CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 850713 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850713.

Nodus 850713 in documento skrl-2.xml


Idaeae Circa regulandam Consilii manipulationem
1.

1 Consilium cum et magna et complicata sit machina, nisi proportionata moli vis motrix adsit, in languorem,

1,1 languorem] langviorem

nisi vero tanta obiectorum et departamentorum diversitas ipsa ordinata manipulationis ratione planior efficiatur, in confusionem prolabi debet.

2 Vis motrix in referentibus residet, quae tamen deinde tota in praeside concentratur. 3 Huic vero praecipuum praestare subsidium potest director cancellariae, nimirum si per eum concentrata veluti in prima manu negotia ad praesidem deferantur.

4 Hic cum sit anima totius machinae, ut vis motrix moli respondeat, non tantum conclusa dirigere, sed et totum negotiorum complexum demptis currentibus minutiis pervidere, in deliberationibus moderationem tueri, impedire unius alteriusve praepotentiam, ne quid adhaereat, intendere, quae prae aliis expedienda sint, determinare debet. 5 Gravis sane et operosus, seu aetas seu eminentia eorum, qui consilio praefici solent, spectetur, labor. 6 Quem tamen inductio currentis protocolli et ordinate elaborata exhibitorum tabella, tum dexteritas directoris cancellariae multum alleviare potest.

7 Inductio protocolli currentis unice ab arbitrio praesidis, elaboratio ordinatae tabellae exhibitorum a dexteritate versati hoc in genere unius individui dependet.

8 Ut director quoad complexum negotiorum praesidi subsidio esse possit, primum pares operi huic humeros habere debet, deinde non videtur currentibus minutiis occupandus, verum pro elaboratione magis arduorum negotiorum reservandus; dispensandus etiam videtur ab operosa, sed minus necessaria omnium expeditionum subscriptione, vel maxime vero ab eo ne solus emanentium aut absentium consiliariorum supplentem agat. 9 Acta, quae nunc in officio exhibitorum aperiuntur, demptis rescriptis regiis et iis, quas sibi praeses reservaret, materiis, fortasse expediret ut per directorum aperiantur, eidemque officium exhibitorum semper ad manus sit, quod praeter generalem exhibitorum tabellam omnia acta in tabellas periodicorum , cumularium , et currentium negotiorum sub inviatione directoris dispescat.

10 Hac potissimum ratione et reflexoriorum exactitudo procurari et negotiorum inantiquatio praecaveri et exactum scontro induci posse videtur.

11 Sicut praesidis est dirigere, ita referentes primum negotiis motum dare debent. 12 Ut hic rursus vis motrix moli machinae respondeat, requiritur primum capacitas referentum, deinde ut quisque pro genio et sphaera capacitatis applicetur. 13 Primum per recentior factam nonnullorum iubilationem iam superatum videtur. 14 Libet tamen quaedam universim eatenus adnotare.

15 Selectum quandoque intercepit gradualis ab infimis officiis promotio. 16 Mechanismum exterioris manipulationis edoctus quandoque et sibi et consilio persuadet se parem esse et internae rerum manipulationi. 17 Scio reperiri interdum etiam in statu subalterno privilegiata quaedam talenta, quae natura ipsa ad altiora efformavit. 18 Sicut haec negligere, ita illa, quae externe tantum nitent, aut nonnisi diuturnitate servitii comendantur, interno gremio admovere non expedit.

1,18 expedit] expediti

19 Pro iis, qui in externa manipulatione aetatem cum laude consumpserunt, alia et quidem in linea utili praemia constituenda putarem.

20 Selectum consiliariorum fortasse mercedis etiam exilitas impedit, praesertim cum consilium in limite Regni constituatur. 21 Inde fit ut periphaeria selectus ferme ad aliquot adsitos comitatus restringatur, nimirum cum solum advicinantium bonorum subsidium penes moderna stipendia consiliarios indemnes reddere possit.

22 Maxima tamen pars agendorum consilii mediocrem tantum capacitatem, verum diligentiam et methodum in manipulatione requirit. 23 Haec usu ipso, si semel methodicus toti corpori dicasterii tonus detur, etiam per referentes mediocris capacitatis condisci potest.

24 Est certum genus referentum, cetera operosum et ingeniosum, sed, quod sicut a natura inditam habet disordinatam cogitandi rationem, ita eandem in ipsa negotiorum manipulatione exserit. 25 Anteacta praepostere combinat, conclusa format obliqua, saepe ad corticem adhaeret, opinionem tamen suam petitis e longinquo argumentis subtiliter solet sustinere. 26 Horum conclusa eo dificilius est rectificare quod anteacta aut non ita ut sunt, aut certe praepostere referant. 27 Praesidi vero pro ratificatione tantum conceptus ipsi, non vero acclusa adferantur. 28 Evenit ut moniti etiam a secretariis, qui ex combinatione anteactorum hiatum observarunt, tamen erroneo suo concluso institerint. 29 Quare inductis semel scriptis votis instruendi censentur domini secretarii ut, si quid tale observent, primum moneant referentem; si tamen is facto suo insistat, rem iudicio praesidis substernant. 30 Et haec de capacitate referentum.

31 Ut quisque pro genio et sphaera capacitatis suae applicetur, plurimum ab eo dependet ut praeses qualitates singuli exacte noscat. 32 Hoc praesupposito tota res ad aequabilem materiarum distributionem recidit. 33 Grave hoc et nonnisi consilio directoris et gravi praesidis iudicio dirimendum opus hactenus per subalternum conficiebatur. 34 Inde factum ut negotia homogenea discerpta, heterogenea vero composita; ad capacitatem vero aut genium referentis adeo reflexum non fuerit ut pro principio assumptum sit omnem consiliarum ad quodvis negotium referendum paratum esse debere. 35 Exempli gratia, sub rubrica civitatensia omnia civitatum negotia uni complexim data fuere, cum tamen appareat civitatum negotia ad plures rubricarum subdivisiones referri. 36 E contra navigatio Dravi, qua comitatus Hungariae respicit, uni, qua Croatiae, alteri assignata fuit, cum tamen constet obiectum hoc discerpi non posse.

37 Agenda consilii nunc in 46 amplius rubricas discerpta indeque, nescio quali cum combinatione, quinque vel sex materiae uni consiliario assignatae sunt. 38 Generalis haec materiarum consignatio adeo arcane servatur ut nulli consiliariorum eius copia fiat. 39 Usus tamen ipse ostendit plus ad numerum rubricarum quam ad pondus earundem reflexum fuisse. 40 De hac materiarum divisione meam ab infra peculiariter depromam opinionem.

41 Distributio materiarum cum per generales tantum rubricas fieri possit, ad iudicium protocollistae exhibitorum pertinet singularia negotia ad concernentes generales rubricas revocare. 42 Qua quidem in re defectus quandoque intercedit. 43 Quare hoc subsellio iudiciosum hominem collocandum puto qui, si fluctuet, ulteriorem a cancellariae directore expetere debeat inviationem.

44 Hanc materiarum distributionem stabilem haud esse posse vel inde constat quod multa negotia, quae principio totum hominem occupant, progressu temporis ita exhauriantur ut vix aliquam deinde praebeant occupationem. 45 Quare eatenus attentum esse oportet cancellariae directorem, sed potissimum ipsum praesidem, ut per adiciendas aut demendas materias iusta semper pro ratione capacitatis singuli referentis laborum proportio observetur.

2. De manipulatione interiori.

1 Si instructio consilii systematice compilata inque eius conformitate manipulatio instructa et propagata fuisset, non esset fortasse quod in hoc genere desiderari posset. 2 Nunc certe complura sunt quae

emendari posse videntur. 3 Iam primum discutiendum videtur an decem, quae actu subsistunt, commisiones ultro conservandae, aut penitus abrogandae, vel quot et quae retinendae sint?

4 Si moles agendorum et copiosus consiliariorum numerus spectetur, tempus vix suppetiturum apparebit ut omnia in pleno referantur. 5 In pleno unum obiectum, quod pertractatur, omnes occupat. 6 Contra consulentibus in una commissione quattuor aut quinque consiliariis, tredecim aliis vacat alia interea negotia praeparare. 7 Accedit quod pleraeque commissiones per positivas benignas resolutiones stabilitae sint, quodve intra pauciora et de statu ac nexu talium obiectorum iam informata individua negotia et solidius discutiantur et citius decidantur.

