CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 851265 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/851265.

Nodus 851265 in documento skrl-2.xml


5. De protocollistatu exhibitorum.

1 Tabella exhibitorum, si periodica et cumularia separatim consignentur, et simplicior ac nunc esse et omnia etiam conclusa continere adeoque ipsum protocollum supplere potest. 2 Quare protocollistam hunc, in casum etiam cessaturi protocolli interioris, una cum suo adiuncto et hoc fine, sed et fine connotandarum inviationum consessibus interesse debere puto.

3 Ut copiosa, quae confluunt, exhibita in tempore concernentibus consiliariis transmitti possint, duobus adiunctis, qui vel paragraphos benignorum rescriptorum transcribant, eget. 4 Ne vero resolutiones aliaque exhibita privatis pro mercede communicare possint, officio huic cubiculum in ipsa directoris habitatione assignandum, modernum vero totum personale mutandum existimarem.

5 Denique ut res rite procedat et consiliarii magis tempestive ac nunc acta acquirant, hic quoque, uti in camera fit, statuendam censerem pro clausura exhibitorum certam diem, exceptis tamen mandatis urgentibus iudicio directoris cancellariae definiendis.