CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 850642 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850642.

Nodus 850642 in documento skrl-2.xml


§-o 30-o

1 Ad 9-num; noster leges perferendi modus in eo ab usu aliorum populorum differt quod alibi singularia repraesentantum individua singulares tantum et specificas leges sua serie in comitiis proponant, id quod illi motiones vocant, apud nos singulus Ablegatus propositiones suorum committentium secum adferat et, postquam hae discussae sunt, eae, quae pluralitatis suffragia obtinuerunt, in uno plerumque corpore Principi proponi soleant; sicut vicissim Princeps omnes, quas illis comitiis perferri cupit, propositiones una Statibus transmittere solet. 2 Et ideo apud alios populos necessum prorsus fuit certum ordinem stabilire, quae particulares illae tot repraesentantum motiones seu propositiones assumi debeant, apud nos, ubi nihil interest quid prius, quid tardius assumatur, cum omnia gravamina simul Principi proponantur, si quod vero particulare obiectum extra gravamina se offerat, id alioquin semper scripto proponi, scriptum autem tale alioquin, antequam in consultationem assumatur, dictari solet, omnis de ordine assumendarum materiarum cura supervacanea videtur. 3 Denique