8 Ego tamen omnes commissiones ad generalia illa quattor agendorum capita, nimirum publico-politica, publico-oeconomica, publico-ecclesiastica, et commissariatico-exactoralia ita reducendas existimarem ut, primo, praeparatoriae omnes dispositiones in pleno referantur, adeoque, secundo, substantialis tantum negotiorum determinatio ad commissiones relegentur; immo, tertio, ipsa substantialis

2,8 secundo, substantialis] substantialis corr. ex materia | ipsa substantialis] substantialis corr. ex materia

determinatio, nisi aut anteactis et acclusis complicata sit, adeoque longiorem requirat combinationem, in pleno pertractetur.

9 Restat quinta adhuc, quae commune omnium instrumentum esse debet, commissio rationaria; verum huius intuitu ea fortasse iniri ratio posset ut commissio haec non constituat distinctum corpus, verum director exactoratus (accidentale enim est quod modo idem exactor et consiliarius sit) cum adiungendo sibi e consiliariis socio res calculi in concernentibus semper commissionibus referant.

10 Superest ut ipsae hae commissiones ad praescriptum in supplemento benignae instructionis ordinem reducantur, praesides domestica protocolla seu praescriptas illic exhibitorum tabellas rite servare easdemque praesidi consilii cum fine mensis semper exhibere debeant quo is cognoscere possit num et quid adhuc adhaereat.

11 Pro commissionibus, quae stabilitae fuerint, instructiones elaborandas existimarem; non diffusas illas et quae circa mechanismum paene totae versantur, qualis superiori anno pro oeconomica ad multas fileras formata fuit, sed breves et systematicas quae circa substantiam singuli obiecti practicas referentibus dent inviationes.

12 In hunc vero finem necessaria praevie foret systematica omnium praeexstantium benignorum normalium compilatio, talis nimirum qualem dominus secretarius Paszthory in materia studiorum elaboravit. 13 Nam quae pro commissione oeconomica facta est compilatio magis anteactorum quam normalium formam habet. 14 Recenset enim multis verbis quid intimatum, quid per aliquam iurisdictionem relatum sit; ubi vero normalem re ipsa resolutionem exprimere deberet, paucis attingit: emanasse resolutionem in tali merito, quae certa puncta adnexa habebat.

15 Succincta et ordinata eiusmodi normalium compilatio magno veteranis etiam consiliariis subsidio foret, pro novis vero prorsus necessaria videtur. 16 Secus enim multum temporis perdent dum ea sibi nota reddant, interea vero aut confundent negotia, aut multum temporis et in publico et in commissionibus extrahent.

17 Ne vero liber eiusmodi normalium pro more dispereat, peculiari secretarii commissionis fidei ita concredi deberet ut illum nulli nisi erga reversales audeat extradare.

18 Porro de eo etiam singularis adhibenda esset attentio ut nova normalia, prouti veniunt, suis locis rite inserantur. 19 Quod quidem curae directoris cancellariae conventientissime concredi posse videretur. 20 Haec de Coordinatione Commissionum.

21> Relate ad internam Consilii manipulationem. <22 Observavi ego e pervolutione antiquorum anteactorum quod inde ab institutione sua in dicasterio hac non methodicus, sed mechanicus tonus viguerit. 23 Mechanismum hunc ego in eo potissimum colloco quod non collimetur ad realem servitii scopum, qui in eo consistit ut negotia ordinata adeoque breviori via ad effectum dirigantur, sed tantum ut quisque a se opus ea, qua potest, ratione expediat. 24 Inde fit quod saepe tales interrogentur qui non deberent, ii vero, qui interrogari debent, non ita, ut deberent, interrogentur, sicque negotium, quod una relatione exhauriri posset, saepe per plures protrahatur; quodve saepe, ubi directa dari possent, non nisi palliativa et generalia responsa dentur subalternis iurisdictionibus.

25 Methodicus tonus potissimum directione praesidis et aliquot methodicorum consiliariorum exemplis induci potest. 26 Haud parum tamen ad id collaturum videtur si scripta (efformatis praevie per subalternos extractibus) vota inducantur; si aliqui referentes edoceantur quod consiliarius qua talis non relationes in forma correspondentiae, sed vota facere debeat; denique si id potissimum inculcetur ut, dum series anteactorum in voto nectitur, non describantur de verbo ad verbum antecedentes dispositiones et relationes, sed compendio succus tantum et substantia chronologice exprimatur, immo vota ipsa absque illis verborum ambagibus breviter elaborentur.

27 Restat ut necessariam adhuc de periodicis et cumularibus negotiis observationem subiungam. 28 Per periodica ea intelligo quae omni anno, omni semestri,

2,27 post semestri del. quandoque

immo et de quindena in quindenam referri debent. 29 Per cumularia ea intelligo in quibus omnes, aut certe pleraeque iurisdictiones audiuntur, et quae propterea ad cumulum reponi solent dum omnes conveniant. 30 In utriusque huius generis negotiis defectus facillime enascuntur nisi in separatis, quas iam proiectavi, tabellis consignentur, e quibus uno obtutu appareat quae iurisdictiones iam retulerint, quae non item.

31 E periodicis, quae semestrales sunt, plerasque in annuas relationes convertendas existimarem, veluti de moris, de salicibus, de causis civilibus et criminalibus, etc. cum quod scriptionis hac ratione fieret compendium, tum quod

2,31 tum quod] quod add. manus altera

accipiendarum certius relationum effectus procuraretur.

32 Cumulares si tabellariter fieri debent, postquam convenerunt, in unam tabellam redigi et aliquando cum, aliquando sine reflexionibus Suae Maiestati submitti consueverunt. 33 Si non sint tabellares, per frusta, prouti veniunt, repraesentari solent. 34 Cum eiusmodi frustatim submissarum relationum nullus in Excelsa Cancellaria usus fieri possit, abhinc vero nil nisi praeparati eorsum submittere conveniat, ego has quoque relationes nonnisi postquam confluxerunt, praevie combinatas cum opinione submittendas puto. 35 Scio in tanto iurisdictionum subalternarum numero et morositate longius ad id tempus requiri. 36 Verum sufficiens ea in re compulsivum medium praebere possunt iam proiectatae tabellae.

37 Unica hoc in genere difficultas subversatur quod cumulares eiusmodi materiae saepe debilioribus consiliariis obtingant quorum vires excedit eas debite combinare, ab iis vero absque cordolio eorum eotum aufferi non possint. 38 Verum et huic difficultati sapientia praesidis mederi potest.

39 Denique ad compendium internae manipulationis et id pertinere videtur ut innumeris illis de receptione in concivilitatem et coetum recursibus finis imponatur; civitatibusque iniungatur ut omnes, nisi iustae et meritoriae exceptioni obnoxii sint, suscipere debeant. 40 Ita fiet ut non omnes qui petunt, sed ii tantum, qui per civitates iam remoti sunt, recurrant. 41 Haec quoad vim motricem, seu internam manipulationem.

3. De secretariis.

1 Relate ad ordinationem externarum partium secretarii et concipistae praecipuam obtinent considerationem. 2 Ad illorum munus pertinere videtur vota seu referentum, seu commissionum in conceptum redigere. 3 His incumbere videtur conceptus seu ex benignis mandatis, seu ex protocollis expedire; cum enim demptis paucis intricatioribus negotiis consiliarii anteactorum seriem texere non soleant, sed meritoria tantum vota depromere, maius utique et iudicium et capacitas requiritur pro his votis in conceptum redigere,

3,3 redigere] sic

quam in expediendis e benignis mandatis et protocollis, ubi iam parata est tota expeditionis oeconomia, conceptibus. 4 Et tamen in praesens usus contra obtinet. 5 Quare id emendandum existimarem.

4. De protocollistatu consilii.

1 Inducto currenti protocollo, si tabella exhibitorum rite instituatur, et individui huius et temporis, quod illius lectio abripit, lucrum fieri potest.

2 Interea id tantum adnotandum ut inanis ille, qui duo ferme individua occupat, annuae relationis labor sistatur. 3 Ut enim nunc per unum ingentem tomum elaboratur, et nil ferme quam repetitionem 12 menstruarum continet, nulli usui esse potest. 4 Si autem debito modo debeat adnotari, vires certe protocollistae excedit.

