CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 850721 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850721.

Nodus 850721 in documento skrl-2.xml


1.

1 Consilium cum et magna et complicata sit machina, nisi proportionata moli vis motrix adsit, in languorem,

1,1 languorem] langviorem

nisi vero tanta obiectorum et departamentorum diversitas ipsa ordinata manipulationis ratione planior efficiatur, in confusionem prolabi debet.

2 Vis motrix in referentibus residet, quae tamen deinde tota in praeside concentratur. 3 Huic vero praecipuum praestare subsidium potest director cancellariae, nimirum si per eum concentrata veluti in prima manu negotia ad praesidem deferantur.

4 Hic cum sit anima totius machinae, ut vis motrix moli respondeat, non tantum conclusa dirigere, sed et totum negotiorum complexum demptis currentibus minutiis pervidere, in deliberationibus moderationem tueri, impedire unius alteriusve praepotentiam, ne quid adhaereat, intendere, quae prae aliis expedienda sint, determinare debet. 5 Gravis sane et operosus, seu aetas seu eminentia eorum, qui consilio praefici solent, spectetur, labor. 6 Quem tamen inductio currentis protocolli et ordinate elaborata exhibitorum tabella, tum dexteritas directoris cancellariae multum alleviare potest.

7 Inductio protocolli currentis unice ab arbitrio praesidis, elaboratio ordinatae tabellae exhibitorum a dexteritate versati hoc in genere unius individui dependet.

8 Ut director quoad complexum negotiorum praesidi subsidio esse possit, primum pares operi huic humeros habere debet, deinde non videtur currentibus minutiis occupandus, verum pro elaboratione magis arduorum negotiorum reservandus; dispensandus etiam videtur ab operosa, sed minus necessaria omnium expeditionum subscriptione, vel maxime vero ab eo ne solus emanentium aut absentium consiliariorum supplentem agat. 9 Acta, quae nunc in officio exhibitorum aperiuntur, demptis rescriptis regiis et iis, quas sibi praeses reservaret, materiis, fortasse expediret ut per directorum aperiantur, eidemque officium exhibitorum semper ad manus sit, quod praeter generalem exhibitorum tabellam omnia acta in tabellas periodicorum , cumularium , et currentium negotiorum sub inviatione directoris dispescat.

10 Hac potissimum ratione et reflexoriorum exactitudo procurari et negotiorum inantiquatio praecaveri et exactum scontro induci posse videtur.

11 Sicut praesidis est dirigere, ita referentes primum negotiis motum dare debent. 12 Ut hic rursus vis motrix moli machinae respondeat, requiritur primum capacitas referentum, deinde ut quisque pro genio et sphaera capacitatis applicetur. 13 Primum per recentior factam nonnullorum iubilationem iam superatum videtur. 14 Libet tamen quaedam universim eatenus adnotare.

15 Selectum quandoque intercepit gradualis ab infimis officiis promotio. 16 Mechanismum exterioris manipulationis edoctus quandoque et sibi et consilio persuadet se parem esse et internae rerum manipulationi. 17 Scio reperiri interdum etiam in statu subalterno privilegiata quaedam talenta, quae natura ipsa ad altiora efformavit. 18 Sicut haec negligere, ita illa, quae externe tantum nitent, aut nonnisi diuturnitate servitii comendantur, interno gremio admovere non expedit.

1,18 expedit] expediti

19 Pro iis, qui in externa manipulatione aetatem cum laude consumpserunt, alia et quidem in linea utili praemia constituenda putarem.

20 Selectum consiliariorum fortasse mercedis etiam exilitas impedit, praesertim cum consilium in limite Regni constituatur. 21 Inde fit ut periphaeria selectus ferme ad aliquot adsitos comitatus restringatur, nimirum cum solum advicinantium bonorum subsidium penes moderna stipendia consiliarios indemnes reddere possit.

22 Maxima tamen pars agendorum consilii mediocrem tantum capacitatem, verum diligentiam et methodum in manipulatione requirit. 23 Haec usu ipso, si semel methodicus toti corpori dicasterii tonus detur, etiam per referentes mediocris capacitatis condisci potest.

24 Est certum genus referentum, cetera operosum et ingeniosum, sed, quod sicut a natura inditam habet disordinatam cogitandi rationem, ita eandem in ipsa negotiorum manipulatione exserit. 25 Anteacta praepostere combinat, conclusa format obliqua, saepe ad corticem adhaeret, opinionem tamen suam petitis e longinquo argumentis subtiliter solet sustinere. 26 Horum conclusa eo dificilius est rectificare quod anteacta aut non ita ut sunt, aut certe praepostere referant. 27 Praesidi vero pro ratificatione tantum conceptus ipsi, non vero acclusa adferantur. 28 Evenit ut moniti etiam a secretariis, qui ex combinatione anteactorum hiatum observarunt, tamen erroneo suo concluso institerint. 29 Quare inductis semel scriptis votis instruendi censentur domini secretarii ut, si quid tale observent, primum moneant referentem; si tamen is facto suo insistat, rem iudicio praesidis substernant. 30 Et haec de capacitate referentum.

31 Ut quisque pro genio et sphaera capacitatis suae applicetur, plurimum ab eo dependet ut praeses qualitates singuli exacte noscat. 32 Hoc praesupposito tota res ad aequabilem materiarum distributionem recidit. 33 Grave hoc et nonnisi consilio directoris et gravi praesidis iudicio dirimendum opus hactenus per subalternum conficiebatur. 34 Inde factum ut negotia homogenea discerpta, heterogenea vero composita; ad capacitatem vero aut genium referentis adeo reflexum non fuerit ut pro principio assumptum sit omnem consiliarum ad quodvis negotium referendum paratum esse debere. 35 Exempli gratia, sub rubrica civitatensia omnia civitatum negotia uni complexim data fuere, cum tamen appareat civitatum negotia ad plures rubricarum subdivisiones referri. 36 E contra navigatio Dravi, qua comitatus Hungariae respicit, uni, qua Croatiae, alteri assignata fuit, cum tamen constet obiectum hoc discerpi non posse.

37 Agenda consilii nunc in 46 amplius rubricas discerpta indeque, nescio quali cum combinatione, quinque vel sex materiae uni consiliario assignatae sunt. 38 Generalis haec materiarum consignatio adeo arcane servatur ut nulli consiliariorum eius copia fiat. 39 Usus tamen ipse ostendit plus ad numerum rubricarum quam ad pondus earundem reflexum fuisse. 40 De hac materiarum divisione meam ab infra peculiariter depromam opinionem.

41 Distributio materiarum cum per generales tantum rubricas fieri possit, ad iudicium protocollistae exhibitorum pertinet singularia negotia ad concernentes generales rubricas revocare. 42 Qua quidem in re defectus quandoque intercedit. 43 Quare hoc subsellio iudiciosum hominem collocandum puto qui, si fluctuet, ulteriorem a cancellariae directore expetere debeat inviationem.

44 Hanc materiarum distributionem stabilem haud esse posse vel inde constat quod multa negotia, quae principio totum hominem occupant, progressu temporis ita exhauriantur ut vix aliquam deinde praebeant occupationem. 45 Quare eatenus attentum esse oportet cancellariae directorem, sed potissimum ipsum praesidem, ut per adiciendas aut demendas materias iusta semper pro ratione capacitatis singuli referentis laborum proportio observetur.