CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 850672 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850672.

Nodus 850672 in documento skrl-2.xml


§-o 31-o

1 Ad 10-mum; duo sunt, quae ordinatam edendorum suffragiorum formam turbare possunt: primum si is, qui sententiam depromit, aut saepius interturbetur, aut plane ad silentium per clamores cogatur. 2 Dein si pluribus ad semel proloquentibus nullus alteri vocem cedere velit, sed sic confusi clamores diutius perdurent.

3 Primum eandem ferme cum praecedentis paragraphi obiecto subit considerationem; deberet quippe id etiam authoritate praesidis posse impediri, et tamen nisi Ablegati ipsi et proprium et totius nationis decorem prae oculis habeant, nunquam impedietur; apud Anglos, apud quos morum gravitas regnat, nulla eatenus regula opus fuit; Galli, cum sint loquaciores, iam eam rationem inire debuerunt ut, qui de obiecto aliquo perorare velit, pridie apud praesidem se insinuare, hic vero sequenti die eodem ordine, quo se insinuarunt, eos ad perorandum admittere debeat. 4 Nisi apud nos deputati ea adinvicem discretione utantur ut sibi vocem mutuo cedant, hic quoque necessum erit aliquem ordinem stabilire. 5 Forte ille per circulos defigi posset, ita tamen ut horum serie absoluta etiam civitatibus suus per circulos ordo admittatur, ac tum primum membra Tabulae Regiae suffragia sua edere possint. 6 Optandum certe est pro honore nationis ut nulla sit stabiliendi huius ordinis necessitas.