5. De protocollistatu exhibitorum.

1 Tabella exhibitorum, si periodica et cumularia separatim consignentur, et simplicior ac nunc esse et omnia etiam conclusa continere adeoque ipsum protocollum supplere potest. 2 Quare protocollistam hunc, in casum etiam cessaturi protocolli interioris, una cum suo adiuncto et hoc fine, sed et fine connotandarum inviationum consessibus interesse debere puto.

3 Ut copiosa, quae confluunt, exhibita in tempore concernentibus consiliariis transmitti possint, duobus adiunctis, qui vel paragraphos benignorum rescriptorum transcribant, eget. 4 Ne vero resolutiones aliaque exhibita privatis pro mercede communicare possint, officio huic cubiculum in ipsa directoris habitatione assignandum, modernum vero totum personale mutandum existimarem.

5 Denique ut res rite procedat et consiliarii magis tempestive ac nunc acta acquirant, hic quoque, uti in camera fit, statuendam censerem pro clausura exhibitorum certam diem, exceptis tamen mandatis urgentibus iudicio directoris cancellariae definiendis.

6. De expeditoratu.

1> Naevi officii huius ad duo capita referuntur. <2 Primo, quod proportio in distributione laborum non observetur. 3 Secundo, quod nullus in Manipulatione ordo vigeat. 4 Primum, si idoneus una et dissinteressatus constituatur expeditor, suapte corrigetur. 5 Hactenus enim ea, ubi aliqua sperari poterat discretio, sponte detinebantur, porro cancellistae libertatem se pro lubitu absentandi donariis facile obtinebant. 6 Ut ordinata manipulatio inducatur, ad dexteritatem directoris cancellariae pertinebit. 7 Quod per accuratum scontro facillime obtinebitur. 8 Praemittenda tamen erit instructio circa id ne adnexa haud voluminosa, et quorum usus frequenter recurrit, uti hactenus, in originali submittantur; ita etiam ut iam expedita acta cum suis adnexis ordinatius reponantur ne, uti hactenus toties, perdantur.

9 Activitatem officii huius non parum retardat tot individuorum ad alia departamenta translatio, sed de hoc in coordinatione status personalis uberius; de amphibio vero expeditoratus registraturae departamento sub immediate sequenti rubrica.

7. De regestratura.

1> Nullum departamentum regulationem magis deposcit. <2 Tria sunt archiva: Consilii, Studiorum et Croaticum. 3 Nullus inter haec nexus, diversi regestrantes, claves difformes, quarum tamen nulla regulata est. 4 In ipso Consilii Archivo quot individua, tot ferme claves, et hanc quisque secretam ferme pro se ita servat ut eo absente alter in eius departamento nihil possit reperire. 5 Archivum Studiorum cum coepit, regestrantibus nulla instructio, nulla clavis data, sed tota regestratio eorum arbitrio relicta fuit. 6 Inde factum ut his mutatis successores titubaverint, mutaverint aliqua, atque ita archivum hoc, praesertim postquam extradandis pro Excelsa Camera oeconomicis instrumentis manus admota fuit, ad eam confusionem deductum sit

7,6 post factum deletum erat fuit | deductum sit] sit corr. ex est

ut exinde iam non nisi fortuito referatur. 7 Croaticum ordinate certe regestratum est, sed non per clavem fasciculorum, sed instrumentorum, quae clavis vastitati actorum Consilii huius convenire non potest. 8 Multa de manipulatione regestraturae in instructione Consilii, in eius supplemento, et in confecto circa Archivum Croaticum protocollo continentur, sed quae theoretice nimis dicta practicam regestrationis manipulationem vix possunt regulare. 9 Quare ego omnia archiva coadunanda, clavim Excelsae Cancellariae adoptandam, decretorium pro inchoanda nova manipulatione terminum constituendum, et, quia manipulationis huius praeter dominum secretarium Michalkovich hic nemo gnarus est, unum e regestratura Excelsae Cancellariae individuum pro inducendo hoc mechanismo evocandum, ac sic demum praecedentia acta incipiendo a postremo anno retrograde novae clavi conformanda esse existimarem.

10 Eadem occasione regulandam etiam Sic dictam expediturae regestraturam quae in praesens inutili certe labore occupatur. 11 Clavis huius eadem esse deberet cum principali regestratura, immo ego vice-regestratorem, postquam novam manipulationem edidicerit, isthuc collocandum existimarem; secus enim duplicatus labor vix evitabitur.

8. De coordinatione status personalis.

1 Ut vel proiectatae quattuor commissiones consistere possint, legalis 22 consiliariorum numerus omnino necessarius evadit. 2 Si Praeses, Primas, Tavernicus, et Thesaurarius, qui a referendo dispensati sunt, et comes Iosephus Erdödy, qui sine stipendio servit, non computentur, actu nonnisi 16 consiliarii numerantur, adeoque desunt sex qui, ut agenda ad ordinatam consistentiam ponantur, suppleri deberent.

3 Singula commissio suo secretario, concipista, et cancellista providenda sicque actuarii commissionum abrogandi videntur, adeoque cum actu non nisi tres sint concipistae, unus adhuc benigne adiciendus videretur. 4 E converso, cum in hoc systemate longe plures quam antea e pleno dimanarent expeditiones, iam vero et his et commissionibus quattuor secretarii vix sufficerent, duo adhuc aut adminus unum secretarium titulo etiam infirmitatis, vel legalis absentiae benigne adiciendum existimarem.

5 Cum sublatione interioris protocolli tres statim individua remanerent. 6 E converso protocollistae exhibitorum, qui actu etiam unum adiunctum et duos accessistas occupat, hi ultro relinquendi, immo fortasse titulo tabellae periodicae et cumularis unus adhuc cancellista addendus foret. 7 Cum tamen inducta exhibitorum clausura cancellistae hi haud semper occuparentur, tam hi quam ad alia departamenta applicandi cancellistae ad residuum tempus in cancellis exigendum generaliter adstringi deberent.

8> Expeditor hactenus quattuor individua occupavit. <9 Pendebit a regulanda per directorem cancellariae interiori manipulatione an totidem eidem ultro relinquendi sint, vel an non labor hic per tres expleri possit.

10 Urbariale departamentum hactenus duo accessistas occupabat. 11 Hi in hoc systemate ad cancellos reduci, e converso operaturo in expeditura vice-regestratori tres adiungi deberent.

12> Regestratura unicum hactenus accessistam occupabat. <13 Et vero pro currenti manipulatione vix ultra, aut uno ad summum indigeret.

14 Verum inducta nova clavi pro anteactorum ad eandem clavim reductione penes adiunctum regestratoris tria adminus individua constituenda existimarem.

15 Officium exactoratus praeter vice-exactorem quinque consultores et tres revisores rationum, unum expeditorem, quinque cancellistas, et septem accessistas habet. 16 Et tamen dominus exactor auctionem individuorum continuo urget.

17 Commissariatus provincialis non nisi unum secretarium et duos cancellistas occupat.

18 Quare tam hoc quam et exactoratu in statu quo relicto, praescindendo item ab officialibus, utpote expeditore, regestratore, et suo vices gerente protocollista, concipistis, secretariis, et consiliariis, sequens duci posse bilanx videtur.

19 Consilium habet 12 cancellistas et 18 accessistas, adeoque 30 individua; in moderna providentia nonnisi 7 cancellistas et 12 accessistas, adeoque universim 19, ad cancellos habet. 20 Et ideo tot diurnistis et fileratistis uti, porro tam notabiles in typographum impensas facere debet.

21 In hoc systemate tres ad exhibitorum, tres ad expedituram, quinque ad regestraturam applicatis non nisi undecim subiecta occuparentur, et adhuc tres ad exhibitorum applicandorum saepe usus fieri posset; per consequens remanerent pro cancellis 19 individua. 22 Quid, quod in praesens omnes ad quamcunque commissionem applicati statim a cancellis remaneant, quod sublato actuariatu aeque cessaret.

