negotio vectigalis aut re tricesimali nexum habent, veluti elevatio iam defixae quoad aliquas merces tariffae, excessus tricesimatorum etc.

— tertio, quae aliquas e cassis civitatum domesticis erogationes involvunt, uti sunt omnia ferme politiae et sanitatis obiecta, ordo incendiarius, strata, lampades nocturnae , stabilienda medicorum et aliorum salaria etc, inductio scholarum nationalium et reliqua.

2 Secundo: pro tanto maiori inviatione negotia haec ad sequentia individualia capita reduci possint:

1—mo taxa tolerantialis Iudaeorum

2—do de linea pestilentiali et stationibus contumacialibus

3-o negotia 16 oppidorum Scepusiensium

4-o negotia studiorum, quae aliquas necdum stabilitas erogationes requirunt, uti et successio ab intestato deficientium exsociatorum

5-o negotia abolitorum ordinum

6-o negotia cassae commercialis Croaticae adeoque influentes etiam eo quaestorum Ottomanicorum, si in praevaricatione deprehendantur, fiscalitates

7-o negotium adrepartitionis et incassationis subsidii ecclesiastici

8-o quotta cassae parochorum tempore vacantium beneficiorum

9-o inductio scholarum nationalium in bona cameralia

10-o e civitatensibus in specifico horsum pertinent omnia voluminosa sane elibertationem alicuius civitatis concomitantia negotia

11-o negotia internam civitatis regulationem erga positas eatenus querela tangentia quae cassam etiam domesticam ferme semper involvunt

12-o obiecta politiae quae erogationes aliquas requirunt

13-o obiecta sanitatis in quantum aeque erogationes involvunt

14-o regulatio taxae concivilitatis

15-o de reluendis a contributione publica elibertatis fundis

16-o de suspendendis ab officio et salario renitentibus magistratibus

17-o de inductione scholarum nationalium in civitates

18-o de statutis civitatum

19-o de confectione vectigalis, et elevatione tariffae in quantum in politicum influxum haberet

20-o de excessibus tricesimatorum.

3 Tertio: omnia haec negotia, si plana habeant substrata, per insinuata, si vero vastioribus actis implicata, per commissionem mixtam concertentur; immo si inchoata etiam per insinuata negotia implicari contingat, pro finali concertatione eorsum relegentur.

4 Quarto: praeexposita 20 obiecta inter utriusque dicasterii consiliarios dividantur et referentum uti et materiarum consignatio reciproce communicentur.

5 Quinto: negotia, quae a Camera originem ducunt, per huius, quae vero a Consilio, per istius consiliarios referantur, et respective per utriusque ordinis actuarios pertractentur.

6 Sexto: si negotium aliquod ad mixtum congressum relegatum fuerit, id porro etiam per insinuata mutuo significetur.

7 Septimo: referens alterutrius dicasterii, ut primum scriptum super substrata materia votum confecerit, illud illico una cum actis referenti in eadem materia alterius dicasterii consiliario cum expressione diei erga reversales submittat. 8 Hic vero ut primum illud reviderit, aeque cum expressione diei praesidi transmittat.

9 Octavo: praeses, si res urgeat, statim atque acta revolverit, sin, dum sufficientes pro una commissione materias habuerit, commissionem celebret, negotia ordinate pertractari, protocollum vero, antequam subscribat, in sequenti sessione perlegi curet.

10 Nono: protocolla ad rationem illius, a quo negotium originem non duxit, dicasterii describantur quidem, hoc suam super illo opinionem alteri dicasterio more hactenus solito per insinuata, Suae vero Maiestati, si dissenserit, per repraesentationem significet; protocollum tamen Suae Maiestati non nisi per illud, a quo negotium originem habuit, dicasterium repraesentetur. 11 E converso

12 Decimo: si dicasterium illud assenserit, penes huius significationem, in effectum benignae normalis de 18a Iunii anni labentis emanatae dispositionis, una de factis per se eatenus dispositionibus aliud edoceat.