CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 850605 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850605.

Nodus 850605 in documento skrl-2.xml


§-o 29-o

1 Ad 8-vum; in comitiis ita numerosis, ut nostra sunt, nullum est magis arduum interioris politiae obiectum quam invenire modum quo effervescens quandoque nuntiorum multitudo et prompte et efficaciter sedari possit. 2 Quod id praesidis authoritati deferri debeat, in id omnes, qui libera constitutione gaudent, populi consenserunt. 3 Verum in modo, quo ille officium hoc suum explere possit, quin tamen laedat suffragiorum libertatem, diversas vias iniverunt; alii ut percussa baculo mensa, alii ut campanulae sonitu praeses nuntiis silentium imperare possit, constituerunt. 4 Verum enato graviori animorum aestu motum ne his quidem mediis saedari posse experientia docuit, ita ut praesidi ingratas, quae inde saepe evenire possent, sequellas praeveniendi nullus aliud modus supersit quam ut sessionem dissolvat. 5 Si aestus eiusmodi rarius eveniant, est naturalis libertatis votorum effectus, neque multa de eo impediendo cura suscipi debet. 6 Si frequentiores sint, vix secus superari possunt quam si nuntiis, postquam animi iam defervuerunt, graviter ob oculos ponatur et loci et personae, quam sustinent, dignitas et iactura existimationis, quam exinde tota natio patitur, et ipsum denique, quod inde constitutioni imminere potest, periculum.