23 Verum quidem est quod in hoc systemate unus adhuc secretarius, unus concipista, et unus regestratoris adiunctus induci deberet. 24 Verum secretarii antea etiam quinque praefuerunt; protocollista cum 900 florenorum salario cessaret, adeoque fundum pro quarto concipista, et adiciendis titulo adiuncti uni cancellistae 100 florenos

8,24 900 florenorum] sic | 100 florenos] pro abbreviatura fl. scripsi

praeberet.

25 Quod supremum est, cum ii, qui scripturisticis laboribus regiis se devoverunt, aut nullam, aut non nisi tardam plane meliorandae sortis suae habeant perspectivam, et aequitas et humanitas exigere videtur ut ab exemplo excelsae Camerae hic quoque inter cancellistas et accessistas classificatio salariorum inducatur. 26 Fortasse primae cancellistarum classi 600, secundae 500, tertiae 400 florenorum pro cancellistis, pro accessistis vero, cum hi eundem plane cum cancellistis laborem peragant, primae classi 300, secundae 250, tertiae 200 florenorum salarium constitui posset. 27 Quot autem ad singulam classem referendi sint, altiori loco determinandum veniret.

9. De materiarum consignatione et distributione.

1 Summe generalia totius administrationis capita ad politicum , oeconomicum , militare , et iudiciale referuntur. 2 Singulum hoc genus diversas negotiorum species complectitur quae iterum in complura individualia capita dividuntur.

3 Publico-Politica et coniungi et dividi possunt; nimirum si ad illa referantur ea, quae totum in concreto statum publicum, ad hoc, quae singulares politicae administrationis partes concernunt.

4 Sub classem politicorum etiam ecclesiastica religionaria et litteraria veniunt quamquam vulgari acceptione distinctum genus constituere existimentur.

5 Oeconomica negotia tres maxime generales species complectuntur: oeconomiam publicam , commercialia , et politiam .

6 Sub nomine militarium in administratione politica tantum commissariatica et exactoralia venire possunt. 7 Hoc solutionem, illud vero officium provisionem militiae curat.

8 Iuridica extra sphaeram quidem Consilii constituuntur. 9 Cum tamen de eo providere, ne alicui iustitiae administratio denegetur et ut eadem praescripta legibus forma administretur, ad politicam pertineat manipulationem, virtute benignae Consilio elargitae instructionis duo haec puncta deberent quidem per illud manipulari, usus tamen invaluit ut Consilium in eiusmodi obiecta, nisi per positivum benignum Mandatum huc invientur, se non imittat.

10 Proinde si res in abstracto assumatur, distributio materiarum iuxta expositas 12 negotiorum generales species videtur quidem ordinatissime fieri posse; quia tamen usus rerum plerumque methodicas eiusmodi partitiones excludit, habita ad praxim reflexione omnia negotia in ecclesiastica , commissariatica , politica , et oeconomica dividenda videntur.

9,10 in ecclesiastica… videntur] manu altera adscriptum | ecclesiastica] eccleastica

11 Prima negotiorum classis universim in ecclesiastica et religionaria dividenda videtur. 12 Negotia dispensationum in matrimoniis , et a votis sollemnibus , abusus item, qui in re indulgentiarum , piarum peregrinationum , et confraternitatum irrepserunt, ad religionaria potius, quam ecclesiastica pertinere videbantur. 13 Ecclestiastica omnia ad sex capita revocanda existimantur:

1mo ad negotia cum Sede Apostolica vertentia,

2do ad disciplinam ecclesiasticam in genere spectantia ,

3tio Ad negotia episcopos et eorum diaeceses ,

4to parochias ,

5to religiosos ordines ,

6to Ad fundorum piorum administrationem concernentia.

14 Singula haec rubrica quae in individuo negotio involat consignatio sub A.

9,14 post involat deletum eadem | sub A.] addidit manus altera

remonstrat. 15 Negotium tamen asyli inde exmissum est quod determinatis iam suprema potestate asyli casibus magis ad politica spectare videatur. 16 Ecclesiastica Graeci non uniti ritus negotia ad concernentes rubricas sua serie illata sunt quoniam natura sua re ipsa huc referuntur. 17 Rubricam sextam in administrationem et inspectionem iterum dividere oportuit, quoniam natura piarum fundationum, quarum administratio immediata aliis incumbit, id exigebat. 18 Cum respectivas, quae certe numerosae sunt, rationes ipsi huic departamento curare incumbat, rationistas et consultores iisdem vel ex eo adiciendos

9,18 rationistas] addidit manus altera | adiciendos] addiciendos

existimarem, quod si haec quoque ratiocinatio exactoratui Consilii deferantur, alioquin a proportione subiecta ibidem deberent multiplicari.

19 Commissariatus provincialis circa provisionem militiae , exactoratus circa conservandum eius fundum, seu contributionem, versatur, et ideo proximam habent connexionem. 20 Provisio militiae in amictu , annona , habitatione seu dislocatione, et promotione seu transennis, ad commissariatum provincialem, quoad fundum eiusdem solutionis ad exactoratum refertur. 21 Huius iterum agenda ad tria summa capita referuntur, nimirum ad aequam repartitionem , promptam incassationem, et frugalem dispensationem contributionis. 22 Habet tamen singulum hoc departamentum particularia quaedam obiecta quae propter connexionem materiae eo referuntur, et quae consignatio sub B. individualiter exhibet.

23 Publico-politica in publica , politica et litteraria dividi possunt. 24 Ad publica generatim ea, quae ad nexum cum Augusta Aula vel

9,24 Augusta… vel] in margine manu altera | quae ad] ad addidi

exteris provinciis pertinent , politica et sanitatis referuntur. 25 Politica potissimum regulandam comitatuum et civitatum administrationem , et promptam iustitiae, praesertim vindicativae, administrationem comprehendunt. 26 Litteraria ad universitatem , scholas Latinas et nationales referuntur. 27 Singulum iterum hoc obiectum in politica, oeconomica et litteraria dividitur. 28 Habet tamen singula haec classis particularia quaedam obiecta, quae consignatio sub C. individualiter exhibet.

29 Producta et artefacta domestica augere et perficere ad oeconomiam publicam , horum distractionem promovere ad obiectum commercii pertinet. 30 Politia et ad politicam et ad oeconomicam rubricam referri potest. 31 Cum tamen illa potissimum ad civitates referatur, hae vero de systemate Hungariae intimum cum Camerali nexum habeant, tam haec quam stricte civitatensia ad classem oeconomicorum relata sunt. 32 Individualia rubricae huius consignatio sub C. exhibebit.

9,32 Individualia… exhibebit] addidit manus altera

A.
I. Classis religionario-ecclesiasticorum.
I.1 Religionaria.

(4tae) 1-o De novatoribus in rebus fidei coercendis.

(4tae) 2-o De procuranda festorum et ieiuniorum observatione.

(4tae) 3-o De apostatis et catholicorum seductoribus.

(3tiae)

A.I.1,4 (3tiae)] ex 4tae correxit manus altera

4-o De exercitio religionis publico vel privato acatholicis aut non unitis concendendae.

(3tiae) 5-o De erectione aut reparatione oratoriorum, ecclesiarum, turrium, usu campanae acatholicis aut non unitis concedendo.

(4tae) 6-o De controversis inter catholicos, acatholicos, aut non unitos caemeteriis.

(4tae) 7-o De sepulturae modo non unitorum.

(4tae) 8-o De prolium Iudaicarum violenta abreptione.

(4tae) 9-o De baptismo per obstetrices collato aut conferendo.

(4tae) 10-o De dispensatione in rebus matrimonialibus et a votis solennibus.

(4tae) 11-o De controversiis quoad spiritualem in personas militares iurisdictionem.

(4tae) 12-o Circa emeritos militares qualiter copulandos.

(4tae) 13-o De abusibus, qui in re indulgentiarum, piarum peregrinationum, confraternitatum, benedictionum, et concionum irrepserunt, corrigendis.

(1mae) 14-o Negotium revisoratus librorum.

I.2 Ecclesiastica, et in specie negotia cum Sede Apostolica vertentia, veluti

(2dae) 15-o Negotium reservationum aut aliarum ex concordatis deductarum praetensionum.

(4tae) 16-o Recursus pro benigne impertiendo placeto regio.

(4tae) 17-o De honoribus aut titulis per Sedem Romanam collatis, veluti Protonotarii Apostolici etc.

(4tae) 18-o De praeconisandis novis episcopatibus.

II. Negotia disciplinam ecclesiasticam in genere respicientia.

(4tae) 19-o De instituenda ordinata publicatione et procuranda exacta observatione benignarum resolutionum in rebus publico-ecclesiasticis.

(4tae) 20-o De determinando a proportione populi missarum numero.

(2dae) 21-o Causae irregularitatis et suspensionis a ministerio.

(4tae) 22-o De censuris ecclesiasticis et excommunicatione.

(2dae) 23-o Quaestiones circa testamentorum confectionem et subsistentia eatenus peculiaria pro clero normalia.

(2dae) 24-o Materia successionis clericorum et acquisitionum ecclesiasticorum.

(2dae) 25-o Revisio directoriorum.

(4tae) 26-o Negotia Congressus nationis Illyricae.

III. Negotia episcopos aut capitula in particulari concernentia.

(2dae) 27-o Erectionis, divisionis, dotationis, aut e converso cum alio unionis archi- et episcopatum.

(2dae) 28-o Materiae exemptionis a potestate et iurisdictione ordinarii episcopi.

(2dae) 29-o Obiectum revindicationis parochiarum et districtuum exteris episcopis subiectarum.

(2dae) 30-o Negotium internae regulationis et in statu bono conservationis seminariorum iunioris cleri.

(2dae) 31-o De recursibus quoad abusus potestatis ecclesiae contra episcopos et consistoria formandis.

(2dae) 32-o Res diiudicationis statutorum cathedralium episcoporum.

(4tae) 33-o Obiecta beneficia simplicia tangentia.

(3tiae) 34-o De fundo instructo in beneficiis collationi regiae subiectis.

(4tae) 35-o De proventibus si quos extranei praelati e diaecesibus Hungariae perciperent.

(4tae) 36-o De visitationibus per episcopos non unitos faciendis.

(4tae) 37-o De horum proventibus, ac in specie dimnicza et konak dictis.

IV. Negotia Parochias Concernentia.

(2dae) 38-o Obiecta quaestionis iuris patronatus et dotationis ecclesiarum.

(1mae) 39-o Negotium novarum inducendarum, regulandarum, et dotandarum parochiarum.

(1mae) 40-o De regulatione stolarum.

(3tiae) 41-o Obiectum examinum religiosorum pro cura animarum applicandorum.

(3tiae) 42-o De faciendis e cassa parochum assignationibus.

(3tiae) 43-o De numero poparum fungentium et non fungentium observando.

(4tae) 44-o De diversis per parochos non unitos contra episcopos formatis querelis aut vicissim.

V. Negotia Regulationem ordinum Religiosorum adtinentia.

(2dae) 45-o De sufferendis, quae publico minus necessaria videbuntur, monasteriis.

(1mae) 46-o De eorum, quae stabilientur, regulando activo et passivo statu.

(1mae) 47-o De sufferenda penitus aut adminus restringenda mendicatione.

(1mae) 48-o De regulanda eorum interna disciplina ad normam perfectae communitatis.

(3tiae) 49-o De defigendo personarum in claustris numero.

(2dae) 50-o De discutiendo religiosorum instituto et statutis provincialibus, exindeque formanda ipsarum provinciarum regulatione quoad limites, capitula, electionem superiorum etc.

(3tiae) 51-o De sufferendo provinciarum religiosarum cum exteris nexu et dependentia.

(4tae) 52-o Obiectum praescriptae ad depositionem professionis aetatis.

(4tae) 53-o Negotium carcerum claustralium.

(4tae) 54-o Particularium investigationum super emergentibus in claustris disordinibus.

(2dae) 55-o De tertiariis aut aliis eiusmodi confraternitatibus sufferendis et aliis nefors in hac parte subsistentibus abusibus corrigendis.

(4tae) 56-o Obiecta transpositionis pecuniarum Romam, aut ad extraneas religiosorum aedes.

VI. De piis fundis, et quidem: a) de iis qui administrationi commissionis subsunt.

(3tiae) 57-o De administratione cassae proprie dictae parochorum.

(1mae) 58-o De administratione bonorum aut capitalium abolitorum ordinum, uti et de pensionibus eorundem.

b) De iis qui tantum inspectioni commissionis subiacent.

(3tiae) 59-o De quibusvis piis fundationibus ecclesias, seminaria, convictus, xenodochia, nosocomia, domos curatas, deficientum, confraternitates,

A.VI,59 quibusvis] -vis postea addidit manus altera | post confraternitates deletum correctorias

concernentibus.

(4tae) 60-o De harum, si in bonis subsistant, procuranda recta administratione; si vero capitalia sunt, citra scitum consilii non edictione, secura elocatione, et frugali dispositione.

(3tiae) 61-o De rationibus universas pias fundationes concernentibus in tempore exigendis, revidendis, et rectificandis.

(4tae) 62-o De infantibus ad xenodochium Szechenianum suscipiendis.

(3tiae) 63-o De subsidio ecclesiastico ad cassam parochorum et fortificatorium.

(4tae) 64-o De inalienabili fundo nationis Illyricae.

(4tae) 65-o De fundo scholarum unitarum.

B.

Commissariatico-exactoralia.

1 Commissariatica

(2dae) 1-o De provisione foeni, avenae, et annonae.

(3tiae) 2-o De tabellis tri- et semestralibus, et computibus.

(2dae) 3-o De promotione militiae seu transenis, et praestandis eidem praeiuncturis.

(2dae) 4-o De promotione bellicae supellectilis.

(4tae) 5-o Negotia amictuum militarium.

(4tae) 6-o De domibus pulverariis, et annonariis.

(4tae) 7-o De pulvere pirio et coctura salis nitri.

(4tae) 8-o De dislocatione cum in plano, tum artiori.

(3tiae) 9-o De cassarnis, domibus quarterialibus, et magazinis.

(2dae) 10-o De statutione tironum.

(4tae) 11-o De conductione et locis collectaculorum militarium.

(4tae) 12-o De excessibus militaribus complanandis.

! 13-o De instantiis eorum qui a legionibus dimitti

B.1,13 classis numerus deest | dimitti] corr. ex admitti

petunt.

(3tiae) 14-o De ablicentiatis.

(3tiae) 15-o De dimissis ad thermas.

(4tae) 16-o De desertoribus intercipiendis et taglia interceptorum.

(4tae) 17-o De fautoribus desertorum puniendis.

(4tae) 18-o De iis qui fine vitandae militiae se mutilarunt.

(4tae) 19-o De reciprocis provincialium et militarium debitis.

(4tae) 20-o De restantiis et convictionibus emeritorum militarium aerario regio compensandis.

(4tae) 21-o De cautionibus militarium ducere volentium.

(4tae) 22-o De invalidis patentali trium denariorum stipendio gaudentibus.

(4tae) 23-o De militarium viduis et prolibus pensione providendis.

(4tae) 24-o De caducitate, testamentis, et legatis militarium personarum.

(4tae) 25-o De uniformi tessera per emeritos officiales gerenda, eorumque charactere.

(4tae) 26-o De militibus ad labores publicos, utpote viarum reparationes etc. adhibendis.

2 Exactoralia.
De aequa contributionis repartitione.

(3tiae) 27-o De systemate conscriptionis, dicationis, et repartitionis quanti.

(4tae) 28-o De querelis contra improportionatam contributionem positis.

(4tae) 29-o De ignobilibus etiam in locis praedialibus ad ecclesias pertinentibus contributioni subiiciendis.

(4tae) 30-o De armalistarum conscriptione et taxatione.

(3tiae) 31-o De rectificatione portarum.

(3tiae) 32-o De contributione et taxa tolerantiali Iudaeorum.

b) De prompta eius incassatione.

(4tae) 33-o De iudicum pagensium numero, constitutione, electione, et instructione.

(3tiae) 34-o De perceptorum instructione et manipulatione.

(3tiae) 35-o De rationibus, replicis, restantiis, et convictionibus perceptorum comitatuum et civitatum.

(4tae) 36-o De executionibus domesticis et militaribus, praecavendisque ea in re excessibus.

(4tae) 37-o De collectis impediendis.

(3tiae) 38-o De bimestralibus cassae, restantium vero locorum semestralibus tabellis.

(4tae) 39-o De cassis contributionalibus visitandis, secretis vero non servandis.

(4tae) 40-o De mulctis pecuniariis indebite desumptis vel male applicatis.

(4tae) 41-o De debitis communitatum.

(3tiae) 42-o De reddendis earum rationibus.

c) De frugali eius dispensatione.

(3tiae) 43-o De salariis et diurnis magistratualium et servitorum.

(3tiae) 44-o De comessationibus et dispendiis e cassa contributionali non faciendis.

(4tae) 45-o De servitoribus et operis publicis ad privatos usus non applicandis.

(4tae) 46-o De praeiuncturis magistratualium.

(3tiae) 47-o De domibus comitatuum aliisque accessoriis aedificiis erigendis.

(3tiae) 48-o De habitationibus magistratualium in comitatibus, ubi possessionata nobilitas non habetur, erigendis.

(3tiae) 49-o De relaxanda locis damnificatis contributione.

(3tiae) 50-o De charitativo subsidio ab exteris provinciis Hungariae locis submisso.

(4tae) 51-o De reluendis a contributione publica elibertatis per civitates fundis.

3 Accessoria.

(5tae) 52-o De impopulatione, seu tabellae conscriptionis animarum.

(5tae) 53-o Tabellae conscriptionis frugum procreatarum.

(5tae) 54-o Tabellae de seminatura vernali et autumnali.

(5tae) 55-o Tabellae pretii rerum victualium.

C.

Publico-Politica.

1 I. Publica, quae augustam Aulam, totum Regni statum, aut nexum cum exteris provinciis concernunt.

(4tae) 1-o Circa itinera Suarum Maiestatum vel ablegatorum exterarum provinciarum.

(6tae) 2-o De diversis honorum, characterum, et dignitatum gradibus variis collatis.

(3tiae) 3-o De praeparatoriis pro concursu diaetali dispositionibus faciendis.

(4tae) 4-o De exigenda indigenatus taxa.

(3tiae) 5-o De limitaneis differentiis tam inter regnum et regnum, quam inter comitatibus.

(2dae) 6-o De viis facti speciem tumultus involventibus.

(4tae) 7-o De auferendis a rusticis armis.

(4tae) 8-o De impedienda e Regno emigratione, de emissariis, falsis conductoribus, et eorum fautoribus.

(4tae) 9-o De correspondentia ad exteras provincias, praesertim Romam.

(4tae) 10-o De haereditatibus in exteris provinciis adeundis.

(4tae) 11-o De re monetaria, seu de earum devalvatione, eductione, et adulteratione.

(4tae) 12-o Negotia turmae praetorianae.

(4tae) 13-o Negotia domus fiduciariae.

(4tae) 14-o Negotia domus correctoriae.

C.1.I,14 post titulum 14. deleti duo tituli, videlicet (4tae) 15-o Negotia orphanotrophii Szempcziensis,(1ae) 16-o Negotium pupillare; qui titulus erat manu altera adscriptus.

II. Postalia.

(4tae)

C.1.II,16 (4tae) corr. ex (3tiae)

16-o De inducendis novis aut veteribus alio transferendis stationibus.

(4tae) 17-o De assignandis officio postae necessariis fundis.

(4tae) 18-o De variis magistrorum postae quaerelis.

III. Sanitatis negotia.

(3tiae) 19-o De linea pestilentiali.

(3tiae) 20-o De contumacialibus stationibus.

(4tae) 21-o De regulandis medicis, chirurgis, pharmacopoeis, et obstetricibus.

(3tiae) 22-o De regulandis cryptis, coemeteriis, et funebralibus caeremoniis.

(4tae) 23-o De arsenico cum cautela distrahendo.

! 24-o De praecavenda pecorum lue

! 25-o De inducenda et regulanda schola veterinaria.

C.1.III tituli 24. et 25, numero classis carentes, postea, attamen manu scribae adscripti videntur

2 Politica.
I. Regulatio administrationis comitatensis.

(4tae) 1-o De restaurationibus comitatuum intra legalem terminum celebrandis, de qualitatibus et electione candidatorum.

(4tae) 2-o De incompatibilitate privatorum officiorum cum comitatensibus.

(4tae) 3-o De Supremorum Comitum in comitatibus residentia.

(3tiae) 4-o De delationibus contra magistratus publicos factis seu in concreto, seu in particulari.

(4tae) 5-o De archivis comitatuum regestrandis.

(1mae) 6-o De negotio urbariali.

(1mae) 7-o De investigatione nobilitatis.

! De aedificiis publicis.

! De pupillis.

C.2.I. De aedificiis… pupillis] hi duo tituli numero classis carentes postea adscripti erant manu altera

II. Civitatensia.

(2dae) 8-o Negotia elibertationem alicuius civitatis comitantia.

(2dae) 9-o Negotia internam civitatis regulationem erga positas eatenus querelas tangentia.

(4tae) 10-o De querelis contra exactam excessivam concivilitatis magisterii aut sodalitii taxam positis.

(3tiae) 11-o De instantiis eorum qui ad concivilitatem aut contubernium suscipi flagitant.

(5tae) 12-o De tabella neo-receptorum civium.

(3tiae) 13-o De privilegiis et proiectis articulorum cehalium.

(4tae) 14-o De relaxatione annorum peregrinationis et paradigmatis.

(3tiae) 15-o De cohibendis opificum excessibus.

(4tae) 16-o De militibus et sodalibus uxoratis ad opificia assumendis.

(1mae) 17-o Negotia 16 oppidorum Scepusiensium.

(4tae) 18-o De norma pro civitatibus montanis benigne praescripta observanda.

(4tae) 19-o De statutibus civitatum.

! De pupillis.

C.2.II De pupillis postea adscriptum manu altera

III. De prompta iustitiae, praesertim vindicativae, observatione.

(5tae) 20-o De tabella causarum civilium.

(4tae) 21-o De observatione limitationis taxarum iudiciarium.

(4tae) 22-o De quaestionibus iuris gladii in genere.

! De regulandis carceribus.

C.2.III De… carceribus titulus numeris carens postea adscriptum manu altera

(4tae) 23-o De torturae casibus.

(4tae) 24-o De casibus asyli.

(5tae) 25-o De tabella causarum criminalium.

(4tae) 26-o De carnificum et horum filiorum cohonestatione.

(4tae) 27-o De fraudulentis damnificationibus et imposturis.

(6tae) 28-o De profugis publicandis.

IV. Accessoria

(4tae) 29-o De conscriptis in Germanicis Provinciis perquirendis.

(4tae) 30-o De negotiis imponendi vel reservandi sequestri politici.

(4tae) 31-o De venatione ad sensum legis reducenda.

C.2.IV,31 post reducenda deleta tria titula, videlicet 32-o Negotium domus correctoriae, 33-o Negotia orphanotrophii Szempcienzis, 34-o De regulatione Zingarorum

3 Litteraria.
I. Relate ad universitatem.

(3tiae) 1-o Politica: quaestiones iurisdictionis inter senatum et magistratum academicum.

(3tiae) 2-o Quaestiones circa coordinationem ipsius magistratus academici inter se.

(4tae) 3-o Quaestiones circa graduum collationem enatae.

(4tae) 4-o Quaestiones de nexu universitatis cum academiis et reliquis lycaeis.

(4tae) 5-o Recursus pro vacantibus officiis.

(3tiae) 6-o Casus amotionis ab officio demeritis ita exposcentibus.

(4tae) 7-o Exmissio ad eruditas investigationes.

(4tae) 8-o De excessibus studiorum

C.3.I,8 studiorum] fortasse studiosorum

puniendis.

(3tiae) 9-o Recursus pro fundatione Theresiani Budensis.

(3tiae) 10-o De archivo et causis fundi litterarii.

(4tae) 11-o Negotia repetentum.

(4tae) 12-o Negotia ecclesiae universitatis.

(3tiae) 13-o Litteraria: De observanda benigne praescripta norma litteraria.

(3tiae) 14-o De novarum cathedrarum inductione et iam exstantium regulatione.

(3tiae) 15-o De libellorum ad usum scholarum conscriptorum revisione.

(3tiae) 16-o De semestralibus relationibus senatus et Theresiani Budensis.

(3tiae) 17-o De universitate studiorum per religiosos observanda et eorum privatis lectoribus ab universitate approbandis.

(3tiae) 18-o Oeconomica: De salariis et pensionibus.

(3tiae) 19-o De remunerationibus ex instituenda cassa pensionum, et remunerationum.

(4tae) 20-o De extraordinariis quibusvis sumptibus.

(4tae) 21-o De supellectili literaria, seu libris, rebus naturalibus, et instrumentis comparandis.

(4tae) 22-o De aedificiorum erectione aut reparatione.

(3tiae) 23-o De successione ab intestato decedentium exsociatorum.

(4tae) 24-o De procuranda librorum distractione et procurando typhographiae incremento.

(3tiae) 25-o De rationibus respectivis rectificandis.

II. Quoad Latinas scholas.

(2dae) 26-o Praeter eadem obiecta in linea politica: de convictuum saecularium regulatione.

(2dae) 27-o De novorum lycaeorum inductione aut veterum sublatione.

(4tae) 28-o De magistris expleto probationis anno decreto regio muniendis.

(4tae) 29-o In linea litteraria: de singula classe separato magistro providenda.

(4tae) 30-o De observanda per magistros grammaticales per omnes tres classes gradatione.

(4tae) 31-o In linea oeconomica: de reversalibus seu de securisandis, quae ordinibus resignata sunt, bonis et supellectili mobili.

III. Quoad scholas nationales.

(4tae) 32-o De inspectoris, directoris, et magistrorum capitalis scholae denominatione aut amotione.

(1mae) 33-o Politica: de inducendis in omnia earum capacia loca scholis nationalibus et de contractibus cum civitatibus et communitatibus ineundis.

(2dae) 34-o Litteraria: de procuranda stabilitae methodi observatione.

(3tiae) 35-o Oeconomica: de stabilienda magistrorum dote.

(4tae) 36-o De aedificiorum scholarium erectione, reparatione, et instructione.

(2dae) 37-o De regulatione scholarum Iudaicarum.

D.

Oeconomico-commercialia.

I. Obiecta oeconomicae publicae.

(2dae) 1-o De promovenda agricultura et eius societatibus.

(4tae) 2-o De sylvarum conservatione et regulanda cinerum clavellatorum exustione.

(4tae) 3-o De propaganda trifolii inseminatione.

(4tae) 4-o De melioranda tabacae cultura.

(5tae) 5-o De implantatione salicum.

(5tae) 6-o De propagatione mororum et culturae serici.

(5tae) 7-o De promovenda re pecuaria et in specie de propagatione equorum altioris structurae.

(4tae) 8-o De propagatione ovium et lanae cultura.

(4tae) 9-o De mineris in bonis privatorum repertis.

(4tae) 10-o De ferri pretio et ferripolarum circa materiale hoc instantiis.

(4tae) 11-o De aurilotura.

(4tae) 12-o De salis defectu antevertendo, erigendis depositoriis, et antevertenda per visitationes praevaricatione.

(4tae) 13-o De carbonibus bituminosis et terra fossili perquirenda.

(3tiae) 14-o De utilibus mechanicis, ac in specie nativis murariis et fabris lignariis inducendis.

(4tae) 15-o De exsiccandis stagnis et paludibus.

Post D.I,15 deleti duo sequentes tituli: (3tiae) 16-o De praevaricanda lue pecorum, (2dae) 17-o De inducenda schola veterinaria

II. Obiecta commercialia.

(1mae) 18-o Omnia navigationem seu maritimam seu fluvialem concernentia obiecta adeoque in particulari repurgatio fluviorum.

(2dae) 19-o Erectio canalium commercialium.

(4tae) 20-o Tabellae abeuntium et advenientium e Littorali Hungarico navium.

(4tae) 21-o Tabellae in- et eductarum mercium.

D.II,20 et D.II,21 (4tae) corr. ex (5tae)

(4tae) 22-o Negotium matriculae nautarum.

(2dae) 23-o Viarum, et in specie Carolinae, conservatio.

(3tiae) 24-o Negotium promovendae per viam Carolinam vecturationis.

(4tae) 25-o Negotium eius impopulationis.

(4tae) 26-o Negotium pontis aut nauli Carlostadiensis.

(2dae) 27-o Recursus quaestorum fabricam aut novum aliquem commercii ramum erga certorum favorum concessionem inducere volentium.

(2dae) 28-o De statu fabricarum

D.II,28 fabricarum] fabricurarum

et manufacturarum et iis promovendis.

(4tae) 29-o De promovendo pecorum quaestu.

(4tae) 30-o De promovendo vini quaestu et praecavenda, praesertim praestantiorum, adulteratione.

(4tae) 31-o De vini ex Austria vel vicissim inductione.

(4tae) 32-o De distractione aluminis et promovendis eius fabricis.

(4tae) 33-o De pretio et inductione aromatum.

(4tae) 34-o De lignis aedilibus ex Austria inducendis.

(2dae) 35-o Negotium vectigalis tricesimalis confectionis aut particularium quarundam rubricarum alterationis.

(4tae) 36-o Instantiae eorum qui praevaricationis tricesimarum arguuntur.

(3tiae) 37-o De quaestu subditorum Ottomanicorum et Graecorum homagiatorum regulando et eorum contrabandis.

(4tae) 38-o Negotia cassae commercialis Croatiae.

III. Obiecta politiae.

! De latronibus exstirpandis.

D.III De… exstirpandis postea adscriptum manu altera

(5tae) 39-o De nocivis feris, avibus, et insectis exstirpandis.

(3tiae) 40-o De ordine incendiario.

(4tae) 41-o De regulatione famulitii.

(4tae) 42-o De lusibus vetitis et hac in re praevaricatoribus.

(4tae) 43-o De ordine molari.

(2dae) 44-o De vagabundis eliminandis, et vagis opificum sodalibus ad statum alimentationis ponendis.

(2dae) 45-o De mendicorum regulatione.

(3tiae) 46-o De observatione ponderum et mensurarum.

(3tiae) 47-o De limitatione rerum primae necessitatis utpote carnium, panis etc.

(4tae) 48-o De mercede murariorum, et fabrorum lignariorum defigenda.

(2dae) 49-o De munditie et securitate in civitatibus inducenda.

10 Reflexiones.

1 Primo: ex his materiis aliae sunt 1mae frequentes et operosae, 2ae aliae rarae sed operosae, 3ae frequentes sed faciles, 4ae et rarae et faciles, 5ae tabellares, quae tantum tunc referenti laborem praebent quando generalis tabella conficitur, si referens (quod pauci faciunt) eam reflexionibus suis velit comitari, denique 6ae materiae quae tantum publicatione indigent, et quae nullum referenti laborem causant; ad quae cum in distributione materiarum reflectere oporteat, singulae materiae numerus, ad quam classem pertinet, additus est.

10,1 pro rarae correxit aliquid manus altera, sed legi non potest | 5ae] 5o | 6ae] 6o | et quae] et corr. ex ad | ad quae cum] ad postea adscriptum

2 Secundo: universa agendorum obiecta efferunt numerum rubricarum

10,2 rubricarum addidit manus altera

250; nimirum et frequentia et operosa 23, rara sed operosa 47, frequentia Sed facilia 77, et rara et facilia 92, tabellaria 15, tantum publicabilia 3. 3 Rubrica Ecclesiastica de frequentibus et operosis continet materias 9, de raris sed operosis 23, de frequentibus sed facilibus 11. 4 Rubrica Commissariatica habet de frequentibus et operosis 4, de raris sed operosis 6, de frequentibus sed facilibus 13, de raris et facilibus 26, de tabellaribus 4. 5 Rubrica Politica habet de frequentibus et operosis 8, de raris sed operosis 10, de frequentibus sed facilibus 39, de raris et facilibus 28, de tabellaribus 4, quae tantum publicatione egent 3. 6 Rubrica Oeconomica habet de frequentibus et operosis 3, de raris sed operosis 8, de frequentibus sed facilibus 14, de raris et facilibus 18, de tabellaribus 5.

7 Tertio: saepe una materia est voluminosa et operosa aliquo tempore, quae postea fit aut rara aut facilis laboris; vel vero vicissim. 8 Quare ut recta servetur proportio, distributio materiarum frequentius rectificari debet.

9 Quarto: pleraeque omnes hae materiae et planae et intricatae sunt, id est possunt aliquando in pleno referri, aliquando debent ad commissionem relegari. 10 Utrum expediat, in pleno semper determinandum videtur; si ea, quae tantum pro informatione invianda sunt, aut secus passum pure praeparatorium efficiunt, ad currens protocollum invientur, remanebit adhuc sufficiens tempus pro omnibus reliquis obiectis in duabus per hebdomadam consilii sessionibus pertractandis.

10,10 pertractandis] pertractantis

11 Quinto: id si inducatur, cum omnes materiae ad quattuor generales classes referantur, commissiones nonnisi totidem stabiliendas esse apparet.

12 Sexto: in singula harum quattuor classium sunt materiae quae mixtae evadere possunt, nimirum si cum aerario camerali, cassa domestica civitatum, et cum re vectigalis, aut aliis obiectis nexum habeant , et vastius habeant

10,12 habeant bis ex habeat correxit manus altera

substratum quam ut per in- et reinsinuata celerius possit expediri. 13 Quare ultra superiores quinta adhuc, seu politico-camerali commissione opus esse apparet.

14 Septimo: cum praesidium commissionis ecclesiasticae eminentissimus primas, oeconomicae comes Georgius Csaky iam obtineat, commissariaticae praesidium Directori Provincialis Commissariatus natura sua competere videtur, si commissioni politicae praesidium Comiti Tavernico, politico- vero cameralis Comiti Thesaurario

10,14 post Tavernico deleta sequentia: qua gremiali excelsi Consilii consiliario | qua… consiliario] in margine adscriptum manu altera

qua gremiali excelsi Consilii consiliario attribuatur, omnibus commissionibus provisum erit.

15 Octavo: singula haec commissio unum secretarium et concipistam exigere et protocolla per secretarios conficienda; e converso conceptus tam commissionales quam e pleno, demptis momentosioribus, per concipistas apponendi videntur.

16 Nono: protocolla exhibitorum domestica, prouti in supplemento benignae instructionis praescripta sunt, per commissionum praesides accurate servari

10,16 servari corr. ex servanda

et praesidi Consilii cum fine singuli mensis accurate exhiberi deberent. 17 Secus precarius praesidum

10,17 praesidum] praesidium

commissionis status et negotiorum commissionalium inantiquatio nunquam antevertetur.

18 Decimo: urbarialia in moderna adhuc providentia et negotia investigationis nobilium adhuc adeo vasta sunt ut unius referentis vires excedant. 19 Quare haec porro quoque inter omnes repartienda censentur.

20 Undecimo: restat tantum finalis quaestio: an 18 referentes consiliarios, Primate videlicet, Iudice Curiae, Tavernico, et Thesaurario exceptis, secundum generales quattuor materiarum classes ita stabiliter distribui expediat ut pro

10,20 ut pro] ut corr. ex et

ecclesiasticis quinque, totidem pro politicis, veluti vastioribus, pro oeconomicis quattuor, et commissariaticis totidem ita deligantur ut hi deinde stabilem etiam semper respectivam commissionem constituant, vel vero opportunius videatur materias omnes inter consiliarios, uti hactenus, promiscue, servata tamen proportione, ita distribuere ut prouti assignata alicui materia ad commissionem relegata fuerit, ita eandem in concernente commissione referre debeat? 21 Contra primam opinionem obstare videtur quod hac ratione consiliarii in unica tantum administrationis parte formarentur. 22 Contra secundam pugnat quod consiliarii in uno semper obiecto versati longe solidius negotia tractarent, promptius expedirent, et se mutuo facilius supplerent. 23 Quare cum motivum contra primam opinionem allatum ea ratione satis enervetur, si tantum voluminosiora negotia ad commissiones relegentur, reliqua in pleno pertractentur, ipsae commissionum elucubrationes in pleno meritorie referantur, ego priori sententiae adstipulandum puto.

24 Duodecimo: iam vero qui ad quas commissiones destinandi, quomodo negotia inter eos subdividenda, altiori determinationi substerno. 25 Superest ut adhuc subiciatur

11 Planum regulandae politico-cameralis manipulationis.

1 Primo: ad concertationem Consilii cum Camera pertinent omnia obiecta politico-cameralia ; quae tamen magis specifice ad sequentia tria principia reducuntur:

— primo, ad negotia politica quae aliquas ex aerario camerali hactenus necdum assignatas erogationes requirunt, veluti subsidia commercii, navigationis, erectio pontium et viarum in bonis cameralibus etc.

— secundo, quae cum negotio vectigalis aut re tricesimali nexum habent, veluti elevatio iam defixae quoad aliquas merces tariffae, excessus tricesimatorum etc.

— tertio, quae aliquas e cassis civitatum domesticis erogationes involvunt, uti sunt omnia ferme politiae et sanitatis obiecta, ordo incendiarius, strata, lampades nocturnae , stabilienda medicorum et aliorum salaria etc, inductio scholarum nationalium et reliqua.

2 Secundo: pro tanto maiori inviatione negotia haec ad sequentia individualia capita reduci possint:

1—mo taxa tolerantialis Iudaeorum

2—do de linea pestilentiali et stationibus contumacialibus

3-o negotia 16 oppidorum Scepusiensium

4-o negotia studiorum, quae aliquas necdum stabilitas erogationes requirunt, uti et successio ab intestato deficientium exsociatorum

5-o negotia abolitorum ordinum

6-o negotia cassae commercialis Croaticae adeoque influentes etiam eo quaestorum Ottomanicorum, si in praevaricatione deprehendantur, fiscalitates

7-o negotium adrepartitionis et incassationis subsidii ecclesiastici

8-o quotta cassae parochorum tempore vacantium beneficiorum

9-o inductio scholarum nationalium in bona cameralia

10-o e civitatensibus in specifico horsum pertinent omnia voluminosa sane elibertationem alicuius civitatis concomitantia negotia

11-o negotia internam civitatis regulationem erga positas eatenus querela tangentia quae cassam etiam domesticam ferme semper involvunt

12-o obiecta politiae quae erogationes aliquas requirunt

13-o obiecta sanitatis in quantum aeque erogationes involvunt

14-o regulatio taxae concivilitatis

15-o de reluendis a contributione publica elibertatis fundis

16-o de suspendendis ab officio et salario renitentibus magistratibus

17-o de inductione scholarum nationalium in civitates

18-o de statutis civitatum

19-o de confectione vectigalis, et elevatione tariffae in quantum in politicum influxum haberet

20-o de excessibus tricesimatorum.

3 Tertio: omnia haec negotia, si plana habeant substrata, per insinuata, si vero vastioribus actis implicata, per commissionem mixtam concertentur; immo si inchoata etiam per insinuata negotia implicari contingat, pro finali concertatione eorsum relegentur.

4 Quarto: praeexposita 20 obiecta inter utriusque dicasterii consiliarios dividantur et referentum uti et materiarum consignatio reciproce communicentur.

5 Quinto: negotia, quae a Camera originem ducunt, per huius, quae vero a Consilio, per istius consiliarios referantur, et respective per utriusque ordinis actuarios pertractentur.

6 Sexto: si negotium aliquod ad mixtum congressum relegatum fuerit, id porro etiam per insinuata mutuo significetur.

7 Septimo: referens alterutrius dicasterii, ut primum scriptum super substrata materia votum confecerit, illud illico una cum actis referenti in eadem materia alterius dicasterii consiliario cum expressione diei erga reversales submittat. 8 Hic vero ut primum illud reviderit, aeque cum expressione diei praesidi transmittat.

9 Octavo: praeses, si res urgeat, statim atque acta revolverit, sin, dum sufficientes pro una commissione materias habuerit, commissionem celebret, negotia ordinate pertractari, protocollum vero, antequam subscribat, in sequenti sessione perlegi curet.

10 Nono: protocolla ad rationem illius, a quo negotium originem non duxit, dicasterii describantur quidem, hoc suam super illo opinionem alteri dicasterio more hactenus solito per insinuata, Suae vero Maiestati, si dissenserit, per repraesentationem significet; protocollum tamen Suae Maiestati non nisi per illud, a quo negotium originem habuit, dicasterium repraesentetur. 11 E converso

12 Decimo: si dicasterium illud assenserit, penes huius significationem, in effectum benignae normalis de 18a Iunii anni labentis emanatae dispositionis, una de factis per se eatenus dispositionibus aliud edoceat.